Billeder på siden
PDF
ePub

m

ribus hominum vesci ejusque victus alimento vitam ducere et årigwπopáуous" nominari: item esse homines sub eadem regione cœli" unum oculum in frontis medio habentes, qui appellantur Arimaspi: qua fuisse facie Cyclopas poëtæ ferunt: alios item esse homines, apud eandem cœli plagam, singularia 17 velocitatis, vestigia pedum habentes retro porrecta, non, ut ceterorum hominum, prospectantia :P 18 præterea traditum esse memoratumque in ultima quadam terra, quæ Albania dicitur, gigni homines, qui in pueritia canescant,19 et plus cernant 20 oculis per noctem, quam inter diem: item esse compertum et creditum, Sauromatas,' qui ultra Borysthenem fluvium longe colunt, cibum capere semper diebus tertiis,' medio abstinere. 4. Id etiam in iisdem libris scriptum offendimus, quod postea quoque in libro Plinii Secundi naturalis historiæ septimo legi;

Devoratores hominum.

[ocr errors]

■ Septemtrionalis. • In eadem terræ parte, P Habentes plantas pedum retro aversas,non ante porrectas, ut habent ceteri homines. a Procul habitant. Tertio quoque die.

17 Ita meliores, ut Lipsianus.' J. F. Gronov. Vulg. singularis,-18 Reg. et Voss. hominum prosprofium petetanti spectantia. Scribe, proversum patentia aut spectantia.' J. F. Gronov.-19 ‘ Lipsius e Victoris libro profert pueria. Petav. et alter Voss. puertia. Utrum fuit, in juventa, quemadmodum apud Pli, nium et Solinum, an potius, qui impuberes canescant? J. F. Gronov. Ad Mss. lectionem nihil accedit propius, quam in pueris, a exorta pro involuta s.' Jac. Gronov. Vid. Not. Var.-20 Ascripsit Sciopp. plus res cernant.-1 'An hæc sit venustas quædam Gellio captata ex mutata præpositione, admodum dubito; cum certe nulla sit. Erit vero, si corrigas interdiu, ut est in Regio.'

[blocks in formation]

esse quasdam in terra Africa hominum familias voce atque lingua effascinantium. Qui si impensius forte laudaverint pulchras arbores, segetes lætiores, infantes amoniores, egregios equos, pecudes pastu atque cultu opimas; 2 emoriantur repente hæc omnia nulli aliæ causæ obnoxia: oculis quoque exitialem fascinationem fieri in isdem libris scriptum est: traditurque esse homines in Illyriis,” qui interimant videndo, quos diutius irati viderint; eosque ipsos mares fœminasque, qui visu tam nocenti sunt, pupulas 4 in singulis oculis binas habere. 5. Item esse in montibus terræ Indiæ homines caninis capitibus et latrantibus; eosque vesci avium et ferarum venatibus: atque esse item alia apud ultimas orientis terras miracula homines, qui monocoli appellantur, singulis cruribus saltuatim" currentes, vivacissimæ pernicitatis: quosdam etiam esse nullis cervicibus, oculos in humeris habentes. Jam vero egreditur * omnem modum admirationis, quod iidem illi scriptores

tn

• Incantantium. * Unum crus habentes.

"Saltando. * Superat.

Jac. Gronov.-2 Pecudes pastu atque cultu optimas. Omnes quidem et nostri sic, ut Lipsianus, tamen ingratiis librariorum retineo opimas.' J. F. Gronov. Sic tamen notat Thys. Membranæ Lipsii, partu atque cultu optimas.'-3 Legitur quoque nocentes. Reg. visu ita nocenti.' Thuan, visus ita nocentis.—4 Vet. Ven. ed. pupillas.—5 ' Qui monocoli appellantur. Non una modo Veneta monomeri, sed ab Romana omnes usque ad Stephanicam. Petav. in charta : monoruri. Lincol. monocruri. Regius, Voss. major, Schefferi, monoculi. Voss. minor monocoli: quod primus publicavit Lipsius: ou àπóvnтo dwrivns, dum haud dubie decernit emendandum, monosceli, ut sit apud Plinium. At nosse poterat nec Græcum sermonem tale vocabulum pati, et in antiquis Mss. Plinii qui monocoli vocantur haberi docuisse jam Turnebum lib. xxiv. Adver. cap. 42. Quare gravius quoque fecisset atque elegantius vir haudquaquam alienorum indigus, si non jactasset diu esse cum restituerit utrique auctori monocolos, quos eorum editores monosceles hactenus nominarant: cum ab annis quinque et octoginta sic omnes habuerint Gellii, et eandem lectionem ab annis non multo paucioribus ostentent margines Plinii Dalecampiani.' J. F. Gronov. Vid. Not. Var. 'Illa verba adhuc laborant: homines, qui monocoli appellantur, singulis cruribus saltuatim currentes. Legendum enim homines, qui monosceli (i. unicrures) appellantur, singulis cruribus saltuatim currentes.' Carolus.

XVI.

