Billeder på siden
PDF
ePub

bra nostra, aut staturam figuramve, noscamus: neque nos corpora sumus; neque ego, tibi dicens hoc, corpori tuo dico. Cum igitur, "Nosce te," dicit, hoc dicit, "Nosce animum tuum:" nam corpus quidem quasi vas est, aut aliquod animi 5 receptaculum. Ab animo tuo quidquid agitur, id agitur a te. Hunc igitur nôsse, nisi divinum esset, non esset hoc acrioris cujusdam animi præceptum, sic, ut tributum deo sit: [hoc est, se ipsum posse cognoscere.]

10

Sed si, qualis sit animus, ipse animus nesciet; dic, quæso, ne esse quidem se sciet? ne moveri quidem se? Ex quo illa ratio nata est Platonis, quæ a Socrate est in Phædro explicata, a me autem posita est in sexto libro "De Repub- 15 licâ."

est.

XXIII. "Quod semper movetur, æternum

Quod autem motum affert alicui, quodque ipsum agitatur aliunde, quando finem habet motûs, vivendi finem habeat, necesse est. Solum 20 igitur, quod se ipsum movet, quia nunquam deseritur a se, nunquam ne moveri quidem desinit. Quinetiam ceteris, quæ moventur, hic fons, hoc principium est movendi. Principii autem nulla est origo: nam e principio oriuntur omnia: ip- 25 sum autem nullâ ex re aliâ nasci potest: nec

VOL. I.

4

T. Q.

enim esset principium, quod gigneretur aliunde. Quod si nunquam oritur, ne occidit quidem unquam. Nam principium exstinctum nec ipsum ab alio renascetur, nec a se aliud creabit; siqui5 dem necesse est a principio oriri omnia. Ita fit,

ut motûs principium ex eo sit, quod ipsum a se movetur. Id autem nec nasci potest, nec mori: vel concidat omne cœlum, omnisque terra consistat, necesse est; nec vim ullam nanciscatur, 10 quâ, ut primo, impulsa moveatur. Cum pateat igitur, æternum id esse quod se ipsum moveat, quis est, qui hanc naturam animis esse tributam neget? Inanimum est enim omne, quod pulsu agitatur externo: quod autem est animal, id 15 motu cietur interiore, et suo: nam hæc est propria natura animi atque vis: quæ si est una ex omnibus, quæ se ipsa semper moveat; neque nata certe est, et æterna est."

Licet concurrant plebeii omnes philosophi, 20 (sic enim ii, qui a Platone et Socrate, et ab eâ

familiâ, dissident, appellandi videntur) non modo nihil unquam tam eleganter explicabunt, sed ne hoc quidem ipsum, quam subtiliter conclusum sit, intelligent. Sentit igitur animus se moveri: 25 quod cum sentit, illud unâ sentit, se vi suâ, non alienâ, moveri: nec accidere posse, ut ipse unquam a se deseratur: ex quo efficitur æternitas;

nisi quid habes ad hæc. Auditor. Ego vero facile sum passus, ne in mentem quidem mihi aliquid contra venire: ita isti faveo sententiæ.

XXIV. Marcus. Quid illa tandem? num leviora censes, quæ declarant inesse in animis 5 hominum divina quædam? quæ si cernerem quemadmodum nasci possent, etiam, quemadmodum interirent, viderem. Nam sanguinem, bilem, pituitam, ossa, nervos, venas, omnem denique membrorum et totius corporis figuram, 10 videor posse dicere, unde concreta, et quo modo facta sint. [Per] animum ipsum, si nihil esset in eo, nisi id, ut per eum viveremus, tam naturâ putarem hominis vitam sustentari, quam vitis, quam arboris: hæc enim etiam dicimus vivere. 15 Item, si nihil haberet animus hominis, nisi ut appeteret aut refugeret, id quoque esset ei commune cum bestiis.

Habet primum memoriam, et eam infinitam, rerum innumerabilium: quam quidem Plato re- 20 cordationem esse vult superioris vitæ: nam in illo libro, qui inscribitur "Menon," pusionem quemdam Socrates interrogat quædam geometrica de dimensione quadrati. Ad ea sic ille respondet, ut puer: et tamen ita faciles interro- 25 gationes sunt, ut, gradatim respondens, eodem perveniat, quo si geometrica didicisset. Ex quo

effici vult Socrates, ut discere, nihil aliud sit, nisi recordari. Quem locum multo etiam accuratius explicat in eo sermone, quem habuit eo ipso die, quo excessit e vitâ. Docet enim, quem5 vis, qui omnium rerum rudis esse videatur, bene interroganti respondentem, declarare, se non tum illa discere, sed reminiscendo recognoscere: nec vero fieri ullo modo posse, ut, a pueris, tot rerum atque tantarum insitas et quasi consignatas 10 in animis notiones (quas vvolas vocant) haberemus, nisi animus, antequam in corpus intravisset, in rerum cognitione viguisset.

Cumque nihil esset, ut omnibus locis a Platone disseritur, (nihil enim ille putat esse, quod 15 oriatur et intereat; idque solum esse, quod semper tale sit, qualem ideam appellat ille, nos speciem) non potuit animus hæc, in corpore inclusus, agnoscere: cognita attulit: ex quo tam multarum rerum cognitionis admiratio tollitur. 20 Neque ea plane videt animus, cum tam repente in insolitum tamque perturbatum domicilium immigravit sed, cum se collegit atque recreavit, tum agnoscit illa reminiscendo. Ita nihil aliud est discere, nisi recordari.

25

Ego autem majore etiam quodam modo me. moriam admiror. Quid est enim illud, quo meminimus? aut quam habet vim? aut unde natam? Non quæro, quantâ memoriâ Simonides fuisse

dicatur, quantâ Theodectes, quantâ is, qui a Pyrrho legatus ad senatum est missus, Cineas, quantâ nuper Charmadas, quantâ, qui modo fuit, Scepsius Metrodorus, quantâ noster Hortensius: de communi hominum memoriâ loquor, et eorum 5 maxime, qui in aliquo majore studio et arte versantur; quorum quanta mens sit, difficile est existimare: ita multa meminerunt.

XXV. Quorsum igitur hæc spectat oratio? quæ sit illa vis, et unde, intelligendum puto. 10 Non est certe nec cordis, nec sanguinis, nec cerebri, nec atomorum. Anima sit animus, ignisve, nescio: nec me pudet, ut istos, fateri nescire, quod nesciam. Illud, si ullâ aliâ de re obscurâ affirmare possem, sive anima sive ignis sit ani- 15 mus, eum jurarem esse divinum. Quid enim? obsecro te, terrâne tibi, aut hoc nebuloso et caliginoso cœlo, aut sata aut concreta videtur tanta vis memoriæ? Si, quid sit hoc, non vides, at, quale sit, vides: si ne id quidem, at, quan- 20 tum sit, profecto vides. Quid igitur? utrum capacitatem aliquam in animo putamus esse, quo, tamquam in aliquod vas, ea, quæ meminimus, infundantur? Absurdum id quidem: qui enim fundus, aut quæ talis animi figura, intelligi po- 25 test? aut quæ tanta omnino capacitas? An imprimi, quasi ceram, animum putamus, et memo

« ForrigeFortsæt »