Billeder på siden
PDF
ePub

Quam iustam a diuis exposcam prodita mulctam,
Caelestumque fidem postrema comprecer hora.
Quare facta uirum mulctantes uindice poena,
Eumenides, quibus anguino redimita capillo
Frons expirantis praeportat pectoris iras,
Huc huc aduentate, meas audite querellas,
Quas ego, uae miserae, extremis proferre medullis
Cogor inops, ardens, amenti caeca furore.
Quae quoniam uerae nascuntur pectore ab imo,
Vos nolite pati nostrum uanescere luctum,
Sed quali solam Theseus me mente reliquit,
Tali mente, deae, funestet seque suosque.'
Has postquam maesto profudit pectore uoces,
Supplicium saeuis exposcens anxia factis,
Annuit inuicto caelestum numine rector,
Quo motu tellus atque horrida contremuere
Aequora concussitque micantia sidera mundus
Ipse autem caeca mentem caligine Theseus
Consitus oblito dimisit pectore cuncta,
Quae mandata prius constanti mente tencbat,
Dulcia nec maesto sustollens signa parenti
Sospitem Erechtheum se ostendit uisere portum.
Namque ferunt olim, classi cum moenia diuae
Linquentem gnatum uentis concrederet Aegeus,
Talia conplexum iuueni mandata dedisse.
'Gnate mihi longa iocundior unice uita,

Gnate, ego quem in dubios cogor dimittere casus,
Reddite in extrema nuper mihi fine senectae,
Quandoquidem fortuna mea ac tua feruida uirtus
Eripit inuito mihi te, cui languida nondum
Lumina sunt gnati cara saturata figura,
Non ego te gaudens laetanti pectore mittam,
Nec te ferre sinam fortunae signa secundae,
Sed primum multas expromam mente querellas,
Canitiem terra atque infuso puluere foedans,

190

195

200

205

210

215

220

Inde infecta uago suspendam lintea malo,
Nostros ut luctus nostraeque incendia mentis
Carbasus obscurata dicet ferrugine Hibera.
Quod tibi si sancti concesserit incola Itoni,
Quae nostrum genus ac sedes defendere Erechthi
Annuit, ut tauri respergas sanguine dextram,
Tum uero facito ut memori tibi condita corde
Haec uigeant mandata, nec ulla oblitteret aetas;
Vt simul ac nostros inuisent lumina collis,
Funestam antennae deponant undique uestem,
Candidaque intorti sustollant uela rudentes,
Quam primum cernens ut laeta gaudia mente
Agnoscam, cum te reducem aetas prospera sistet.'
Haec mandata prius constanti mente tenentem
Thesea ceu pulsae uentorum flamine nubes
Aereum niuei montis liquere cacumen.

225

230

235

240

At pater, ut summa prospectum ex arce petebat,

Anxia in assiduos absumens lumina fletus,
Cum primum inflati conspexit lintea ueli,
Praecipitem sese scopulorum e uertice iecit,
Amissum credens immiti Thesea fato.
Sic funesta domus ingressus tecta paterna
Morte ferox Theseus qualem Minoidi luctum
Obtulerat mente inmemori talem ipse recepit.
Quae tamen aspectans cedentem maesta carinam
Multiplices animo uoluebat saucia curas.
At parte ex alia florens uolitabat Iacchus
Cum thiaso Satyrorum et Nysigenis Silenis,

245

250

Te quaerens, Ariadna, tuoque incensus amore.

Qui tum alacres passim lymphata mente furebant

255

Euohe bacchantes, euohe capita inflectentes.
Harum pars tecta quatiebant cuspide thyrsos,
Pars e diuulso iactabant membra iuuenco,
Pars sese tortis serpentibus incingebant,
Pars obscura cauis celebrabant orgia cistis,

Orgia, quae frustra cupiunt audire profani,
Plangebant aliae proceris tympana palmis,
Aut tereti tenuis tinnitus aere ciebant,
Multis raucisonos efflabant cornua bombos
Barbaraque horribili stridebat tibia cantu.
Talibus amplifice uestis decorata figuris
Puluinar complexa suo uelabat amictu.

