Auli Gellii Noctes Atticae: ex editione Jacobi Gronovii, cum notis et interpretatione in usum Delphini, variis lectionibus, notis variorum, recensu editionum et codicum, et indice locupletissimo, accurate recensitae, Bind 2

Forsideomslag
curante et imprimente A. J. Valpy, 1824

Fra bogen

Udvalgte sider

Andre udgaver - Se alle

Almindelige termer og sætninger

Populære passager

Side 524 - Tityre, dum redeo (brevis est via) pasce capellas, et potum pastas age, Tityre, et inter agendum occursare capro, cornu ferit ille, caveto.
Side 626 - ... administrare possitis, non gratis prodeo ; verum peto a vobis non pecuniam sed bonam existimationem atque honorem. qui prodeunt dissuasuri ne hanc legem accipiatis, petunt non honorem a vobis verum a Nicomede pecuniam; qui suadent ut accipiatis, hi quoque petunt non a vobis bonam existimationem, verum a Mithridate rei familiari suae pretium et praemium; qui autem ex eodem loco atque ordine tacent, hi vel acerrimi sunt ; nam...
Side 903 - Aetna ruinis, Interdumque atram prorumpit ad aethera nubem, Turbine fumantem piceo et candente favilla, Attollitque globos flammarum, et sidéra lambit ; Interdum scopulos avulsaque viscera montis 5Ï5 Erigit eructans, liquefactaque saxa sub auras Cum gemitu glomerat, fundoque exaestuat imo.
Side 853 - ... contraria inter sese non erunt, tunc id disiunctum mendacium est et appellatur Ttapa8ie^eviynévov, sicuti hoc est, in quo quae opposita non sunt contraria: "aut curris aut ambulas aut stas". Nam ipsa quidem inter se adversa sunt, sed opposita eorum non pugnant; "non ambulare" enim et "non stare" et "non currere" contraria inter sese non sunt, quoniam contraria ea dicuntur quae simul vera esse non queunt; possis enim simul eodemque tempore neque ambulare neque stare neque currere.
Side 864 - municipia " quid et quo iure sint quantumque a "colonia" differant ignoramus, existimamusque meliore condicione esse " colonias " quam "municipia." 4 De cuius opinationis tarn promiscae erroribus divus Hadrianus in oratione, quam De Italicensibus , unde ipse ortus fuit, in senatu habuit, peritissime disseruit mirarique se ostendit quod et ipsi Italicenses et quaedam item alia municipia antiqua, in quibus Uticenses nominal, cum suis moribus legibusque uti possent, in ius coloniarum mutari gesti5...
Side 779 - ... appellaretur, senatusconsultum factum esset, iustum id non fuisse. Propterea et in curia Hostilia et in Pompeia et post in lulia, cum profana ea loca fuissent, templa esse per augures constituta, ut in iis senatusconsulta more maiorum iusta fieri possent.
Side 826 - Is qui non ut universum populum, sed partem aliquam adesse iubet, non 'comitia,' sed 'concilium' edicere debet. Tribuni autem. neque advocant patricios neque ad eos referre ulla de re possunt. Ita ne 'leges' quidem proprie, sed 'plebiscita' appellantur, quae tribunis plebis ferentibus accepta sunt, quibus rogationibus ante patricii non tenebantur, donee Q.
Side 556 - In eam rem multa argumenta dicit, cur videri possint verba esse naturalia magis, quam arbitraria. Ex quibus hoc visum est lepidum et festivum :
Side 645 - Sed nih.il interest', hoc enim dicitur, 'dum alatur et vivat, cuius id lacte fiat', [ii] Cur igitur iste qui hoc dicit, si in capessendis naturae sensibus tam obsurduit, non id quoque nihil interesse putat, cuius in corpore cuiusque ex sanguine concretus homo et coalitus sit?
Side 614 - humana prope uti ferrum est. Si exerceas, conteritur ; si non exerceas, tamen robigo interficit. Item homines exercendo videmus conteri ; si nihil exerceas, inertia atque torpedo plus detrimenti facit quam exercitio.

Bibliografiske oplysninger