[ocr errors]

NOTÆ

Effascinantium] Vide c. 12. 1. Italiæ, oram Adriatici maris occupabant, quæ nunc dicitur l'Esclavonie. " Monocoli] Qui unico pede utuntur, a pórov solum et kāλoy crus.

Illyriis] Illyrii sive Illyrici Europæ populi totam, quæ opponitur

gentem esse aiunt, apud extrema Indiæ, corporibus hirtis " et avium ritu plumantibus," nullo cibatu vescentem, sed spiritu florum naribus hausto victitantem: Pygmæos quoque haud longe ab his nasci; quorum qui longissimi sint, non longiores esse quam pedes duo et quadrantem. Hæc atque alia istiusmodi plura legimus. 6. Sed, cum ea scriberemus, tenuit nos non idonea scripturæ tædium nihil ad ornandum juvandumque usum vitæ pertinentis. Libitum tamen est in loco hoc miraculorum notare id etiam, quod Plinius Secundus vir in temporibus ætatis suæ, ingenii dignitatisque gratia, auctoritate magna præditus, non audisse neque legisse, sed scire sese atque vidisse in libro naturalis historiæ septimo scripsit. Verba igitur hæc, quæ infra posui, ipsius sunt, ex eo libro sumta: quæ profecto faciunt, ut neque respuenda, neque ridenda sit notissima illa veterum poëtarum de Canide et Cæneo" cantilena. 7. ‘Ex fœminis,' inquit, 'mutari in mares non est fabuloInvenimus in annalibus Q. Licinio Crasso,1° C. a Habentibus plumas.

sum.

y In extremis India regionibus.

z Hirsutis.

Cod. Torn. appellentur. Saltatim Ms. Reg.-6 Cod. Torn. duos.-7 Verba igitur, quæ Lugd. Bat. Delph.-8 Cod. Torn. prospecta.-9 Sic Lipsius membro notat auctiorem e membranis se facere scripturam, quasi vulgo desit, neque ridenda. Addit sic tamen etiam legi in Veneta. Immo et in Romana, Venetaque altera Phil. Pitii et Aldina et Badiana Vascosani, et Gryphianis duabus, ut mirer, quo exemplari usus fuerit.' J. F. Gronov. Has certe inspici a Lipsio æquum fuerat: sed adhibuit forsan ille solam Antonii Gryphii anno 1566. Lugduni quoque editam, ubi membrum istud omissum fuit nonnisi vitio typorum.' Jac. Gronov.-10 Thuan. quæ Lic. Alii non mutant, sed

NOTÆ

• Pygmæos] Pygmæi populi Indiæ, quorum, ut ait poëta Satyricus, 'tota cohors pede non est altior uno.' Sed quæ hic de Pygmæis, ceterisque ejusmodi monstris narrantur, mera sunt figmenta. Quanquam non me fugit, et inter veteres alios Philostratum, cum multa hominum monstra ex Apollonio fabulosa esse tradiderit, excipere Pygmæos, quorum gentem minime commentitiam esse scribit, et inter recentiores Jovium Pyg

mæis regionem ultra Japoniæ insulas assignare.

P Canide et Caneo] Cænis puella, postquam rem habuit cum Neptuno, ab eo precibus impetravit, ut in virum mutaretur, et vulnerari non posset. Dictus deinde est Cæneus; cumque ferociter omnes, adeoque Centauros provocaret, ab iis, cum occidi ferro non posset, arborum mole oppressus est.

? Q. Licinio Crasso, &c.] P. Licinii

Cassio Longino Consulibus, Casini" puerum factum ex virgine sub parentibus; jussuque haruspicum deportatum in insulam desertam. Licinius Mucianus prodidit visum esse a se Argis Arescontem, cui nomen Arescusæ fuisset; nupsisse etiam; mox barbam et virilitatem provenisse uxoremque duxisse: ejusdem sortis et Smyrnæ puerum a se visum. Ipse in Africa vidi mutatum in marem die nuptiarum L. Cossicium" civem Thysdritanum:' vivebatque cum proderem hæc.' Idem Plinius eodem in libro verba hæc scripsit: Gignuntur homines utriusque sexus; quos hermaphroditos vocamus, olim androgynos' vocatos et in prodigiis habitos, nunc vero in deliciis.'

