Billeder på siden
PDF
ePub
[blocks in formation]

T. LUCRETII CARI

VITA

D. LAMBINO AUCTORE.

ν

PATRIA, GENUS, VITAE STUDIUM, INGENIUM, MORTIS GENUS ET TEMPUS, LIBRORUM NUMERUS, CONSILIUM POETAE.

DE

E patria T. LUCRETII CARI constat inter omnes, idque vel ex ipsius poëtae testimonio intelligere licet, eum Romanum esse. Itaque quod de T. Pomponio Attico scripsit Cornelius Nepos, munus Fortunae fuisse, quod in ea potissimum urbe natus est, in qua domicilium orbis terrarum esset imperii, ut eandem patriam haberet, et dominam etc. hoc idem de T. Lucretio dicere licet, eandem urbem eius patriam fuisse, et gentium dominam; siquidem Roma patria eius est, ut est. Atque haec quidem de patria.

De genere autem, gentis Lucretiae fuisse T. Lucretium, nomen ipsum declarat. Porro autem

gens Lucretia quam clara atque antiqua fuerit, argumento sunt Lucretii Tricipitini, Triones, Ofellae, Vespillones, Galli. Quod vero ad cognomen attinet, tametsi rarius in Fastis, et ceteris monumentis compareat, Romanum esse tamen et ex Elegiis nonnullis P. Ovidii, et ex Epigrammatis M. Valerii Martialis, intelligere licet. Sed credibile est, huius familiae Lucretios, equestri ordine contentos, populi honores non magnopere expetiise: quod nemo mirabitur, qui legerit, C. Maecenatem Vipsanium, cum et Caesari Augusto, et M. Agrippae carissimus, atque adeo intimus esset, ideoque amplissimos honores capere, atque ad Senatorium ordinem pervenire posset, angusto tamen clavo contentum fuisse. Licet etiam dicere, Lucretium nostrum ◆ Vespillonum aut Ofellarum familia fuisse, duoque cognomina habuisse; cum ad commune totius familiae cognomen aut Vespillonis, aut Ofellae, cognomen Cari accessisset, vel propter ingenii magnitudinem ac praestantiam, vel propter morum suavitatem et comitatem, vel propter aliquid tale.

Quod ut facilius credam, facit vel Q. Lucretius Vespillo, iurisperitus, quem commemorat M. Tullius in Bruto: vel Q. Lucretius Ofella, quem idem ibidem scribit aptiorem fuisse concionibus, quam iudiciis; de quo fortasse et Velleius Paterculus libr. II. verba facit: vel potius alter Lucretius Vespillo, cuius M. Tullius mentionem facit libr. VIII. ad Attic. Epist. 5. et C.

Caesar lib. I. et III. de bello civili; ut credibile sit, Lucretium poëtam horum alicuius fratrem germanum, aut patruelem fuisse. Neque me mo vet, quod Caesar libr. I. de bello civili, Lucretium illum Senatorem appellat: fieri enim poterat, ut ex eadem familia alius esset equestris, aut etiam plebeii ordinis, alius senatorii.

Quod si cui mirum videatur, consideret M. Tullium Ciceronem, et Q. Tullium eius fratrem, equestri loco esse natos. Finge igitur, ex his duobus fratribus alterum se ad honores petendos, et rempublicam gerendam contulisse; alterum luce populari carere, suum negotium agere, intra pelliculam se continere voluisse, (quod tamen secus factum est;) sed finge ita evenisse, procul dubio is, qui aedilitatem maiorem, praeturam, consulatum adeptus esset, ut Marcus, Senatorii ordinis factus esset: ille alter, qui nullum magistratum gessisset, in equestri ordine mansisset. Hoc idem de nostro Tito dicere licet, eum equestri ordine contentum fuisse, cum eius propinqui, quod se ad rempublicam administrandam, et ad magistratus gerendos contulerant, Senatores facti essent. Quo posito et concesso, licebit eum referre in familiam aut Vespillonum, aut Ofellarum, ut praeter praenomen Titi, et nomen Lucretii, et cognomen Cari, vel sic appelletur T. Lucretius Vespillo Carus; vel sic, T. Lucretius Ofella Carus. De duobus cognomentis autem dubitari non debet. Nullum enim dubitandi locum relinquunt P. Lentulus Sura, P.

Cornelius Lentulus Spinther, Q. Fabius Maximús Verrucosus, L. Cornelius Sylla Felix, L. Calpurnius Piso Frugi; et alii, quos longum sit

enumerare.

Haec sunt, quae de T. Lucretii genere comperta sunt. Eusebius autem Pamphili F. eum natum esse tradidit Olympiade CLXXI, hoc est, Cn. Domitio Ahenobarbo, et Caio Cassio Longino Coss. anno ab U. C. DCLVIII. Alii, Olympiade CLXXII, hoc est, P. Licinio Crasso, et Q. Mucio Scaevola Coss. an. ab U. C. DCLIX. Ex quo apparet, eum M. Tullio Cicerone annis XII. aut XI. natu minorem fuisse; siquidem M. Tullius natus est Q. Servilio Caepione, et C. Attilio Sarano Coss. Et ita T. Lucretium Carum, C. Iulium Caesarem, Q. Tullium Ciceronem, C. Valerium Catullum, T. Pomponium Atticum, et horum aequales non longe admodum inter se, aetatibus distitisse.

Quod ad vitae studium attinet, credibile est Lucretium, cum ad poëticam et philosophiam natus esset, ingenioque suo indulgens, et natu ram suam ducem secutus, philosophiam Epicuream approbasset, ut solutiore animo et commodius philosophari posset, sesé Athenas contulisse, ibique Zenonem illum, Epicureorum Coryphaeum, audivisse, atque hoc pacto totam Epicuri disciplinam accurate cognovisse atque perdidicisse.

Cum esset igitur Lucretius ad poëticam factus natura, ingeniique acumine excelleret, contem

« ForrigeFortsæt »