Billeder på siden
PDF
ePub

M. TULLII CICERONIS

TUSCULANARUM QUÆSTIONUM,

AD

MARCUM BRUTUM,

LIBER PRIMUS.

De contemnenda Morte.

I. CUM defensionum laboribus, senatoriisque muneribus, aut omnino aut magnâ ex parte essem aliquando liberatus, retuli me, Brute, te hortante maxime, ad ea studia, quæ, retenta animo, remissa temporibus, longo intervallo intermissa, 5 revocavi: et, cum omnium artium, quæ ad rectam vivendi viam pertinerent, ratio et disciplina studio sapientiæ, quæ philosophia dicitur, contineretur; hoc mihi Latinis literis illustrandum putavi: non, quia philosophia Græcis et literis et 10 doctoribus percipi non posset: sed meum semper judicium fuit, omnia nostros aut invenisse per se sapientius quam Græcos, aut, accepta ab illis, fecisse meliora, quæ quidem digna statuissent, in

quibus elaborarent. Nam mores et instituta vitæ, resque domesticas ac familiares, nos profecto et melius tuemur et lautius: rem vero publicam nostri majores certe melioribus temperaverunt et 5 institutis et legibus. Quid loquar de re militari ? in quâ cum virtute nostri multum valuerunt, tum plus etiam disciplinâ. Jam illa, quæ naturâ, non literis, assecuti sunt, neque cum Græciâ neque ullâ cum gente sunt conferenda. Quæ enim 10 tanta gravitas, quæ tanta constantia, magnitudo animi, probitas, fides, quæ tam excellens in omni genere virtus in ullis fuit, ut sit cum majoribus nostris comparanda? Doctriná Græcia nos, et omni literarum genere, superabat: in quo erat 15 facile vincere non repugnantes. Nam, cum apud Græcos antiquissimum sit e doctis genus poëtarum, si quidem Homerus fuit, et Hesiodus, ante Romam conditam,Archilochus regnante Romulo; serius poëticam nos accepimus: annis enim fere 20 DX post Romam conditam, Livius fabulam dedit, C. Claudio, Cæci filio, M. Tuditano, consulibus, anno ante natum Ennium, qui fuit major natu, quam Plautus et Nævius.

II. Sero igitur a nostris poëtæ vel cogniti vel 25 recepti. Quamquam est in "Originibus," solitos esse in epulis canere convivas ad tibicinem de clarorum hominum virtutibus; honorem tamen

huic generi non fuisse, declarat oratio Catonis, in quâ objecit, ut probrum, M. Nobiliori, quod is in provinciam poëtas duxisset. Duxerat autem consul ille in Ætoliam, ut scimus, Ennium. Quo minus igitur honoris erat poëtis, eo minora stu- 5 dia fuerunt. Nec tamen, siqui magnis ingeniis in eo genere exstiterunt, non satis Græcorum gloriæ responderunt. An censemus, si Fabio, nobilissimo homini, laudi datum esset, quod pingeret, non multos etiam apud nos futuros Poly- 10 cletos et Parrhasios fuisse? Honos alit artes, omnesque incenduntur ad studia gloriâ: jacentque ea semper, quæ apud quosque improbantur. Summam eruditionem Græci sitam censebant in nervorum vocumque cantibus. Igitur et Epami- 15 nondas, princeps (meo judicio) Græciæ, fidibus præclare cecinisse dicitur; Themistoclesque, aliquot ante annos, cum in epulis recusâsset lyram, habitus est indoctior. Ergo in Græciâ musici floruerunt; discebantque id omnes; nec, qui 20 nesciebat, satis excultus doctrinâ putabatur. In summo apud illos honore geometria fuit: itaque nihil mathematicis illustrius. At nos, metiendi ratiocinandique utilitate. hujus artis terminavimus modum.

III. At, contra, oratorem celeriter complexi sumus; nec eum primo eruditum, aptum tamen

25

ad dicendum; post autem eruditum. Nam Galbam, Africanum, Lælium, doctos fuisse traditum est; studiosum autem eum, qui iis ætate anteibat, Catonem; post vero Lepidum, Carbonem, Grac5 chos; deinde ita magnos nostram ad ætatem, ut non multum, aut nihil omnino, Græcis cederetur. Philosophia jacuit usque ad hanc ætatem, nec ullum habuit lumen literarum Latinarum; quæ illustranda et excitanda nobis est, ut, si occupati 10 profuimus aliquid civibus nostris, prosimus etiam, si possumus, otiosi.

In quo eo magis nobis est elaborandum, quod multi jam esse Latini libri dicuntur scripti inconsiderate, ab optimis illis quidem viris, sed non 15 satis eruditis. Fieri autem potest, ut recte quis sentiat, et id, quod sentit, polite eloqui non possit. Sed mandare quemquam literis cogitationes suas, qui eas nec disponere nec illustrare possit, nec delectatione aliquâ allicere lectorem, homi20 nis est intemperanter abutentis et otio et literis. Itaque suos libros ipsi legunt cum suis; nec quisquam attingit, præter eos qui eamdem licentiam scribendi sibi permitti volunt. Quare, si aliquid oratoriæ [laudis] nostrâ attulimus industriâ, 25 multo studiosius philosophiæ fontes aperiemus, e quibus etiam illa manabant.

IV. Sed, ut Aristoteles, vir summo ingenio,

scientiâ, copiâ, cum motus esset Isocratis rhetoris gloriâ, docere etiam cœpit adolescentes dicere, et prudentiam cum eloquentiâ jungere; sic nobis placet nec pristinum dicendi studium deponere, et in hac majore et uberiore arte ver- 5 sari. Hanc enim perfectam philosophiam semper judicavi, quæ de maximis quæstionibus copiose posset, ornateque dicere: in quam exercitationem ita nos studiose [operam] dedimus, ut jam etiam scholas, Græcorum more, habere au- 10 deremus: ut nuper, tuum post discessum, in Tusculano, cum essent plures mecum familiares, tentavi, quid in eo genere possem. Ut enim antea declamitabam causas, quod nemo me diutius fecit; sic hæc nunc mihi senilis est declamatio. 15 Ponere jubebam, de quo quis audire vellet: ad id aut sedens aut ambulans disputabam.

Itaque dierum quinque scholas, ut Græci appellant, in totidem libros contuli. Fiebat autem ita, ut, cum is, qui audire vellet, dixisset quid 20 sibi videretur, tum ego contra dicerem: hæc est enim (ut scis) vetus et Socratica ratio contra alterius opinionem disserendi. Nam ita facillime, quid verisimillimum esset, inveniri 'posse Socrates arbitrabatur. Sed, quo commodius dis- 25 putationes nostræ explicentur, sic eas exponam, quasi agatur res, non quasi narretur. Ergo ita nascetur exordium.

« ForrigeFortsæt »