Billeder på siden
PDF
ePub
[ocr errors]

homini:' et jussit dari pretium panis triginta dierum. 2. Tum nos aspiciens qui eum sectabamur, 'Musonius,' inquit, 'æruscanti m 20 6 cuipiam id genus, et philosophum sese ostentanti dari jussit mille nummum," et, cum plerique dicerent nebulonem esse hominem, malum et malitiosum, et nulla re bona dignum, tum Musonium subridentem dixisse aiunt; aos ou σTI ȧpyugiou. Sed hoc potius, inquit, dolori mihi et ægritudini est, quod istiusmodi animalia spurca atque probra P1 nomen usurpant sanctissimum, et philosophi appellantur. 3. Majores autem mei Athenienses nomina juvenum fortissimorum Harmodii et Aristogitonis,4 qui libertatis reciperandæ gratia Hippiam tyrannum interficere adorsi erant, ne unquam servis indere liceret, decreto publico sanxerunt: quoniam nefas ducerent nomina libertati patriæ devota servili contagio pollui. Cur ergo nos patimur nomen philosophiæ illustrissimum in hominibus deterrimis exsordescere? simili autem, inquit, exemplo ex

m Mendicanti.

» Quadraginta tres libras, et quindecim asses monetæ Gallica. • Dignus igitur est argento. P Sordida et probrosa. 9 Credebant esse crimen.

faciunt secundas.' J. F. Gronov.-20 Ita Ascensiana Par. ed. et posteriores. Vett. edd. circumstanti.—1 ‘Ita membranæ Gisel, et vet. ed. aliter, probrosa.'. Thys. Sic Rom. Ven. Ald. Gryph. Badiana Vascosani probrosa: unde Lipsio alterum revocandi occasio, et, Vide, inquit, ne Veteres ita dixerint. Visum aliis probra dici hos homines, ut 'scelus' Terentius hominem scelestum appellat. Quod facilius tolerarem, si tantum probra dicerentur, nec præponeretur animalia spurca atque. Quare suspicor aliquid aliud latere, ac fortasse, animalia spurca atque inebra. Id est, inauspicata, mali ominis, quæ obvia viri boni vota et consilium impediant. Propins literis foret præbra ejusdem originis, si eo significatu valeret: sed id amuletum Varro et Festus interpretantur. Quid si tamen animalia spurca ac reproba. Neque enim adeo distat a Tertulliani sæculo Gellius, ut qua ille voce utitur, hic uti non potuerit.' J. F. Gronov.

[merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small]

contraria specie antiquos Romanorum audio prænomina patriciorum quorundam male de republica meritorum, et ob eam causam capite damnatorum, censuisse ne cui ejusdem gentis patricio inderentur: ut vocabula quoque eorum defamata atque demortua cum ipsis viderentur.'

[ocr errors]

Nomina eorum infamia et extincta.

NOTE

Prænomina] Regnante Romulo, nt tradit Appianus ἐν προοιμίῳ τῶν 'Pwμaïkov, unum tantum nomen Romanis erat; deinde duo, postea tria nomina sumsere. Primum nomen seu prænomen plurimis commune fuit, ut Marcus, Quintus, Publius, &c. alterum nomen gentilitium, totius familiæ proprium erat, ut Cornelius, Tullius, Julius: tertium quod erat cognomen, plerumque vel abs re rustica, vel ab aliquo corporis vitio, vel ab eventu deducebatur: hinc dicti Pisones, Cicerones, Fabii, Hortensii, Serrani, Stolones, Pæti, Strabones, Luscinii, Nasones, Frontones, Planci, Scauri, Scipiones, Cæsares. Stante rep. ut animadvertit eruditissimus Sirmondus, proprium cuique id nomen fuit, quod primum: quo nimirum fratres ipsi, cum cetera nomina communia

haberent, inter se distinguebantur, ut P. Corn. Scipio et L. Corn. Scipio fratres. Postea non primis, sed ultimis nominibus ut propriis uti ac distingui cœpere, ut Flavius Vespasianus et Flavius Sabinus fratres apud Suetonium: immo inferioris ævi homines non modo id usurparunt, sed etiam tum proprium hoc ultimum nomen, tum cetera, interdum quidem aliunde pro arbitrio, ut plurimum vero a parentibus et propinquis deducta sibi imponebant.

f Patriciorum] Romulus primus rex Romanorum Roma condita anno 111. Olymp. vi. qui est ante Christi ortum DCCLIV. centum creat senatores,' inquit Livius lib. 1. qui patres ab honore, patriciique eorum progenies appellati.'

[ocr errors]

CAP. III.

Epistola Philippi Regis ad Aristotelem philosophum super Alexandro recens nato.

