Billeder på siden
PDF
ePub

peratoriæ quæ vulgò existimantur, labor in negotiis, fortitudo in periculis, industria in agendo, celeritas in conficiendo, consilium in providendo; quæ tanta sunt in hoc uno, quanta in omnibus reliquis imperatoribus, quos aut vidimus, aut audivimus, non fuerunt. Testis est Italia, quam ille ipse victor L. Sulla hujus virtute et consilio confessus est liberatam: testis est Sicilia, quam multis undique cinctam periculis, non terrore belli, sed celeritate consilii explicavit: testis est Africa, quæ magnis oppressa hostium copiis, eorum ipsorum sanguine redundavit: testis est Gallia, per quam legionibus nostris in Hispaniam iter Gallorum internecione patefactum est: testis est Hispania, quæ sæpissimè plurimos hostes ab hoc superatos prostratósque conspexit: testis est iterum et sæpius Italia, quæ cùm servili bello tetro periculosóque premeretur, ab hoc auxilium absente expetivit: quod bellum expectatione Pompeii attenuatum atque imminutum est; adventu sublatum ac sepultum: testes verò jam omnes oræ, atque omnes exteræ gentes ac nationes; denique maria omnia tum universa, tum in singulis oris omnes sinus, atque portus.

PRO ARCHIA POETA.

Siquid est in me ingenii, judices, quod sentio quàm sit exiguum; aut siqua exercitatio dicendi, in quâ me non inficior mediocriter esse versatum; aut si hujusce rei ratio aliqua ab optimarum artium studiis et disciplinâ profecta, à quâ ego nullum confiteor ætatis meæ tempus abhorruisse: earum rerum omnium vel imprimis hîc A. Licinius fructum à me repetere propè suo jure debet: Nam quoad longissimè potest mens mea respicere spatium præteriti temporis, et pueritiæ memoriam recordari ultimam, inde usque repetens, hunc video mihi principem et ad suscipiendam et ad ingrediendam rationem horum studiorum extitisse. Quòd si hæc vox, hujus hortatu præceptisque conformata, nonnullis aliquando saluti fuit: à quo id accepimus quo cæteris opitulari et alios servare possemus, huic profectò ipsi, quantum est situm in nobis, et opem et salutem ferre debemus. Ac ne quis à nobis hoc ita dici fortè miretur, quòd alia quædam in hoc facultas sit ingenii, neque hæc dicendi ratio aut disciplina: ne nos quidem huic cuncti studio penitùs unquam dediti fuimus. Etenim omnes artes, quæ ad humanitatem pertinent, habent quoddam commune vinculum; et quasi cognatione quâdam inter se continentur.

Quæres à nobis, Gracche, cur tantopere hoc homine delectemur; quia suppeditat nobis, ubi et animus ex hoc forensi strepitu reficiatur, et aures convicio defessæ conquiescant. An tu existimas, aut suppetere nobis posse, quod quotidie dicamus in tantâ varietate rerum, niși animos nostros doctrinâ excolamus; aut ferre animos tantam posse contentionem, nisi eos doctrina eâdem relaxemus? Ego verò fateor, me his studiis esse deditum : Cæteros pudeat, si qui ita se literis abdiderunt, ut nihil possint ex his neque ad communem afferre fructum, neque in aspectum lucémque proferre. Me autem quid pudeat? qui tot annos ita vixi, judices, ut ab illis nullo me unquam tempore, aut commodum, aut otium meum abstraxerit, aut voluptas avocârit, aut denique somnus retardârit. Quare quis tandem me reprehendat, aut quis mihi jure succenseat, si quantum cæteris ad suas res obeundas, quantum ad festos dies ludorum celebrandos, quantum ad alias voluptates, et ad ipsam requiem animi et corporis conceditur temporis, quantum alii tribuunt intempestivis conviviis, quantum denique aleæ, quantum pilæ; tantum mihi egomet ad hæc studia recolenda sumpsero? Atque hoc adeò mihi concedendum est magìs: quòd ex his studiis hæc quoque crescit oratio et facultas: quæ quantacunque in me est, nunquam amicorum periculis defuit. Quæ si cui levior videtur; illa quidem certè, quæ summa sunt, ex quo fonte hauriam, sentio. Nam nisi multorum præceptis multisque literis mihi ab adolescentiâ suasissem, nihil esse in vitâ magnopere expetendum, nisi laudem atque honestatem; in eâ autem prosequendâ omnes cruciatus corporis, omnia pericula mortis atque exilii, parvi esse ducenda nunquam me pro salute vestrâ in tot et tantas dimicationes, atque in hos profligatorum hominum quotidianos impetus objecissem. Sed pleni omnes sunt libri, plenæ sapientium voces, plena exemplorum vetustas; quæ jacerent in tenebris omnia, nisi literarum lumen accederat. Quàm multas nobis imagines, non solùm ad intuendum, verùm etiam ad imitandum, fortissimorum virorum expressas, scriptores, et Græci, et Latini reliquerunt? quas ego mihi semper in administrandâ repub. proponens, animum et mentem meam ipsâ cogitatione hominum excellentium conformabam. Quæret quispiam: Quid ?

