Billeder på siden
PDF
ePub

62. CARMEN NVPTIALE.

VESPER adest, Iuuenes, consurgite: vesper Olympo
Expectata diu vix tandem lumina tollit.

Surgere iam tempus, iam pinguis linquere mensas:
lam veniet virgo, iam dicetur Hymenaeus.
Hymen o Hymenaee, Hymen ades o Hymenace.
Cernitis, innuptae, iuuenes? consurgite contra,
Nimirum Oetaeos ostendit Noctifer ignes.
Sic certe, viden' vt perniciter exsiluére?

Non temere exsiluere: canent, quo vincere par est.
Hymen o Hymenaee, Hymen ades o Hymenaee.
-Non facilis nobis, aequales, palma parata est.:
Adspicite, innuptae secum vt meditata requirunt.
Non frustra meditantur: habent memorabile quod sit.
Nec mirum: tota penitus quae mente laborent.
Nos alio mentes, alio divisimus aures.
Iure igitur vincemur. Amat victoria curam.
Quare nunc animos salten committite vestros :
Dicere iam incipient, iam respondere decebit :
Hymen o Hymenaee, Hymen ades o Hymenaee.

Hespere, quis coelo fertur crudelior ignis?
Qui natam possis complexu auellere matris,
Complexu matris retinentem auellere natam,
Et iuueni ardenti castam donare puellam ?
Quid faciant hostes capta crudelius vrbe?
Hymen o Hymenaee, Hymen ades o Hymenaee.
Hespere, quis coelo lucet iucundior ignis?
Qui desponsa tua firmes connubia flamma.
Quod pepigere viri, pepigerunt ante parentes,
Nec iunxere prius, quam se tuus extulit ardor.
Quid datur a Diuis felici optatius hora?
Hymen o Hymenaee, Hymen ades o Hymenaee:
Hesperus e nobis, aequales, abstulit vnam.

Namque tuo aduentu vigilat custodia semper.
Nocte latent fures, quos idem saepe reuertens,
Hespere, mutato comprendis nomine eosdem.

5

10

15

20

25

$0

35

35

[ocr errors]

At lubet innuptis ficto te carpere questu.

Quid tum si carpunt, tacita quem mente requirunt?
Hymen o Hymenaee, Hymenades o Hymenaee.

40

Sed 45

Vt flos in septis secretus nascitur hortis,
Ignotus pecori, nullo contusus aratro,
Quem mulcent aurae, firmat sol, educat imber:
Multi illum pueri, multae optauere puellae ;
Idem cum tenui carptus defloruit vngui,
Nulli illum pueri, nullae optauere puellae:
Sic virgo dum intacta manet, tum cara suis.
Cum castum amisit polluto corpore florem,
Nec pueris iucunda manet, nec cara puellis.
Hymen o Hymenaee, Hymen ades o Hymenaee.
Vt vidua in nudo vitis quae nascitur aruo,
Nunquam se extollit, nunquam mitem educat vuam; 60
Sed tenerum prono deflectens pondere corpus,
Jam iam contingit summum radice flagellum:
Hanc nulli agricolae, nulli accoluere iuuenci :

At si forte eadem est vlmo coniuncta marito,
Multi illam agricolae, multi accoluere iuuenci:
Sic virgo, dum intacta manet, dum inculta senescit ;
Cum par connubium maturo tempore adepta est,
Cara viro magis, et minus est inuisa parenti.
Hymen o Hymenaee, Hymen ades o Hymenace.
At tu ne pugna cum tali coniuge, virgo.
Non aequum est pugnare, pater quoi tradidit ipse,
Ipse pater cum matre, quibus parere necesse est.
Virginitas non tota tua est: ex parte parentum est:
Tertia pars patri data, pars data tertia matri,
Tertia sola tua est: noli pugnare duobus,
Qui

genero sua iura simul cum dote dederunt. Hymen o Hymenaee, Hymen ades o Hymenace.

63. DE ATY.

SUPER alta vectus Atys celeri rate maria,
Phrygium nemus citato cupide pede tetigit,

Cat.

D

753

60

65

Adiitque opaca siluis redimita loca Deae :
Stimulatus vbi furenti rabie, vagus animi,
Deuoluit illa acuto sibi pondera silice.
Itaque vt relicta sensit sibi membra sine viro:
Et iam recente terrae sola sanguine maculans,
Niueis citata cepit manibus leue tympanum,
Tympanum, tubam, Cybelle, tua, mater, initia:
Quatiensque terga tauri teneris caua digitis,

Canere haec suis adorta est tremebunda comitibus:
Agite, ite ad alta, Gallae, Cybelles nemora simul,
Simul ite, Dindymenae dominae vaga pecora,
Aliena quae petentes, velut exsules, loca,
Sectam meam exsecutae, duce me, mihi comites
Rapidum salum tulistis, truculentaque pelagi,
Et corpus euirastis Veneris nimio odio.
Hilarate excitatis erroribus animum.