PHILIPPUS Amynta filius,' terræ Macedoniæ rex, cujus

2'Scaliger in Auson. Lect. lib. 1. c. 23. ex veteri scriptura filius omittit Græco more, qui dicerent Toû 'Aμúvтov.' Thys. Sed non testatur Scaliger de industria eam vocem a se omitti. Ego autem in codice Thuanæo, cujus collationem die vII. Junii 1671. absolvi, reperiebam non modo filius, quam vocem habent omnes Mss. quos pater vel ego vidimus, sed etiam fuit filius : idque prorsus opinor esse Gellianum.' Jac. Gronov. Scaliger Ausonianarum 1. 23. ex veteri scriptura, ut ait, omittit rd filius, mutatque terræ Macetiæ,

b

d

virtute industriaque Macetæ locupletissimo imperio aucti gentium nationumque multarum potiri cœperant, et cujus vim atque arma toti Græciæ cavenda metuendaque3 inclytæ illæ Demosthenis orationes concionesque vocificant. 4 Is Philippus, cum in omni fere tempore negotiis belli victoriisque affectus exercitusque esset, a liberali tamen Musa et a studiis humanitatis nunquam abfuit;* quin lepide comiterque pleraque et faceret et diceret. Feruntur adeo libri Epistolarum ejus munditiæ et venustatis et prudentiæ plenarum: velut sunt illæ literæ, quibus Aristoteli philosopho natum esse sibi Alexandrum nuntiavit. Ea Epistola, quoniam curæ diligentiæque in liberorum disciplinas hortamentum est, exscribenda visa est ad commovendos 7 parentum animos. 2. Exponenda igitur est ad

a Macedones consecuti regnum opulentissimum.

e Declarant.

d Occupatus.

b Celebres illæ Philippica

e Nunquam abhorruit a doctrinis liberalibus et literis humanioribus.
f Puritatis et elegantiæ,
8 Ad institutionem liberorum.

dein Maceto. Cantior et pudentior Lipsius 3. Epist. q. 6. Scidæ, inquit, Maceta: et id tu, Scaliger, nos docuisti. Maceta apud me quoque duo Petav. duo Voss. Lincoln. et Regius: omnes terræ Macedonia et Amynta filius; etsi aliquid huic postremo simile Tito Livio 28. 12. restituerimus. Sed in his arbitrariis consensui priscarum manuum, non libidini, parendum. Juxta veavikov est Hen. Stephani, mirum sibi videri, cur non, sicut Macedoniæ illic dixerat, ita etiam Macedones hic, aut certe, cur non terra Macetidis illic, sicut hic Maceta dixerit. Nemini facit injuriam, qui jure suo utitur.' J. F. Gronov. Ascripsit Sciopp. f. Macetiæ.'-3 H. Stephanus credit legendum metuenda cavendaque: cum caveamus ab iis quæ jam metuimus. Quædam editt. habent et cujus vim atque arma toti Græcia cavendam metuendamque. Quod cum Latinum non esset, aliæ editt, legunt, cujus arma atque vim, etc. Sed nomina illa non transponenda, ut ex vett. exemplaribus liquet.' Thys.4 Sic Lipsius: nec temere, sed auctoribus membranis, quibus, quicquid est nostrarum, astipulantur. Ostenditque non sine exemplo doctissimi Quiritium sic Nostrum loqui. Abeat igitur, cui oùê čστw onшs non suspecta vox sit : abeant notificant et vociferant: abeat omne Forsan.' J. F. Gronov. Vid. Not. Var.-5 Ascripsit Sciopp. mensa.-6 Non concordant codices antiqui, quorum Regius, Vossianus major tantum habent scribenda.—7 Petav. memb. et duo Voss. etiam Thuan. et S. Marci Flor. commonendos. Ms. ap. Thys. com

NOTE

a Demosthenis orationes] Philippicas intelligit, quibus orationibus Demosthenes hortabatur Athenienses ad bellum communi consensu inferen

dum Philippo; qui subactis Illyricis et finitimis populis, plurimisque A. theniensium urbibus expugnatis toti Græciæ imminebat.

k

h

8

hanc ferme sententiam: Philippus Aristoteli salutem dicit.、 Filium mihi genitum scito. Quod equidem Dis habeo gratiam: non proinde quia natus est, quam pro eo quod eum nasci contigit temporibus vitæ tuæ. Spero enim fore, ut eductus eruditusque abs te dignus existat et nobis et rerum istarum susceptione.' Ipsius autem Philippi verba haec sunt: Φίλιππος ̓Αριστοτέλει χαίρειν. ἴσθι μοι γεγονότα υἱόν. πολλὴν οὖν τοῖς θεοῖς χαρὶν ἔχω, οὐχ οὕτως ἐπὶ τῇ γενέσει τοῦ παιδὸς, ὡς ἐπὶ τῷ κατὰ τὴν σὴν ἡλικίαν αὐτὸν γεγονέναι. ἐλπίζω γὰρ αὐτὸν, ὑπὸ σοῦ τραφέντα καὶ παιδευθέντα, ἄξιον ἔσεσθαι καὶ ἡμῶν καὶ τῆς τῶν πραγμάτων διαδοχής.