D

illi ipsi summi viri, quorum virtutes literis proditæ sunt istáne doctrinâ, quem tu laudibus effers, eruditi fuerunt? Difficile est hoc de omnibus confirmare; sed tamen est certum, quid respondeam. Ego multos homines excellenti animo ac virtute fuisse, et sine doctrinâ, naturæ ipsius habitu propè divino, per seipsos, et moderatos, et graves extitisse fateor: etiam illud adjungo, sæpius ad laudem atque virtutem, naturam sine doctrinâ, quàm sine naturâ valuisse doctrinam. Atque idem ego contendo, cùm ad naturam eximiam atque illustrem accesserit ratio quædam confirmatióque doctrinæ ; tum illud nescio quid præclarum ac singulare solere existere.

Quòd si non hîc tantus fructus ostenderetur, et si ex his studiis delectatio sola peteretur: tamen ut opinor, hanc animi remissionem humanissimam ac liberalissimam judicaretis. Nam cæteræ neque temporum sunt, neque ætatum omnium, neque locorum. Hæc studia adolescentiam alunt, senectutem oblectant, secundas res ornant, adversis perfugium ac solatium præbent; delectant domi, non impediunt foris: pernoctant nobiscum, peregrinantur, rusticantur. Quòd si ipsi hæc neque attingere, neque sensu nostro gustare possemus; tamen ea mirari deberemus, etiam cùm in aliis videremus. Quis nostrûm tam animo agresti ac duro fuit, ut Roscii morte nuper non commoveretur? qui cùm esset senex mortuus; tamen propter excellentem artem, ac venustatem videbatur omnino mori non debuisse. Ergo ille corporis motu tantum amorem sibi conciliârat à nobis omnibus: nos animorum incredibiles motus celeritatémque ingeniorum negligemus? Quoties ego hunc Archiam vidi, judices (utar enim vestrâ benignitate: quoniam me in hoc novo genere dicendi tam diligenter attenditis) quoties ego hunc vidi, cùm literam scripsisset nullam, magnum numerum optimorum versuum de his ipsis rebus, quæ tum agerentur, dicere ex tempore? quoties revocatum eandem rem dicere commutatis verbis atque sententiis? quæ verò accuratè cogitatéque scripsisset, ea sic vidi probari, ut ad veterum scriptorum laudem pervenirent. Hunc ego non diligam? non admirer? non omni oratione defendendum putem? Atqui sic à summis nominibus eruditissimísque accepimus, cæterarum rerum studia, et doctrinâ et præceptis, et arte constare; poëtam naturâ ipsâ valere, et mentis viribus excitari, et quasi divino quodam spiritu afflari. Quare suo jure noster ille Ennius sanctos appellat poëtas, quòd quasi deorum aliquo dono atque munere commendati nobis esse videantur. Sit igitur, judices, sanctum apud vos humanissimos homines hoc poëtæ nomen, quod nulla unquam barbaria violavit. Saxa et solitudines voce respondent, bestiæ sæpe immanes cantu flectuntur atque consistunt: nos instituti rebus optimis non poëtarum voce moveamur? Homerum Colophonii civem esse dicunt suum, Chii vindicant, Salaminii repetunt, Smyrnæi verò suum esse confirmant: itaque etiam delubrum ejus in oppido dedicaverunt: permulti alii præterea pugnant inter se, atque contendunt. Ergo illi alienum, quia poëta fuit, post mortem etiam expetunt: nos hunc vivum, qui et voluntate et legibus noster est, repudiabimus? præsertim, cùm omne olim studium, atque omne ingenium contulerit Archias ad pop. Rom. gloriam laudémque celebrandam.

