Billeder på siden
PDF
ePub

C. VALERII CATVLLI

VERONENSIS

AD

CORNELIVM NEPOTEM

LIBER.

1.

Qvoi dono lepidum nouum libellum,
Arida modo pumice expolitum ?
Corneli, tibi namque tu solebas
Meas esse aliquid putare nugas,
Iam tum, cum ausus es vnus Italorum
Omne aeuum tribus explicare chartis,
Doctis, Iuppiter! et laboriosis.

Quare habe tibi, quidquid hoc libelli est,
Qualecunque: quod, o patrima Virgo,
Plus vno maneat perenne seclo.

2. AD PASSEREM LESBIAE.

PASSER, deliciae meae puellae,
Quicum ludere, quem in sinu tenere,
Quoi primum digitum dare adpetenti,
Et acris solet incitare morsus :
Cum desiderio meo nitenti

Cat.

10

5

A

[ocr errors]

Carum nescio quid lubet jocari,
(Vt solatiolum sui doloris :

Credo, vt tum grauis acquiescat ardor:
Tecum ludere, sicut ipsa, possem,
Et tristis animi leuare curas!

Tam gratum mihi, quam ferunt puellae
Pernici aureolum fuisse malum,

Quod zonam soluit diu ligatam.

3. LVCTVS IN MORTE PASSERIS.

LVGETE, o Veneres, Cupidinesque,
Et quantum est hominum venustiorum.
Passer mortuus est meae puellae,
Passer, deliciae meae puellae,
Quem plus illa oculis suis amabat:
Nam mellitus erat, suamque norat
Ipsam tam bene, quam puella matrem :
Nec sese a gremio illius mouebat;
Sed circumsiliens modo huc, modo illuc,
Ad solam dominam vsque pipilabat.
Qui nunc it per iter tenebricosum,
Illuc, vnde negant redire quemquam.
At vobis male sit, malae tenebrae
Orci, quae omnia bella deuoratis :
Tam bellum mihi passerem abstulistis.
O factum male! O miselle passer,
Tua nunc opera meae puellae
Flendo turgiduli rubent ocelli.

4. DEDICATIO PHASELLI.

PHASELLVS ille, quem videtis, hospites,
Ait fuisse nauium celerrimus,
Neque vllius natantis impetum trabis
Nequisse praeterire, siue palmulis
Opus foret volare, siue linteo.
Et hoc negat minacis Adriatici

10

5

10

15

Negare litus, insulasue Cycladas,

Rhodumue nobilem, horridamue Thraciam,
Propontida, trucemue Ponticum sinum ;
Vbi iste, post Phasellus, antea fuit
Comata silua: nam Cytorio in iugo
Loquente saepe sibilum edidit coma.
Amastri Pontica, et Cytore buxifer,
Tibi haec fuisse et esse cognitissima
Ait Phasellus vltima ex origine
Tuo stetisse dicit in cacumine,
Tuo imbuisse palmulas in aequore,
Et inde tot per impotentia freta
Herum tulisse; læua, siue dextera
Vocaret aura, siue vtrumque Iuppiter
Simul secundus incidisset in pedem;
Neque vlla vota litoralibus Diis
Sibi esse facta, cum veniret a mare

Nouissimo hunc ad vsque limpidum lacum.

10

15

20

Sed haec prius fuere: nunc recondita
Senet quiete, seque dedicat tibi,

25

Gemelle Castor, et gemelle Castoris.

5. AD LESBIAM.

VIVAMVS, mea Lesbia, atque amemus,'
Rumoresque senum seueriorum
Omnes vnius aestimemus assis.
Soles occidere, et redire possunt:
Nobis, cum semel occidit breuis lux,
Nox est perpetua vna dormienda.
Da mî basia mille, deinde centum,
Dein mille altera, dein secunda centum,
Dein vsque altera mille, deinde centum:
Dein, cum millia multa fecerimus,
Conturbabimus illa, ne sciamus,
Aut ne quis malus inuidere possit,
Cum tantum sciat esse basiorum.

5

10

6. AD FLAVIVM.

FLAVI, delicias tuas Catullo,
Ni sint illepidae atque inelegantes,
Velles dicere, nec tacere posses.
Verum nescio quid febriculosi
Scorti diligis: hoc pudet fateri.
Nam, te non viduas iacere noctes,
Nequidquam tacitum cubile clamat,
Sertis ac Syrio fragrans oliuo,
Puluinusque peraeque et hic et illic
Attritus, tremulique quassa lecti
Argutatio inambulatioque.
Nam mi praeualet ista nil tacere.
Cur nunc tam latera exfututa pandas,
Ni tu quid facias ineptiarum?
Quare quidquid habes boni malique
Dic nobis. Volo te ac tuos amores
Ad coelum lepido vocare versu.

Ον

7. AD LESBIAM.

VAERIS, quot mihi basiationes
Tuae, Lesbia, sint satis superque?

Quam magnus numerus Libyssae arenae
Laserpiciferis iacet Cyrenis,

Oraculum louis inter aestuosi,

Et Batti veteris sacrum sepulcrum :
Aut quam sidera multa, cum tacet nox,
Furtiuos hominum vident amores :
Tam te basia multa basiare,
Vesano satis et super Catullo est,
Quae nec pernumerare curiosi
Possint, nec mala fascinare lingua.

[ocr errors]

8. AD SE IPSVM.

MISER Catulle, desinas ineptire,
Et, quod vides perisse, perdituin ducas.

5

10

15

5

10

Fulsere quondam candidi tibi soles,
Cum ventitabas, quo puella ducebat
Amata nobis, quantum amabitur nulla.
Ibi illa multa tum iocosa fiebant,
Quae tu volebas, nec puella nolebat.
Fulsere vere candidi tibi soles.

5

Nunc iam illa non vult: tu quoque, impotens, noli;

Nec, quae fugit, sectare; nec miser viue :

Sed obstinata mente perfer, obdura.
Vale, puella: iam Catullus obdurat:
Nec te requiret, nec rogabit inuitam.
At tu dolebis, cum rogaberis nulla,
Scelesta, nocte. Quae tibi manet vita?
Quis nunc te adibit? quoi videberis bella?
Quem nunc amabis? quoius esse diceris ?
Quem basiabis? quoi labella mordebis ?
At tu, Catulle, destinatus obdura.

9. AD VERANNIVM.
VERANNI, omnibus e meis amicis
Antistans mibi millibus trecentis,
Venistine domum ad tuos Penates,

Fratresque vnanimos, anumque matrem ?
Venisti. O mihi nuntii beati !

Visam te incolumem, audiamque Hiberum
Narrantem loca, facta, nationes,

Vt mos est tuus; applicansque collum,
lucundum os, oculosque suauiabor.
O quantum est hominum beatiorum,
Quid me laetius est beatiusue!

[ocr errors]

10. DE VARRI SCORTO.

VARRVS me meus ad suos amores

Visum duxerat e foro otiosum :

Scortillum, vt mihi tum repente visum est,

Non sane illepidum, nec inuenustum.

Huç vt venimus, incidere nobis

10

15

5

10

5

« ForrigeFortsæt »