Billeder på siden
PDF
ePub

CATVLLI VERONENSIS CARMINA SELECTA.

[merged small][graphic][ocr errors][subsumed][ocr errors][merged small][merged small]
[merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]
[ocr errors]

< Wenley beberang

7-21837

10:7:37 JA

Qvom is sit Catulli liber, ut pulcerrima illa carmina quibus nihil fere simile aut secundum apud poetas Romanos legitur non possint inspici quin turpissima quaedam poematia in oculos simul incurrant, placuit his ablegatis Catulli partem meliorem lectoribus propinare. Qua in re eam nobis legem posuimus, ut nec carmen ullum negligeremus quod posset quisquam Musarum amator desiderare, neque in iis carminibus quae typis essent repraesentanda ne unum quidem uerbum aut recideremus aut immutaremus. Etenim nec Catulli ipsius mores nec saeculi quod tum Romae erat uoluimus dissimulare. Verum aliud est odorem noscere praesepis, aliud in sterquilinio uolutari. Quod ad textum attinet, recognitionem Ellisianam quae e typographeo Clarendoniano A. S. MDCCCLXVII prodiit summa fide secuti sumus et Ellisianis numeris tum carmina tum uersus singulos signauimus. Si quid igitur cuiquam uel in ipso uerborum contextu uel in re orthographica nouatum esse uidebitur, ab apparatu illo locupletissimo ratio erit repetenda quo librum suum uir doctissimus instruxit.

E. PALMER.

C. C. C., Oxon.,

Kal. Aug. MDCCCLXXII.

« ForrigeFortsæt »