Sed toto indomitus furore lecto Versarer, cupiens videre lucem, Vt tecum loquerer, simulque vt essem. At defessa labore membra postquam Semimortua lectulo iacebant,
Hoc, iucunde, tibi poema feci,
Ex quo perspiceres meum dolorem.
Nunc audax, caue, sis; precesque nostras, Oramus, caue despuas ocello,
Ne poenas Nemesis reposcat a te:
Est vehemens Dea; laedere hanc caueto.
Dulce ridentem, misero quod omnes Eripit sensus mihi: nam simul te, Lesbia, adspexi, nihil est super
Lingua sed torpet: tenuis sub artus Flamma demanat: sonitu suopte Tintinant aures: gemina teguntur
Otium, Catulle, tibi molestum est; Otio exsultas, nimiumque gestis : Otium et reges prius, et beatas
52. AD SE IPSVM DE STRVMA ET VATINIO.
QVID est, Catulle, quid moraris emori?
Sella in curuli Struma Nonius sedet: Per consulatum peierat Vatinius.
Quid est, Catulle, quid moraris emori!
53. DE QVODAM ET CALVO.
RISI nescio quem modo in corona, Qui, cum mirifice Vatiniana Meus crimina Caluus explicasset, Admirans ait haec, manusque tollens: Dî magni, salaputium disertum !
ОTHONIS caput oppido pusillum, Peri, rustice. Semilauta crura, Subtile et leue peditum Libonis; Si non omnia displicere vellem Tibi, et Fuffitio seni recocto. Irascere iterum meis iambis Immerentibus, vnice Imperator.
- 55. AD CAMERIVM.
ORAMVS, si forte non molestum est, Demonstres, vbi sint tuae tenebrae. Te quaesiuimus in minore campo, Te in circo, te in omnibus libellis, Te in templo superi Iouis sacrato, In Magni simul ambulatione : Femellas omnis, amice, prendi, Quas voltu vidi tamen sereno ; Has, vel te sic ipse flagitabam, Camerium mihi, pessimae puellae.
Quaedam inquit, nudum sinum reducens :
En hic in roseis latet papillis.
Sed te iam ferre Herculei labos est. Tanto te in fastu negas, amice. Dic nobis, vbi sis futurus: ede, Audacter committe, crede luci. Num te lacteolae tenent puellae ?
Si linguam clauso tenes in ore, Fructus proiicies amoris omnes: Verbosa gaudet Venus loquela. Vel, si vis, licet obseres palatum, Dum vostri sim particeps amoris: Non custos si fingar ille Cretum, Non Ladas si ego, pennipesue Perseus, Non si Pegaseo ferar volatu,
Non Rhesi niueae citaeque bigae : Adde huc plumipedes volatilesque, Ventorumque simul require cursum, Quos iunctos, Cameri, mihi dicares: Defessus tamen omnibus medullis, Et multis languoribus peresus. Essem, te, mi amice, quaeritando.
OREM ridiculam, Cato, et iocoŝam, Dignamque auribus, et tuo cachinno. Ride, quidquid amas, Cato, Catullum ; Res est ridicula, et nimis iocosa. Deprendi modo pupulun puellae Trusantem. Hunc ego, si placet Dionae, Pro telo rigida mea cecidi.
57. IN MAMVRRAM ET CAESAREM.
PVLCHRE conuenit improbis cinaedis Mamurrae, pathicoque, Caesarique. Nec mirum: maculae pares vtrisque, Vrbana altera, et illa Formiana, Impressae resident, nec eluentur. Morbosi pariter, gemelli vtrique : Vno in lectulo, erudituli ambo: Non hic, quam ille, magis vorax adulter,
Riuales socii puellularum.
Pulchre conuenit improbis cinaedis.
58. AD CAELIVM DE LESBIA.
CAELI, Lesbia nostra, Lesbia illa, Illa Lesbia, quam Catullus vnam Plus quam se, atque suos amauit omnes, Nunc in quadriuiis et angiportis Glubit magnanimos Remi nepotes.
59. DE RVFA ET RVFVLO.
BONONIENSIS Rufa Rufulum fallat: Vxorne Meni, saepe quam in sepulcretis Vidistis ipso rapere de rogo coenam, Cum deuolutum ex igne prosequens panem Ab semiraso tunderetur vstore?
NUM te leaena montibus Libystinis, Aut Scylla latrans infima inguinum parte, Tam mente dura procreauit ac tetra, Vt supplicis vocem in nouissimo casu Contemtam haberes? O nimis fero corde!
61. IN NVPTIAS IVLIAE ET MANLII.
COLLIS O Heliconii
Cultor, Vraniae genus,
Qui rapis teneram ad virum
Virginem, o Hymenaee Hymen,
Hymen o Hymenaee:
Cinge tempora floribus
Suaueolentis amaraci.
Flammeum cape: laetus huc
Huc veni, niueo gerens
Luteum pede soccum: Excitusque hilari die, Nuptialia concinens Voce carmina tinnula,
Pelle humum pedibus, manu
Pineam quate taedam. Namque Iulia Manlio, Qualis Idalium colens Venit ad Phrygium Venus Iudicem, bona cum bona Nubit alite virgo:
Floridis velut enitens
Myrtus Asia ramulis,
Quos Hamadryades Deae
Ludicrum sibi roscido
Nutriunt humore.
Quare age, huc aditum ferens
Perge linquere Thespiae
Rupis Aonios specus,
Lympha quos super inrigat
Coniugis cupidam noui, Mentem amore reuinciens, Vt tenax hedera huc et huc Arborem implicat errans. Vos item simul integrae Virgines, quibus aduenit Par dies, agite, in modum
Dicite: O Hymenaee Hymen,
Hymen o Hymenaee:
Vt lubentius, audiens
Se citarier ad suum Munus, huc aditum ferat Dux bonae Veneris, boni Coniugator amoris,
Quis Deus magis ah magis Est petendus amantibus?
« ForrigeFortsæt » |