Billeder på siden
PDF
ePub

29. IN CAESAREM.

QvIs hoc potest videre, quis potest pati,
Nisi impudicus, et vorax, et helluo,
Mamurram habere, quod Comata Gallia
Habebat vncti, et vltima Britannia?
Cinaede Romule, haec videbis et feres ?
Es impudicus, et vorax, et helluo.
Et ille nunc superbus, et superfluens
Perambulabit omnium cubilia,
Vt albulus columbus, aut Adoneus?
Cinaede Romule, haec videbis et feres?
Es impudiens, et vorax, et helluo.
Eone nomine, Imperator vnice,
Fuisti in vltima Occidentis insula,
Vt ista vostra diffututa mentula
Ducenties comisset, aut trecenties?
Quid est ? an haec sinistra liberalitas
Parum expatravit? an parum helluatus est ?
Paterna prima lancinata sunt bona:
Secunda praeda Pontica: inde tertia
Hibera, quam scit amnis aurifer Tagus.
Hunc, Galliae, timetis, et Britanniae.

5

10

15

20

Quid hunc, malum, fouetis? aut quid hic potest,
Nisi vncta deuorare patrimonia?

Eone nomine, Imperator vnice,
Socer generque perdidistis omnia?

30. AD ALPHENVM.

25

ALPHENE inmemor, atque vnanimis false sodaliIam te nil miseret, dure, tui dulcis amiculi: [bus, lam me prodere, iam non dubitas fallere, perfide. Nec facta impia fallacum hominum coelicolis pla

cent:

Quae tu negligis, ac me miserum deseris in malis. 5 Eheu! quid faciant, die, homines, quoiue habeant fidem?

Certe tute iubebas animam tradere, inique me Inducens in amorem, quasi tuta omnia mî forent. Idem nunc retrahis te, ac tua dicta omnia factaque Ventos inrita ferre, et nebulas aërias sinis.

10

Si tu oblitus es, at Dii meminerunt, meminit Fides: Quae, te vt poeniteat postmodo facti, faciet, tui. 31. AD SIRMIONEM PENINSVLAM.

PENINSVLARVM, Sirmio, insularumque
Ocelle, quascunque in liquentibus stagnis,
Marique vasto fert vterque Neptunus:
Quam te libenter, quamque laetus inviso!
Vix mi ipse credens Thyniam, atque Bithynos 5
Liquisse campos, et videre te in tuto.

O quid solutis est beatius curis ?

Cum mens onus reponit, ac peregrino
Labore fessi venimus larem ad nostrum,

Desideratoque acquiescimus lecto.

Hoc est, quod vnum est pro laboribus tantis.
Salue, o venusta Sirmio, atque hero gaude:
Gaudete vosque, Lydiae lacus vndae :
Ridete quidquid est domi cachinnorum,

32. AD IPSITHILLAM.

AMABO, mea dulcis Ipsithilla,
Meae deliciae, méi lepores,
Iube ad te veniam meridiatum..
Quod si iusseris, illud adiuuato,.
Ne quis liminis obseret tabellam ::
Neu tibi lubeat foras abire;
Sed domi maneas, paresque nobis
Nouem continuas fututiones.
Verum, si quid ages, statim iubeto:
Nam pransus iaceo, et satur supinus,
Pertundo tunicamque palliumque.

10

[merged small][ocr errors]

33. IN VIBENNIOS.

OFVRYM optime balneariorum,
Vibenni pater, et cinaede fili:
Nam dextra pater inquinatiore,
Culo filius est voraciore:

Cur non exsilium malasque in oras
Itis? quandoquidem patris rapinae
Notae sunt populo, et natis pilosas,
Fili, non potes asse venditare.

[blocks in formation]

10

Siluarumque virentium,

Saltuumque reconditorum,

Amniumque sonantum.

Tu Lucina dolentibus

Iuno dicta puerperis :

Tu potens Triuia, et notho es
Dicta lumine Luna.

Tu cursu, Dea, menstruo

Metiens iter annuum,
Rustica agricolae bonis
Tecta frugibus exples.

Sis quocunque placet tibi
Sancta nomine, Romulique
Ancique, vt solita es, bona
Sospites ope gentem,

15

20

35. CAECILIVM INVITAT.

POETAE tenero, meo sodali,
Velim Caecilio, papyre, dicas,
Veronam veniat, Noui relinquens
Comi moenia, Lariumque litus:
Nam quasdam volo cogitationes
Amici accipiat sui, meique.
Quare, si sapiet, viam vorabit,
Quamuis candida millies puella
Euntem reuocet, manusque collo
Ambas iniiciens, roget morari:
Quae nunc, si mihi vera nuntiantur,
Illum deperit impotente amore.
Nam, quo tempore legit inchoatam
Dindymi dominam, ex eo misellae
Ignes interiorem edunt medullam.
Ignosco tibi Sapphica, puella,
Musa doctior: est enim venuste
Magna Caecilio inchoata mater.

36. IN ANNALES VOLVSII.

ANNALES Volusi, cacata charta,
Votum soluite pro mea puella:
Nam sanctae Veneri, Cupidinique
Vouit, si sibi restitutus essem,
Desissemque truces vibrare iambos,
Electissima pessimi poetae
Scripta tardipedi Deo daturam
Infelicibus vstulanda lignis.
Et haec pessima se puella vidit
loco se lepide vouere Diuis.
Nunc, o caeruleo creata ponto,

Quae sanctum Idalium, Vriosque apertos,
Quaeque Ancona, Cnidumque arundinosam
Colis, quaeque Amathunta, quaeque Golgos,
Quaeque Durrachium Adriae tabernam:

[blocks in formation]

Acceptum face, redditumque votum,
Si non inlepidum, neque inuenustum est,
At vos interea venite in ignem,
Pleni ruris et inficetiarum,
Annales Volusi, cacata charta.

37. AD CONTVBERNALES.
SALAX taberna, vosque contubernales,
A pileatis nona fratribus pila,
Solis putatis esse mentulas vobis ?
Solis licere, quidquid est puellarum,
Confutuere, et putare ceteros hircos ?
An, continenter quod sedetis insulsi
Centum, aut ducenti, non putatis ausurum
Me vna ducentos in umare sessores?
Atqui putate namque totius vobis
Frontem tabernae scipionibus scribam.
Puella nam mea, quae meo sinu fugit,
Amata tantum, quantum amabitur nulla,
Pro qua mihi sunt magna bella pugnata,
Consedit istic. Hanc boni beatique

20

5

10

Omnes amatis: et quidem, quod indignum est, 15
Omnes pusilli, et semitarii moechi :
Tu praeter omnes, vne de capillatis
Cuniculosae Celtiberiae fili,

Egnati, opaca quem bonum facit barba,
Et dens Hibera defricatus vrina.

38. AD CORNIFICIVM.

MALE
ALE est, Cornifici, tuo Catullo:
Male est, mehercule, et laboriose,

Et magis magis in dies et horas

;

Quem tu, quod minimum facillimumque est,
Qua solatus es adlocutione?

20

5

[blocks in formation]
« ForrigeFortsæt »