Billeder på siden
PDF
ePub

Crura ponticuli acsuleis stantis in rediuiuis,
Ne supinus eat cauaque in palude recumbat;
Sic tibi bonus ex tua pons libidine fiat,
In quo uel Salisubsali sacra suscipiantur:
Munus hoc mihi maximi da, Colonia, risus.
Quendam municipem meum de tuo uolo ponte
Ire praecipitem in lutum per caputque pedesque,
Verum totius ut lacus putidaeque paludis
Liuidissima maximeque est profunda uorago.
Insulsissimus est homo, nec sapit pueri instar
Bimuli tremula patris dormientis in ulna.
Quoi cum sit uiridissimo nupta flore puella
(Et puella tenellulo delicatior haedo,
Asseruanda nigerrimis diligentius uuis),

Ludere hanc sinit ut lubet, nec pili facit uni,
Nec se sublevat ex sua parte, sed uelut alnus
In fossa Liguri iacet suppernata securi,

[merged small][ocr errors][merged small]

Tantundem omnia sentiens quam si nulla sit usquam. 20
Talis iste meus stupor nil uidet, nihil audit,

Ipse qui sit, utrum sit an non sit, id quoque nescit.
Nunc eum uolo de tuo ponte mittere pronum,
Si pote stolidum repente excitare ueternum;

Et supinum animum in graui derelinquere caeno,
Ferream ut soleam tenaci in uoragine mula.

25

XXII.

SVFFENVS iste, Vare, quem probe nosti,
Homo est uenustus et dicax et urbanus,
Idemque longe plurimos facit uersus.

Puto esse ego illi milia aut decem aut plura
Perscripta, nec sic ut fit in palimpsesto
Relata: cartae regiae, nouei libri,
Noui umbilici, lora rubra, membrana
Derecta plumbo, et pumice omnia aequata.

5

!

Haec cum legas tu, bellus ille et urbanus
Suffenus unus caprimulgus aut fossor
Rursus uidetur: tantum abhorret ac mutat.
Hoc quid putemus esse? qui modo scurra
Aut siquid hac re tritius uidebatur,
Idem infaceto est infacetior rure,

10

Simul poemata attigit, neque idem unquam
Aeque est beatus ac poema cum scribit:

15

Tam gaudet in se tamque se ipse miratur.

Nimirum idem omnis fallimur, neque est quisquam,
Quem non in aliqua re uidere Suffenum
Possis. Suus cuique attributus est error:

Sed non uidemus manticae quod in tergo est.

XXVI.

20

FVRI, uillula nostra non ad Austri
Flatus opposita est neque ad Fauoni
Nec saeui Boreae aut Apheliotae,
Verum ad milia quindecim et ducentos.

[blocks in formation]

At uos quo lubet hinc abite, lymphae,
Vini pernicies, et ad seueros

5

Migrate. Hic merus est Thyonianus.

XXX.

ALFENE immemor atque unanimis false sodalibus
Iam te nil miseret, dure, tui dulcis amiculi?
Iam me prodere, iam non dubitas fallere, perfide?

Nec facta impia fallacum hominum caelicolis placent.
Quae tu negligis ac me miserum deseris in malis.
Eheu quid faciant, dice, homines cuiue habeant fidem?
Certe tute iubebas animam tradere, inique, me`
Inducens in amorem, quasi tuta omnia mi forent.
Idem nunc retrahis te ac tua dicta omnia factaque
Ventos irrita ferre ac nebulas aereas sinis.

Si tu oblitus es, at dii meminerunt, meminit Fides,
Quae te ut paeniteat postmodo facti faciet tui.

5

(5)

IO

(10)

XXXI.

PAENE insularum, Sirmio, insularumque
Ocelle, quascumque in liquentibus stagnis
Marique uasto fert uterque Neptumnus;
Quam te libenter quamque laetus inuiso,
Vix mi ipse credens Thuniam atque Bithunos
Liquisse campos et uidere te in tuto.

O quid solutis est beatius curis ?

Cum mens onus reponit, ac peregrino
Labore fessi uenimus larem ad nostrum,
Desideratoque acquiescimus lecto.

Hoc est quod unum est pro laboribus tantis.
Salue o uenusta Sirmio atque hero gaude;
Gaudete uosque o Lydiae lacus undae;
Ridete quicquid est domi cachinnorum.

5

ΙΟ

[blocks in formation]

Quare si sapiet uiam uorabit,
Quamuis candida milies puella
Euntem reuocet, manusque collo
Ambas iniiciens roget morari.
Quae nunc, si mihi uera nuntiantur,
Illum deperit impotente amore.
Nam quo tempore legit inchoatam
Dindymi dominam, ex eo misellae
Ignes interiorem edunt medullam.
Ignosco tibi, Sapphica puella
Musa doctior; est enim uenuste
Magna Caecilio inchoata mater.

XXXVI.

ANNALES Volusi, cacata carta,
Votum soluite pro mea puella.
Nam sanctae Veneri Cupidinique
Vouit, si sibi restitutus essem
Desissemque truces uibrare iambos,
Electissima pessimi poetae

Scripta tardipedi deo daturam

Infelicibus ustulanda lignis.
Et hoc pessima se puella uidit
Iocose lepide uouere diuis.

Nunc o caeruleo creata ponto,

Quae sanctum Idalium Vriosque apertos,
Quaeque Ancona Cnidumque harundinosam
Colis, quaeque Amathunta, quaeque Golgos,
Quaeque Durrachium Adriae tabernam;
Acceptum face redditumque uotum,

Si non illepidum neque inuenustum est.
At uos interea uenite in ignem,

Pleni ruris et inficetiarum

Annales Volusi, cacata carta.

10

15

5

10

15

« ForrigeFortsæt »