Quàm multos scriptores rerum suarum magnus ille Alexander secum habuisse dicitur? Atque is tamen, cùm in Sigæo ad Achillis tumulum adstitisset, O fortunate, inquit, adolescens, qui tuæ virtutis Homerum præconem inveniris! et verè. Nam nisi Ilias extitisset illa; idem tumulus, qui corpus ejus contexerat, nomen etiam obruisset.

Neque enim est hoc dissimulandum, quod obscurari non potest, sed præ nobis ferendum: trahimur omnes laudis studio, et optimus quisque maximè gloriâ ducitur. Ipsi illi Philosophi, etiam in illis libellis, quos de contemnendâ gloriâ scribunt, nomen suum inscribunt, in eo ipso, in quo predicationem nobilitatémque dispiciunt, prædicari se ac nominari volunt. Decimus quidem Brutus, summus ille vir, et imperator, Attii amicissimi sui carminibus templorum ac monumentorum aditus exornavit suorum. Jam verò ille, qui cum Ætolis, Ennio comite, bellavit Fulvius, non dubitavit Martis manubias musis consecrare. Quare in quâ urbe imperatores prope armati poëtarum nomen et musarum delubra coluerunt, in eâ non debent togati judices à musarum honore et à poëtarum salute abhorrere. Atque ut id libentiùs faciatis, jam me vobis, judices, indicabo, et de meo quodam amore gloriæ, nimis acri fortasse, veruntamen honesto, vobis confitebor. Nam quas res nos in consulatu nostro vobiscum simul pro salute hujus urbis atque imperii; et pro vitâ civium, próque universâ rep. gessimus, attigit hic versibus, atque inchoavit. Quibus auditis, quòd mihi magna res et jucunda visa est, Inc ad perficiendum hortatus sum.

5

EX OVIDII OPERIBUS.

PYRAMUS ET THISBE

Pýrămus ēt Thisbē, jůvěnūm pūlcherrimus āltēr,
Altĕră, quas oriens habuit, päclātă puellis,
Contiguas tenuêrě domōs; ubi dicitur àltām
Coctĭlĭbūs mūris cinxisse Semirămĭs ūrbēm.
Notitiam primosque gradus vicinia fecit;
Tempore crevit amor: tædæ quoque jure cöissent;
Sed vetuêre patres. Quod non potuêre vetare,
Ex æquo captis ardebant mentibus ambo.
Conscius omnis abest. Nutu, signisque loquuntur.
Quoque magis tegitur, tectus magis æstuat ignis.
Fissus erat tenui rimâ, quam duxerat olim
Cum fieret, paries domui commúnis utrique.
Id vitium, nulli per secula longa notatum,
(Quid non sentit amor?) primi sensistis amantes,
Et voci fecistis iter :-tutæque per illud
Murmure blanditiæ minimo transire solebant.
Sæpe ut constiterant, hinc Thisbe, Pyramus illinc;
Inque vicem fuerat captatus anhelitus oris ;
Invide, dicebant, paries, quid amantibus obstas ?
Quantum erat, ut sineres nos toto corpore jungi!
Aut hoc si nimium, vel ad oscula danda pateres !
Nec sumus ingrati: tibi nos debere fatemur,
Quòd datus est verbis ad amicas transitus aures.
Talia diversa nequicquam sede locuti ;
Sub noctem dixêre Vale: partique dedêre
Oscula quisque suæ, non pervenientia contrà.
Postera nocturnos Aurora removerat ignes,
Solque pruinosas radiis siccaverat herbas:

