Billeder på siden
PDF
ePub

CARMEN IV.

Dedicatio Phaseli.

Phaselus ille, quem videtis, hospites,
Ait fuisse navium celerrimus,
Neque ullius natantis impetum trabis
Nequîsse præterire, sive palmulis
Opus foret volare, sive linteo.

Et hoc negat minacis Adriatici

Negare litus, insulasve Cycladas,

Rhodumve nobilem, horridamve Thraciam,

Propontida, trucemve Ponticum sinum;

Ubi iste, post phaselus, antea fuit
Comata silva: nam, Cytorio in jugo,
Loquente sæpe sibilum edidit coma.
Amastri Pontica, et Cytore buxifer,
Tibi hæc fuisse et esse cognitissima
Ait phaselus: ultimâ ex origine
Tuo stetisse dicit in cacumine,
Tuo imbuisse palmulas in æquore,
Et inde tot per impotentia freta
Herum tulisse; læva, sive dextera
Vocaret aura, sive utrumque Jupiter
Simul secundus incidisset in pedem ;
Neque ulla vota litoralibus Diis
Sibi esse facta, cum veniret a mare
Novissimo hunc ad usque limpidum lacum.
Sed hæc prius fuêre: nunc recondita
Senet quiete, seque dedicat tibi,
Gemelle Castor, et gemelle Castoris.

[blocks in formation]

CARMEN V.

Ad Lesbiam.

Vivamus, mea Lesbia, atque amemus;
Rumoresque senum severiorum
Omnes unius æstimemus assis.
Soles occidere et redire possunt :
Nobis, cum semel occidit brevis lux,
Nox est perpetua una dormienda.
Da mî basia mille, deinde centum :
Dein mille altera, dein secunda centum,
Dein usque altera mille, deinde centum :
Dein, cum millia multa fecerimus,
Conturbabimus illa, ne sciamus,
Aut ne quis malus invidere possit,
Cum tantum sciat esse basiorum.

10

CARMEN VI.

Ad Flavium.

Flavi, delicias tuas Catullo,
Ni sint illepidæ atque inelegantes,
Velles dicere, nec tacere posses.
Verum nescio-quid febriculosi
Scorti diligis: hoc pudet fateri.
Nam, te non viduas jacere noctes,
Nequidquam tacitum cubile clamat,
Sertis ac Syrio fragrans olivo,
Pulvinusque peræque et hîc et illic
Attritus, tremulique quassa lecti
Argutatio, inambulatioque.
[Nam nil prævalet ista mî tacere.]
Cur nunc tam latera exfututa pandas,

Ni tu quid facias ineptiarum?

5

10

Quare, quidquid habes boni malique,
Dic nobis. Volo te ac tuos amores
Ad cœlum lepido vocare versu.

CARMEN VII.

Ad Lesbiam.

Quæris, quot mihi basiationes
Tuæ, Lesbia, sint satis superque ?
Quam magnus numerus Libyssæ arenæ
Laserpiciferis jacet Cyrenis,

Oraclum Jovis inter æstuosi

Et Batti veteris sacrum sepulcrum ;

Aut quam sidera multa, cum tacet nox,
Furtivos hominum vident amores;

Tam te basia multa basiare,

15

5

[blocks in formation]

Miser Catulle, desinas ineptire,
Et, quod vides perîsse, perditum ducas.
Fulsêre quondam candidi tibi soles,
Cum ventitabas, quo puella ducebat
Amata nobis, quantum amabitur nulla.
Ibi illa multa tam jocosa fiebant,
Quæ tu volebas, nec puella nolebat.
Fulsêre vere candidi tibi soles.

5

10

Nunc jam illa non vult: tu quoque, impotens, noli;
Nec, quæ fugit, sectare; nec miser vive;
Sed obstinatâ mente perfer, obdura.

Vale, puella! jam Catullus obdurat ;
Nec te requiret, nec rogabit invitam.
At tu dolebis, cum rogaberis nullâ,
Scelesta, nocte. Quæ tibi manet vita?
Quis nunc te adibit? quoi videberis bella?
Quem nunc amabis? quojus esse dicêris ?
Quem basiabis? quoi labella mordebis?
At tu, Catulle, destinatus obdura.

CARMEN IX.

Ad Verannium.

Veranni, omnibus e meis amicis
Antistans mihi millibus trecentis,
Venistine domum ad tuos Penates,

12

15

Fratresque unanimos, anumque matrem?
Venisti. O mihi nuntii beati !

5

Visam te incolumem; audiamque Iberûm
Narrantem loca, facta, nationes,

Ut mos est tuus; applicansque collum,
Jucundum os oculosque suaviabor.
O, quantum est hominum beatiorum!
Quid me lætius est, beatiusve?

CARMEN X.

De Varri Scorto.

Varrus me meus ad suos amores
Visum duxerat e foro otiosum;

Scortillum (ut mihi tum repente visum est)
Non sane illepidum, nec invenustum.
Huc ut venimus, incidêre nobis

Sermones varii; in quibus, quid esset
Jam Bithynia, quomodo se haberet,

10

Et quonam mihi profuisset ære?

Respondi (id, quod erat) nihil neque ipsis
Nec prætoribus esse, nec cohorti,

[blocks in formation]

Cur quisquam caput unctius referret ;
Præsertim quibus esset irrumator
Prætor, nec faceret pili cohortem.
At certe tamen, inquiunt, quod illic
Natum dicitur esse, comparâsti
Ad lecticam homines. Ego, ut puellæ
Unum me facerem beatiorem,
Non, inquam, mihi tam fuit maligne,
Ut, provincia quod mala incidisset,
Non possem octo homines parare rectos.
At mî nullus erat neque hic neque illic,
Fractum qui veteris pedem grabati
In collo sibi collocare posset.
Hic illa, ut decuit cinædiorem,

Quæso, inquit, mihi, mi Catulle, paulum
Istos commoda; nam volo ad Serapin
Deferri. Mane, inquii puellæ :

Istud, quod modo dixeram me habere,
Fugit me ratio: meus sodalis

Cinna est Caïus: is sibi paravit.

Verum, utrum illius an mei, quid ad me?

Utor tam bene, quam mihi parârim.
Sed tu insulsa male et molesta vivis,
Per quam non licet esse negligentem.

CARMEN XI.

Ad Furium et Aurelium.

Furi et Aureli, comites Catulli,
Sive in extremos penetrabit Indos,
Litus ut longe resonante Eoâ

Tunditur undâ ;

Sive in Hyrcanos, Arabasque molles,

30

« ForrigeFortsæt »