Billeder på siden
PDF
ePub

39. IN EGNATIVM.

EGNATIVS, quod candidos habet dentes,
Renidet vsquequaque: seu ad rei ventum est
Sub-ellium, cum orator excitat fletum,
Renidet ille: seu pii ad rogum filii

Lugetur, orba cum flet vnicum mater,

:

Renidet ille quidquid est, vbicunque est,
Quodcunque agit, renidet. Hunc habet morbum,
Neque elegantem, vt arbitror, neque vrbanum.
Quare monendus es mihi, bone Egnati:

Si vrbanus esses, aut Sabinus, aut Tiburs,
Aut porcus Vmber, aut obesus Etruscus,
Aut Lanuuinus ater atque dentatus,

Aut Transpadanus, vt meos quoque attingam,
Aut quilibet, qui puriter lauit dentes;
Tamen renidere vsquequaque te nollem:
Nam risu inepto res ineptior nulla est.
Nunc Celtiber es: Celtiberia in terra
Quod quisque minxit, hoc solet sibi inane
Dentem, atque russam defricare gingiuam ;
Vt quo iste vester expolitior dens est,
Hoc te amplius bibisse praedicet lotii.

40. AD RAVIDVM.

QUAENAM te mala mens, miselle Rauide,
Agit praecipitem in meos iambos?
Quis Deus tibi non bene aduocatus
Vecordem parat excitare rixam ?
Anne vt peruenias in ora volgi ?
Quid vis? qua lubet esse notus optas?
Eris quandoquidem meos amores
Cum longa voluisti amare poena.

41. DE ACME.

ACME illa, illa puella defututa,
Tota millia me decem poposcit:

10

15

20

5

Ista turpienlo puella naso,
Decoctoris amica Formiani.
Propinqui, quibus est puella curae,
Amicos medicosque conuocate:
Non est sana puella; nec rogare,
Qualis sit, solet haec imaginosum.

42. IN QVANDAM.

ADESTE, hendecasyllabi, quot estis
Omnes vndique, quotquot estis omnes.
Iocum me putat esse moecha turpis,
Et negat mihi vostra reddituram
Pugillaria si pati potestis,
Persequamur eam, et reflagitemus.
Quae sit, quaeritis? illa, quam videtis
Turpe incedere, mimice ac moleste
Ridentem catuli ore Gallicani.
Circumsistite eam, et reflagitate:
Moecha putida, redde codicillos,
Redde, putida moecha, codicillos.
Non assis facis? O lutum, lupanar,
Aut, si perditius potest quid esse.
Sed non est tamen hoc satis putandum.
Quod si non aliud pote est, ruborem
Ferreo canis exprimamus ore.
Conclamate iterum altiore voce:
Moecha putida, redde codicillos,
Redde, putida moecha, codicillos.
Sed nil proficimus: nihil mouetur.
Mutanda est ratio, modusque vobis,
Si quid proficere ampinus potestis :
Pudica et proba, rede codicillos.

43. IN AMICAM FORMIANI.

SALVE, nec minimo puella naso,
Nec bello pede, nec nigris ocellis,

5

5

10

15

20

Nec longis digitis, nec ore sicco,
Nec sane nimis elegante lingua,
Decoctoris amica Formiani.
Ten' prouincia narrat esse bellam ?
Tecum Lesbia nostra comparatur ?
O seclum insipiens et inficetum!

44. AD FVNDVM.

FVNDE noster, seu Sabine, seu Tiburs, Nam te esse Tiburtem autumant, quibus non est Cordi Catullum laedere: at quibus cordi est, Quouis Sabinum pignore esse contendunt: Sed seu Sabine, siue verius Tiburs, Fui libenter in tua suburbana Villa, malamque pectore expuli tussim, Non immerenti quam mihi meus venter, Dum sumtuosas appeto, dedit, coenas. Nam, Sextianus dum volo esse conuiua, Orationem in Attium petitorem Plenam veneni et pestilentiae legit. Hic me grauedo frigida, et frequens tussis Quassauit, vsque dum in tuum sinum fugi, Et me recuraui ocimoque et vrtica. Quare refectus maximas tibi gratias Ago, meum quod non es vlta peccatum. Nec deprecor iam, si nefaria scripta Sexti recepso, quin grauedinem et tussim Non mî, sed ipsi Sextio ferat frigus,

5

5

10

15

20

Qui tunc vocat me, cum malum legit librum.

45. DE ACME ET SEPTIMIO,

ACMEN Septimius, suos amores,
Tenens in gremio, Mea, inquit, Acme,
Ni te perdite amo, atque amare porro
Omnes sum assidue paratus annos,
Quantum qui pote plurimum perire:
Solus in Libya, Indiaue tosta,

Caesio veniam obuius leoni.

Hoc vt dixit, Amor, sinistram vt ante,
Dextram sternuit approbationem.
At Acme leuiter caput reflectens,
Et dulcis pueri ebrios ocellos
Illo purpureo ore suauiata,
Sic, inquit, mea vita Septimille,
Huic vno domino vsque seruiamus,
Vt multo mihi maior acriorque

10

15

Ignis mollibus ardet in medullis.

Hoc vt dixit, Amor, sinistram vt ante,

Dextram sternuit approbationem.

Nunc ab auspicio bono profecti,

Mutuis animis amant, amantur.

20

Vnam Septimius misellus Acmen
Mauolt, quam Syrias Britanniasque :

Vuo in Septimio fidelis Acme
Facit delicias libidinesque.

Quis vllos homines beatiores

Vidit? quis Venerem auspicatiorem?

46. AD SE IPSVM DE ADVENTV VERIS.

IAM ver egelidos refert tepores,

Iam coeli furor aequinoctialis
lucundis Zephyri silescit auris.
Linquantur Phrygii, Catulle, campi,
Nicaeaeque ager vber aestuosae.
Ad claras Asiae volemus vrbis.
Iam mens praetrepidans auet vagari;
lam laeti studio pedes vigescunt.
O dulces comitnim valete coetus,
Longe quos simul a domo profectos

Diuerse variae viae reportant.

47. AD PORCIVM ET SOCRATIONEM.

PORCI et Socration, duae sinistrae

Pisonis, scabies famesque mundi:

25

5

10.

Vos Veranniolo meo et Fabullo
Verpus praeposuit Priapus ille?
Vos conuiuia lauta sumtuose
De die facitis; mei sodales
Quaerunt in triuiis vocationes?

48. AD IVVENTIVM.

MELLITOS oculos tuos, Iuuenti,
Si quis me sinat vsque basiare,
Vsque ad millia basiem trecenta,

Nec vnquam saturum inde cor futurum est:
Non si densior aridis aristis-

Sit nostrae seges osculationis.

49. AD M. T. CICERONEM.

DISERTISSIME Romuli nepotum,
Quot sunt, quotque fuere, Marce Tulli,
Quotque post aliis erunt in anniş;
Gratias tibi maximas Catullus
Agit, pessimus omnium poeta:
Tanto pessimus omnium poeta,

Quanto tu optimus omnium patronus."

50. AD LICINIVM.

HESTERNO, Licini, die otiosi
Multum lusimus in meis tabellis,i
Vt conuenerat esse delicatos:

Scribens versiculos vterque nostrum,
Ludebat numero modo hoc, modo illoc,
Reddens mutua per iocum atque vinum.
Atque illinc abii, tuo lepore
Incensus, Licini, facetiisque,
Vt nec me miserum cibus iuvaret,
Nec somnus tegeret quiete ocellos;
Cat.

[blocks in formation]
« ForrigeFortsæt »