Sermones varii: in quibus, quid esset Iam Bithynia, quomodo se haberet, Et quonam mihi profuisset aere? Respondi, id quod erat: nihil neque ipsis, Nec praetoribus esse, nec cohorti, Cur quisquam caput vnctius referret : Praesertim quibus esset inrumator Praetor, nec faceret pili cohortem. At certe tamen, inquiunt, quod illic Natum dicitur esse, comparasti Ad lecticam homines. Ego, vt puellae Vnum me facerem beatiorem, Non, inquam, mihi tam fuit maligne, Vt, provincia quod mala incidisset, Non possem octo homines parare rectos. At mi nullus erat neque hic, neque illic, Fractum qui veteris pedem grabati In collo sibi collocare posset. Hic illa, vt decuit cinaediorem,
Quaeso, inquit, mihi, mi Catulle, paulum Istos: commodo nam volo ad Serapin Deferri. Mane, inquii puellae :
Istud, quod modo dixeram me habere,
Fugit me ratio. Meus sodalis Cinna est Caius is sibi paravit.
Verum, vtrum illius, an mei, quid ad me? Vtor tam bene, quam mihi pararim. Sed tu insulsa male, et molesta viuis, Per quam non licet esse negligentem.
11. AD FVRIVM ET AVRELIVM.
Siue in Hircanos, Arabasque molles, Seu Sacas, sagittiferosque Parthos,
Siue qua septemgeminus colorat Aequora Nilus;
Siue trans altas gradietur Alpes, Caesaris visens monumenta magni, Gallicum Rhenum, horribilesque vlti- mosque Britannos:
Omnia haec, quaecunque feret voluntas
Coelitum, tentare simul parati,
Pauca nuntiate meae puellae
Non bona dicta:
Cum suis viuat valeatque moechis,
Quos simul complexa tenet trecentos,
Nullum amans vere, sed idemtidem omnium
Nec meum respectet, vt ante, amorem, Qui illius culpa cecidit; velut prati Vltimi flos, praetereunte postquam Tactus aratro est.
MARRVCINE Asini, manu sinistra Non belle vteris in joco atque vino: Tollis lintea negligentiorum.
Hoc salsum esse putas? fugit te, inepte, Quamuis sordida res et inuenusta est. Non credis mihi? Crede Pollioni
Fratri, qui tua furta vel talento
Mutari velit est enim leporum Disertus puer, ac facetiarum. Quare aut hendecasyllabos trecentos Exspecta, aut mihi linteum remitte, Quod me non mouet aestimatione, Verum est mnemosynon mei sodalis Nam sudaria Setaba ex Hiberis Miserunt mihi muneri Fabullus, Et Verannius.
Hoc amem necesse est Vt Veranuiolum meum, et Fabullum.
COENABIS bene, mi Fabulle, apud me Paucis, si tibi Dii fauent, diebus,
Si tecum attuleris bonam atque magnam Coenam, non sine candida puella, Et vino, et sale, et omnibus cachinnis. Haec si, inquam, attuleris, venuste noster, Coenabis bene: nam tui Catulli
Plenus sacculus est aranearum. Sed contra accipies meros amores, Seu quid suauius elegantiusue est: Nam vnguentum dabo, quod meae puellae Donarunt Veneres, Cupidinesque : Quod tu cum olfacies, Deos rogabis, Totum ut te faciant, Fabulle, nasum.
I te plus oculis meis amarem, Jucundissime Calve, munere isto
Odissem te odio Vatiniano.
Nam quid feci ego, quidue sum locutus,
Cur me tot male perderes poetis ?
Isti Dii mala multa dent clienti,
Qui tantum tibi misit impiorum.
Quod si, vt suspicor, hoc nouum ac repertum
Munus dat tibi Sulla literator;
Non est mi male, sed bene ac beate,
Quod non dispereunt tui labores.
Dii magni, horribilem et sacrum libellum,
Quem tu scilicet ad tuum Catullum
Misti, continuo vt die periret,
Saturnalibus, optimo dierum. Non, non hoc tibi, salse, sic abibit. Nam, si luxerit, ad librariorum Curram scrinia: Caesios, Aquinos,
Suffenum, omnia colligam venena, Ac te his suppliciis remunerabor. Vos hinc interea valete, abite Illuc, vnde malum pedem tulistis, Secli incommoda, pessimi poetae.
15. AD AVRELIVM.
COMMENDO tibi me ac meos amores, Aureli. Veniam peto pudentem, Vt, si quidquam animo tuo cupisti, Quod castum expeteres, et integellum, Conserves puerum mihi pudice: Non dico a populo: nihil veremur Istos, qui in platea modo huc, modo illuc In re praetereunt sua occupati : Verum a te metuo, tuoque pene, Infesto pueris bonis, malisque. Quem tu, qua lubet, vt lubet, moueto Quantum vis, vbi erit foris, paratum. Hunc vnum excipio, vt puto, pudenter. Quod si te mala mens, furorque vecors In tantam impulerit, sceleste, culpam, Vt nostrum insidiis caput lacessas ; Ah! tum te miserum, malique fati, Quem attractis pedibus, patente porta, Percurrent raphanique, mugilesque.
16. AD AVRELIVM ET FVRIVM. PAEDICABO ego vos, et inrumabo, Aureli pathice, et cinaede Furi; Qui me ex versiculis meis putatis, Quod sint molliculi, parum pudicum. Nam castum esse decet pium poetam Ipsum versiculos nihil necesse est; Qui tum denique habent salem ac leporem, Si sunt molliculi, ac parum pudici,
Et, quod pruriat, incitare possunt; Non dico pueris, sed his pilosis, Qui duros nequeunt mouere lumbos. Vos, quod millia multa basiorum Legistis, male me marem putatis; qua forte mearum ineptiarum Lectores eritis, manusque vestras Non horrebitis admouere nobis, Paedicabo ego vos, et inrumabo.
O COLONIA, quae cupis ponte ludere longo, Et salire paratum habes; sed vereris inepta Crura ponticuli adsulitantis, inrediuiuus Ne supinus eat, cauaque in palude recumbat: Sic tibi bonus ex tua pons libidine fiat, In quo vel Salisubsuli sacra suscipiunto: Munus hoc mihi maximi da, Colonia, risus, Quendam municipem meum de tuo volo ponte Ire præcipitem in lutum, per caputque, pedesque: Verum totius ut lacus putidæque paludis Liuidissima, maximeque est profunda vorago. Insulsissimus est homo, nec sapit pueri instar Bimuli, tremula patris dormientis in vlna. Quoi cum sit viridissimo nupta flore puella, Et puella tenellulo delicatior haedo, Asseruanda nigerrimis diligentius vuis : Ludere hanc sinit, vt lubet, nec pili facit vni, Nec se subleuat ex sua parte; sed velut alnus In fossa Liguri iacet supernata securi, [usquam : Tantundem omnia sentiens, quam si nulla sit Talis iste meus stupor nil videt, nihil audit. Ipse qui sit, vtrum sit, an non sit, id quoque nescit. Nunc eum volo de tuo ponte mittere pronum, Si pote stolidum repente excitare veternum, Et supinum animum in gravi derelinquere coeno,25 Ferream vt soleam tenaci in voragine mula.
« ForrigeFortsæt » |