Quae postquam cupide spectando Thessala pubes
Expleta est, sanctis coepit decedere diuis.
Hic, qualis flatu placidum mare matutino
Horrificans Zephyrus procliuas incitat undas,
Aurora exoriente uagi sub limina Solis,
Quae tarde primum clementi flamine pulsae
Procedunt, leuiter resonant plangore cachinni,
Post uento crescente magis magis increbescunt,
Purpureaque procul nantes ab luce refulgent;
Sic tum uestibuli linquentis regia tecta

At se quisque uago passim pede discedebant.
Quorum post abitum princeps e uertice Pelci
Aduenit Chiron portans siluestria dona:

260

265

270

275

285

Nam quodcunque ferunt campi, quos Thessala magnis 280
Montibus ora creat, quos propter fluminis undas
Aura parit flores tepidi fecunda Fauoni,
Hos indistinctis plexos tulit ipse corollis,
Quo permulsa domus iocundo risit odore.
Confestim Penios adest, uiridantia Tempe,
Tempe, quae siluae cingunt super impendentes,
Magnessum linquens Doris celebranda choreis,
Non uacuos: namque ille tulit radicitus altas
Fagos ac recto proceras stipite laurus,
Non sine nutanti platano lentaque sorore
Flammati Phaethontis et aerea cupressu.
Haec circum sedes late contexta locauit,
Vestibulum ut molli uelatum fronde uireret.

Post hunc consequitur sollerti corde Prometheus,

290

L

Extenuata gerens ueteris uestigia poenae,
Quam quondam silici restrictus membra catena
Persoluit pendens e uerticibus praeruptis.
Inde pater diuum sancta cum coniuge natisque
Aduenit caelo, te solum, Phoebe, relinquens,
Vnigenamque simul cultricem montibus Idri:
Pelea nam tecum pariter soror aspernata est,
Nec Thetidis taedas uoluit celebrare iugalis.
Qui posquam niueis flexerunt sedibus artus,
Large multiplici constructae sunt dape mensae,
Cum interea infirmo quatientes corpora motu
Veridicos Parcae coeperunt edere cantus.

295

300

305

His corpus tremulum complectens undique uestis

Candida purpurea talos incinxerat ora,

At roseo niueae residebant uertice uittae,

Aeternumque manus carpebant rite laborem.
Laeua colum molli lana retinebat amictum,
Dextera tum leuiter deducens fila supinis

310

Formabat digitis, tum prono in pollice torquens
Libratum tereti uersabat turbine fusum,

[blocks in formation]

Emathiae tutamen opis, clarissime nato,
Accipe, quod laeta tibi pandunt luce sorores,

325

Veridicum oraclum: sed uos, quae fata sequuntur,

Currite ducentes subtegmina, currite, fusi.

Adueniet tibi iam portans optata maritis

Hesperus, adueniet fausto cum sidere coniunx,
Quae tibi flexanimo mentis perfundat amorem,
Languidulosque paret tecum coniungere somnos,
Leuia substernens robusto brachia collo.
Currite ducentes subtegmina, currite, fusi.

330

Nulla domus tales unquam contexit amores,
Nullus amor tali coniunxit foedere amantes,
Qualis adest Thetidi, qualis concordia Peleo.
Currite ducentes subtegmina, currite, fusi.

335

Nascetur uobis expers terroris Achilles,
Hostibus haut tergo, sed forti pectore notus,
Qui persaepe uago uictor certamine cursus
Flammea praeuertet celeris uestigia ceruae.
Currite ducentes subtegmina, currite, fusi.

340

[blocks in formation]

Saepe fatebuntur gnatorum in funere matres, Cum incuruo canos soluént a uertice crines, Putridaque infirmis uariabunt pectora palmis. Currite ducentes subtegmina, currite, fusi.

350

Namque uelut densas praecerpens cultor aristas
Sole sub ardenti flauentia demetit arua,
Troiugenum infesto prosternens corpora ferro

Currite ducentes subtegmina, currite, fusi.

355

« ForrigeFortsæt »