[blocks in formation]

Ad solitum coïere locum. Tum murmure parvo

[blocks in formation]

Ardua morus erat, gelido contermina fonti.
Pacta placent: et lux tardè discedere visa
Præcipitatur aquis, et aquis nox surgit ab îsdem.
Callida per tenebras, versato cardine, Thisbe
Egreditur, fallitque suos; adopertaque vultum
Pervenit ad tumulum; dictaque sub arbore sedit.
Audacem faciebat amor. Venit ecce recenti
Cæde leæna boum spumantes oblita rictus,
Depositura sitim vicini fontis in undâ ;
Quam procul ad lunæ radios Babylonia Thisbe
Vidit, et obscurum timido pede fugit in antrum.
Dumque fugit, tergo velamina lapsa relinquit.
Ut lea sæva sitim multâ compescuit undâ,
Dum redit in sylvas, inventos fortè sine ipsâ
Ore cruentato tenues laniavit amictus.
Seriùs egressus vestigia vidit in alto
Pulvere certa feræ, totoque expalluit ore

Pyramus. Ut verò vestem quoque sangine tinctam
Repperit; Una duos nox, inquit, perdet amantes:
E quibus illa fuit longâ dignissima vitâ.

[merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors]

Nostra nocens anima est. Ego te, miseranda, peremi.
In loca plena metûs qui jussi nocte venires;
Nec prior huc veni. Nostrum divellite
corpus,
Et scelerata fero consumite viscera morsu,
O quicunque sub hâc habitatis rupe, leones.
Sed timidi est optare necem. Velamina Thisbes
Tollit, et ad pactæ secum fert arboris umbram.
Utque dedit notæ lachrymas, dedit oscula vesti,

60

Accipe nunc, inquit, nostri quoque sanguinis haustus;
Quoque erat accinctus, demittit in ilia ferrum.
Nec mora; ferventi moriens e vulnere traxit.
Ut jacuit resupinus humi, cruor emicat altè;
Non aliter, quàm cùm vitiato fistula plumbo
Scinditur, et tenues stridente foramine longè
Ejaculatur aquas, at ictibus aëra rumpit.
Arborei foetus aspergine cædis ne atram
Vertuntur faciem: madefactaque sangine radix
Puniceo tingit pendentia mora colore.
Ecce, metu nondum posito, ne fallat amantem,

65

70

Illa redit; juvenemque oculis, animoque requirit ;
Quantaque vitârit narrare pericula gestit.

75

Utque locum, et versam cognovit in arbore formam;
(Sec facit incertam pomi color) hæret an hæc sit.
Dum dubitat, tremebunda videt pulsare cruentum
Membra solum; retroque pedem tulit; oraque buxo
Pallidiora gerens, exhorruit æquoris instar,
Quod fremit exiguâ cùm summum stringitur aura.
Sed postquàm remorata suos cognovit amores;
Percutit indignos claro plangore lacertos :
Et laniata comas, amplexaque corpus amatum,
Vulnera supplevit lacrymis: fletumque cruori
Miscuit; et gelidis in vultibus oscula figens,
Pyrame, clamavit, quis te mihi casus ademit?
Pyrame, responde. Tua te, carissime, Thisbe
Nominat. Exaudi; vultusque attolle jacentes.
Ad nomen Thisbes oculos jam morte gravatos
Pyramus erexit, visâque recondidit illa.
Quæ postquam vestemque suam cognovit, et ense
Vidit ebur vacuum; tua te manus, inquit, amorque
Perdidit, infelix. Est et mihi fortis in unum

80

85

90

95

Hoc manus; est et amor; dabit hic in vulnera vires.

