Quæ, in nostrâ editione, uncinis [hunc in morem] inclusa leguntur, ca vel plane adulterina aut insiticia sunt-vel, propter scripturæ varietatem, pro incertis habenda-vel, licet reipsâ fortasse germana criticorum tamen dissensione in dubium vocata.
Pridie Calendas Septembres,
A. C. 1822.
FRID. GUIL. DORING,
sedulâ recensione Eccurata.
CARMEN I.
Ad Cornelium Nepotem.
Quoi dono lepidum novum libellum, Aridâ modo pumice expolitum ? Corneli, tibi: namque tu solebas Meas esse aliquid putare nugas, Jam tum, cum ausus es, unus Italorum, Omne ævum tribus explicare chartis, Doctis, Jupiter! et laboriosis. Quarè habe tibi, quidquid hoc libelli est, Qualecumque; quod, o patrona Virgo, Plus uno maneat perenne sæclo.
CARMEN II.
Ad Passerem Lesbiæ.
Passer, deliciæ meæ puellæ, Quicum ludere, quem in sinu tenere, Quoi primum digitum dare appetenti, Et acres solet incitare morsus ;
Cum desiderio meo nitenti Carum nescio-quid lubet jocari, (Ut solatiolum sui doloris, Credo, ut tum gravis acquiescat ardor) Tecum ludere, sicut ipsa, possem, Et tristes animi levare curas; Tam gratum mihi, quam ferunt puellæ Pernici aureolum fuisse malum, Quod zonam soluït diu ligatam.
Luctus in Morte Passeris.
Lugete, o Veneres, Cupidinesque, Et quantum est hominum venustiorum! Passer mortuus est meæ puellæ, Passer, deliciæ meæ puellæ, Quem plus illa oculis suis amabat: Nam mellitus erat, suamque nôrat Ipsam tam bene, quam puella matrem : Nec sese a gremio illius movebat; Sed circumsiliens modo huc, modo illuc, Ad solam dominam usque pipilabat. Qui nunc it, per iter tenebricosum, Illuc, unde negant redire quemquam. At vobis male sit, malæ tenebræ Orci, quæ omnia bella devoratis! Tam bellum mihi passerem abstulistis ! O factum male! O miselle passer! Tuâ nunc operâ meæ puellæ Flendo turgiduli rubent ocelli.
« ForrigeFortsæt » |