NOCTES ATTICE 33149 EX EDITIONE JACOBI GRONOVII CUM NOTIS ET INTERPRETATIONE IN USUM DELPHINI VARIIS LECTIONIBUS NOTIS VARIORUM RECENSU EDITIONUM ET CODICUM ET INDICE LOCUPLETISSIMO ACCURATE RECENSITE. VOLUMEN SECUNDUM. 下 LONDINI: CURANTE ET IMPRIMENTE A. J. VALPY, A. M. 1824. AULI GELLII NOCTIUM ATTICARUM COMMENTARIUS. LIBER VIII." COMMENTARIO OCTAVO HÆC INSUNT. CAP. I. HESTERNA noctu‚' rectene an cum vitio dicatur : et quænam super istis verbis grammatica traditio sit: item quod decemviri in XII. tabulis nox pro noctu dixerunt. 1 'Hæc capita in vett. editt. hic non inseruntur, absunt quoque in Ms. Morelli.' Thys. Certe jam Aldus habet, præpositis his verbis A. Gellii Noctium Atticarum liber Octavus hac ætate non reperitur. Sed ex vetustissimo exemplari hæc capita excerpta sunt, quæ ipsa sunt per editiones continenter propagata, donec induxit Stephanus, quia sane hæc capita in variis exempla. ribus reperiantur, ut ipso Lincolniensi.' Jac. Gronov. |