10

16

Mora tarda mente cedat: simul ite, sequimini
Phrygiam ad domum Cybelles, Phrygia ad nemora

Deae,

[ocr errors]

vaga

cohors

Vbi cymbalûm sonat vox, vbi tympana reboant, Tibicen vbi canit Phryx curuo graue calamo, Vbi capita Maenades vi iaciunt hederigerae, Vbi sacra sancta acutis ululatibus agitant, Vbi sueuit illa Diuae volitare (Quo nos decet citatis celerare tripudiis. Simul haec comitibus Atys cecinit notha mulier, Thiasus repente linguis trepidantibus ululat, Leue tympanum remugit, caua cymbala recrepant. Viridem citus adit Idam properante pede chorus. Furibunda simul, anhelans, vaga vadit, animo egens, Comitata tympano Atys, per opaca nemora dux, Veluti iuuenca vitans onus indomita iugi. Rapidae ducem sequuntur Gallae pede propero. Itaque, vt domum Cybelles tetigere lassulae, Nimio e labore somnum capiunt sine Cerere. Piger his labantes languore oculos sopor operit. Abit in quiete molli rabidus furor animi.

20

25

30

35

Sed vbi oris aurei Sol radiantibus oculis
Lustrauit aethera album, sola dura, mare ferum,
Pepulitque noctis vinbras vegetis sonipedibus;
Ibi somnus excitum Atyn fugiens citus abiit;
Trepidantem eum recepit Dea Pasithea sinu.
Ita de quiete molli rabida sine rabie,
Simul ipsa pectore Atys sua facta recoluit,
Liquidaque mente vidit sine quis, vbique foret,
Animo aestuante rursum reditum ad vada tetulit.
Ibi maria vasta visens lacrimantibus oculis,
Patriam adlocuta voce est ita moesta miseriter :
Patria o mea creatrix, patria o mea genetrix,
Ego quam miser relinquens, dominos vt herifugae
Famuli solent, ad Idae tetuli nemora pedem :
Vt apud niuem et ferarum gelida stabula forem,
Et earum omnia adirem furibunda latibula:
Vbinam, aut quibus locis te positam, patria, rear?
Cupit ipsa pupula ad te sibi dirigere aciem,
Rabie fera carens dum breue tempus animus est.
Egone a mea remota haec ferar in nemora domo?
Patria, bonis, amicis, genitoribus abero?
Abero foro, palaestra, stadio, et gymnasiis?

40

45

50

55

60

65

Miser, ah miser, querendum est etiam atque etiam, anime.
Quod enim genus figurae est, ego non quod habuerim ?
Ego puber, ego adolescens, ego ephebus, ego puer,
Ego gymnasii fui flos, ego eram decus olei.
Mihi ianuae frequentes, mihi limina tepida,
Mihi floridis corollis redimita domus erat,
Linquendum vbi esset orto mihi Sole cubiculum.
Egone Deum ministra, et Cybelles famula ferar?
Ego Maenas, ego mei pars, ego vir sterilis ero?
Ego viridis algida Idae niue amicta loca colam?
Ego vitam agam sub altis Phrygiae columinibus,
Vbi cerua siluiçultrix, vbi aper nemoriuagus?
Iam iam dolet, quod egi, iam iamque poenitet.
Roseis vt huic labellis palans sonitus abiit,

Geminas Deorum ad aures noua nuntia referens,

70

75

80

Ibi iuncta iuga resoluens Cybelle leonibus, Laeuumque pecoris hostem stimulans, ita loquitur: Agedum, inquit, age ferox, i: face vt hinc furoribus, Face vt hinc furoris ictu reditum in nemora ferat, Mea libere nimis qui fugere imperia cupit. Age, caede terga cauda: tua verbera putere: Face cuncta mugienti fremitu loca retonent : Rutilam ferox torosa ceruice quate iubam. Ait haec minax Cybelle, religatque iuga manu. Ferus ipse sese adhortans rapidum incitat animum: 85 Vadit, fremit, et refringit virgulta pede vago. (At vbi vltima albicantis loca litoris adiit, Tenerumque vidit Atyn prope marmora pelagi; Facit impetum. Ille demens fugit in nemora fera. Ibi semper omne vitae spatium famula fuit. Dea, magna Dea, Cybelle, Didymi Dea domina, Procul a mea tuus sit furor omnis, hera, domo : Alios age incitatos, alios age rabidos.

90

64. EPITHALAMIVM PELEI ET THETIDOS.

PELIACO quondam prognatae vertice pinus
Dicuntur liquidas Neptuni nasse per vudas
Phasidos ad fluctus, et finis Aeetaeos:
Cum lecti iuuenes, Argiuae robora pubis,
Auratam optantes Colchis auertere pellem,
Ausi sunt vada salsa cita decurrere puppi,
Caerula verrentes abiegnis aequora palmis :
Diua quibus, retinens in summis vrbibus arces,
Ipsa leui fecit volitantem flamine currum,

Pinea coniungens inflexae texta carinae.
Illa rudem cursu prima imbuit Amphitriten.

10

Quae sinul ac rostro ventosum proscidit aequor,
Tortaque remigió spumis incanduit vnda;
Emersere feri candenti e gurgite vultus,
Aequoreae monstrum Nereides admirantes;
Illaque atque alia viderunt luce marinas

15

« ForrigeFortsæt »