bE Græco vertenda est in hunc fere modum. * Educatus.

iQua de re Diis gratias ago,

Philippus Aristoteli salutem. Scito mihi natum filium; multam igitur Diis gratiam habeo, non tam quod natus sit puer, quam quod tua ætate natus sit. Spero enim ipsum, a te educatum et institutum, dignum fore et nobis et negotiorum susceptione.

movendum.—8 'Ita membranæ Giselini, aliter successione: melius respondet 'susceptio' vocabulo Græco diadoxy.' Thys.-9 'Scheff. Tis Tŵy μetépwv πραγμάτων. Versio Auctoris videtur poscere τῆς τούτων τῶν πραγμάτων. Susceptione autem cum Lipsiano scripti omnes.' J. F. Gronov.

CAP. IV.

De barbararum gentium prodigiosis miraculis, deque diris et exitiosis fascinationibus,1o atque inibi de fœminis repente ver

sis in mares.

CUM e Græcia in Italiam rediremus, et Brundusium iremus; egressique e navi in terram in portu illo inclyto spatiaremur, quem Q. Ennius remotiore paulum, sed admodum scito vocabulo 'præpetem' appellavit; fasces libro

a Ambularemus.

a

10 Reg. Voss. Pet. Scheff. effascinationibus.—11 Conjicit Thys. incredibiles,

NOTE

• Præpetem] Vide caput 6. libri vi.

C

e

rum venalium expositos vidimus. Atque ego avide statim pergo ad libros. Erant autem isti omnes libri Græci miraculorum fabularumque pleni: res inauditæ, incredulæ; b scriptores veteres non parvæ auctoritatis Aristeas' Proconnesius et Isigonus Nicaensis et Ctesias et Onesicritus et Polystephanus 1 et Hegesias. 2. Ipsa autem volumina ex diutino situ squallebant, et habitu aspectuqued tetrod erant. Accessi tamen, percunctatusque pretium sum: et, adductus mira atque insperata vilitate, 13 libros plurimos 14 ære pauco emo; eosque omnes duabus proximis noctibus cursim transeo: atque in legendo carpsi exinde quædam et notavi mirabilia et scriptoribus fere nostris intentata; eaque his commentariis aspersi: ut, qui eos lectitabit, is ne rudis omnino et avýxoos 's inter istiusmodi rerum auditiones k 16 reperiatur. 3. Erant igitur in illis libris scripta hujuscemodi: Scythas illos penitissimos, qui sub ipsis septemtrionibus ætatem agunt, corpo

h

b Incredibiles erant. d Sordido.

k16

g

e

c Diuturno mucore erant vitiati.

e Pretio minimo quod mirabar et non sperabam.
h Non narrata.
1 Remotissimos.

Exigua pecunia.
Lego.
Non assuetus ejusmodi rebus audiendis.

i Inserui.

'Si quid mutandum, (de quo tamen dubito,) non incredibiles faciendum, sed incredunda.' J. F. Gronov.-12 Aliter Philostephanus.-13 Vulgo utilitate.14 'Sic et Carrio et quicquid nobis subservit: nam Lipsianus multos.' J. F. Gronov. Multos quoque Giselini membranæ.-15 Ascripsit Sciopp. 'vel Tεipos.—16 Ita Reg. Voss. et Thuan. Olim, in istiusmodi rerum auditionibus.—

NOTE

Aristeas] Antiquissimus historicus natus est in Proconneso insula Propontidis. Ortum Deorum oratione soluta, historiam Arimasporum epico carmine complexus est. Floruit Crosi et Cyri temporibus, annis ante Christ. 540.

c Ctesias] Ctesias e Cnido in Doride oriundus et medicinam exercuit, et res cum Assyriacas tum Persicas stylo persecutus est, ut refert Strabo, Acerbius invehitur in Herodotum, cum ipse, judice Aristotele, minime fide dignus sit. Claruit ætate Arta

xerxis Mnemonis, et Cyri junioris. Anno ante Christum cccXLV.

d Onesicritus] Hic nauticæ rei per. itus militavit cum Alexandro Magno, cujus egregie facta scriptis mandavit. Xenophonte quem sibi proposuerat imitandum longe inferior. Strabo, Curtius, Suidas, &c.

Scythas] Scythæ populi sunt Scythiæ, quæ regio versus septemtrionem longe lateque excrescit in Europa et Asia, Moscoviæ et Tartariæ respondet.

« ForrigeFortsæt »