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

jam Pighius ad annum U. C. DXXcu, notavit ibidem Crassi Consulis prænomen corrigi debere. Quid igitur mercedis erit vel Harduino notanti : Male ergo in Chiffl. cod. legitur C. Licinio Crasso: et apud Gellium, Q. Licinio:' vel Prousteo: Itaque mendum irrepsisse suspicamur, et pro Q. Licinio substituendum P. Licinium.' Arduæ enimvero suspiciones. Immo cum Cassii prænomen in libro Regio non extet, videtur etiam ab Gellio non fuisse datum priori, sed feriatam manum male præscripsisse utrique.' Jac. Gronov.11 C. Asinii. In Aldina et Ascensiana Ed. abest. Schedæ Lipsii C. Asini. C. Tor. C. Assini. Alii Cassini, non male. Locum enim denotat. 'Cassinum' autem vel potius Casinum' Novi Latii seu Volsci agri oppidum, cujus meminerunt Cicero, Cato de R. R. Columella, Plinius, alii.' Thys. 'Sic x. 2. ancillam Cæsaris Augusti' habes. Attamen recte judicat Vir Cl. Et miror, quid animi fuerit H. Stephano, cum Gryphianæ, atque etiam editio Parisina Hieronymi Marnef 1584. retinuerint Cassini vel Casini, mutanti appellationem loci in proprium hominis anno 1585. Ipse codex Reg. habet Casini. Unde igitur sustinuit sibi imaginari Harduinus Gellium, cum hunc Plinii locum exscriberet, videri legisse Asinii, sed sane perperam ipse sic insimulat contra vetustissimi exemplaris, quod Parisiis est, fidem. De loco notavit bene Thysius, sed ex Lipsio.' Jac. Gronov. C. Asinii Delph.-12 'In Thuan, erat Cossicisum, cum prænomen Lucii Regius ignoraret.' Jac, Gronov. Ascripsit Sciopp. f. Cossutium.'

NOTE

Crassi, et C. Cassii Longini consulatum fasti referunt ad annum U. C. DLXXXIII. ante Christi ortum CLXXI. nullam de Q. Licinio Crasso mentionem faciunt. Itaque mendum irrepsisse suspicamur, et pro Q. Licinio substituendum P. Licinium.

Thysdritanum] Thysdrus urbs Africæ, olim in Byzacena regione, nunc in regno Tunetano, etiamnum hodie celebris ab incolis dicitur Caira

can.

• Hermaphroditos] Hermaphroditus

fuit, ut nomen ipsum indicat, Mercurii et Veneris filius, 'Epus enim Græce Mercurium, 'Aopodíтn Venerem significat. Eum cum amplecteretur Salmacis Nympha, ambo in unum corpus coaluerunt, in quo sexus uterque remansit integer. Unde utriusque sexus compotes dicti sunt Hermaphroditi.

Androgynos] Androgynus idem significat quod hermaphroditus: hoc nomen componitur a vocibus Græcis ἀνὴρ vir, et γυνὴ mulier.

CAP. V.

Diversa nobilium philosophorum sententiæ de genere ac natura voluptatis; verbaque Hieroclis philosophi, quibus decreta Epicuri insectatus est.

De voluptate veteres philosophi diversas sententias dixerunt. Epicurus voluptatem summum bonum esse ponit; eam tamen ita definit: σαρκὸς εὐσταθὲς κατάστημα. Antisthenes' Socraticus summum malum dicit. Ejus namque hoc verbum est: μανείην μᾶλλον ἢ ἡσθείην. Speusippus vetusque omnis Academia voluptatem et dolorem duo mala dicunt esse opposita inter sese; bonum tamen esse 13 quod utriusque medium foret. Zeno censuit voluptatem esse indifferens, id est, neutrum, neque bonum neque malum; quod ipse Græco vocabulo àdápopov appellavit. Critolaus Peripateticus et malum esse voluptatem ait, et multa alia mala parere ex sese, injurias, desidias, obliviones, ignavias. b Insaniam potius quam indulgeam voluptati.

a Corporis bona constitutio. c Aliquid.

d Indifferens.

13 Ita ex Reg. Aliter bonum autem esse. In Lugdun, majore erat bonuem

NOTÆ

a Epicurus voluptatem summum bonum] Stoici privatis odiis Epicureorum opinionem de summo bono traduxere, quasi beatitatem hominis in obscœnis corporis voluptatibus constituerent. Id videre est passim in Ciceronis, Plutarchi, et Athenæi operibus. Sed cui potior sit quam ipsi Epicuro fides? Sic autem ille in Epistola ad Menœcea: brav obv λéyoμεν ἡδονὴν τέλος ὑπάρχειν, οὐ τὰς τῶν ἀσώτων ἡδονὰς λέγομεν, ὥς τινες ἀγνοῦντες καὶ οὐχ ὁμολογοῦντες ἢ κακῶς ἐνδεχόμενοι νομίζουσιν, ἀλλὰ τὸ μήτε ἀλγεῖν κατὰ σῶμα, μήτε ταράττεσθαι κατὰ ψυxhv. Constat igitur, cum dicimus voluptatem vitæ beatæ finem esse, nos

perditorum hominum voluptates non intelligere, ut nonnulli ignorantes, aut a nobis dissentientes, aut male mentem nostram accipientes existimant, sed hoc tantum intelligimus non dolere corpore, et animo non perturbari.

Antisthenes] Hic Atheniensis, Socratis primum discipulus, auctor deinde Cynicorum fuit, qui philosophi sic dicti sunt, teste Empirico, quod canum instar tuerentur bonos, malos invaderent; quanquam a Cynicis alieni eos nomen habuisse dicebant a canina impudentia. Floruit circa annum ante Christum cccxx. Laërt.

C

« ForrigeFortsæt »