Persequar extinctum; lethique miserrima dicar

Caussa, comesque tui: quique a me morte revelli

100

Heu solâ poteras, poteris nec morte revelli.
Hoc tamen amborum verbis estote rogati,
O multùm miserique mei, illiusque parentes,
Ut, quos certus amor, quos hora novissima junxit,
Componi tumulo non invideatis eodem.
At tu, quæ ramis arbor miserabile corpus
Nunc tegis unius, mox es tectura duorum;
Signa tene cædis; pullosque et luctibus aptos
Semper habe fœtus gemini monumenta cruoris.
Dixit; et aptato pectus mucrone sub imum
Incubuit ferro; quod ahuc a cæde tepebat.
Vota tamen tetigêre deos, tetigêre parentes.
Nam color in pomo est, ubi permaturuit, ater;
Quodque rogis superest, unâ requiescit in urnâ.

105

110

EX VIRGILII OPERIBUS.

GEOR. II. 450.

[ocr errors]

O fortunatos nimium, sua si bona nôrint
Agricolas, quibus ipsa, procul discordibus armis,
Fundit humo facilem victum justissima tellus !
Si non ingentem foribus domus alta superbis
Manè salutantum totis vomit ædibus undam,
Nec varios inhiant pulchrâ testudine postes,
Illusasque auro vestes, Ephyreïaque æra;
Alba neque Assyrio fucatur lana veneno,
Nec casiâ liquidi corrumpitur usus olivi:
At secura quies, et nescia fallere vita,
Dives opum variarum; at latis otia fundis,
Speluncæ, vivique lacus; at frigida Tempe,
Mugitusque boum, mollesque sub arbore somni,
Non absunt; illic saltus ac lustra ferarum,
Et patiens operum exiguoque assueta juventus,
Sacra Deûm, sanctique patres: extrema per illos
Justitia excedens terris vestigia fecit.

Me verò primùm dulces ante omnia musæ,
Quarum sacra fero ingenti percussus amore,
Accipiant; cœlique vias et sidera monstrent,
Defectus solis varios, lunæque labores;
Unde tremor terris; quâ vi maria alta tumescant
Objicibus ruptis, rursusque in seipsa residant;
Quid tantum oceano properent se tingere soles
Hiberni, vel quæ tardis mora noctibus obstet.
Sin, has ne possim naturæ accedere partes,
Frigidus obstiterit circum præcordia sanguis;
Rura mihi et rigui placeant in vallibus amnes;
Flumina amem silvasque inglorius. O ubi campi,
Spercheusque, et virginibus bacchata Lacanis
Taygeta! O qui me gelidis in vallibus Hæmi
Sistat, et ingenti ramorum protegat umbra!
Felix, qui potuit rerum cognoscere causas,
Atque metus omnes et inexorabile fatum
Subjecit pedibus, strepitumque Acherontis avari!
Fortunatus et ille deos qui novit agrestes,
Panaque, Silvanumque senem, Nymphasque sorores!
Illum non populi fasces, non purpura regum
Flexit, et infidos agitans discordia fratres,
Aut conjurato descendens Dacus ab Histro ;
Non res Romanæ, perituraque regna: neque ille
Aut doluit miserans inopem, aut invidit habenti.
Quos rami fructus, quos ipsa volentia rura
Sponte tulere suâ, carpsit; nec ferrea jura,
Insanumque forum, aut populi tabularia vidit.

Solicitant alii remis freta cæca, ruuntque In ferrum, penetrant aulas et limina regum : Hic petit excidiis urbem miserosque penates, Ut gemmâ bibat, et Sarrano indormiat ostro: Condit opes alius, defossoque incubat auro: Hic stupet attonitus rostris: hunc plausus hiantem Per cuneos geminatus enim plebisque patrumque Corripuit: gaudent perfusi sanguine fratrum, Exsilioque domos et dulcia limina mutant, Atque alio patriam quærunt sub sole jacentem.

« ForrigeFortsæt »