P. Virgilii Maronis opera omnia

Forsideomslag
J. Henricus & J. Parker, 1858 - 414 sider

Fra bogen

Indhold

Andre udgaver - Se alle

Almindelige termer og sætninger

Populære passager

Side 21 - Audieras, et fama fuit ; sed carmina tantum nostra valent, Lycida, tela inter Martia, quantum Chaonias dicunt aquila veniente columbas.
Side 112 - Laocoon ardens summa decurrit ab arce ; et procul : ' o miseri, quae tanta insania, cives ? creditis avectos hostes ? aut ulla putatis dona carere dolis Danaum ? sic notus Ulixes ? aut hoc inclusi ligno occultantur Achivi, aut haec in nostros fabricata est machina muros inspectura domos venturaque desuper urbi ; aut aliquis latet error : equo ne credite, Teucri. quidquid id est, timeo Danaos et dona ferentes.
Side 91 - Haec ubi dicta, cavum conversa cuspide montem impulit in latus ; ac venti, velut agmine facto, qua data porta, ruunt et terras turbine perflant.
Side 133 - Haec ubi dicta dedit, lacrimantem et multa volentem 790 dicere deseruit, tenuesque recessit in auras. Ter conatus ibi collo dare bracchia circum ; ter frustra comprensa manus effugit imago, par levibus ventis volucrique simillima somno.
Side 10 - Linus, huic mater quamvis atque huic pater adsit, Orphei Calliopea, Lino formosus Apollo.
Side 340 - Phrygiis fulgebat in armis, spumantemque agitabat equum, quem pellis aenis 770 in plumam squamis auro conserta tegebat. Ipse, peregrina ferrugine clarus et ostro, spicula torquebat Lycio Gortynia cornu; aureus ex umeris erat arcus et aurea vati cassida; tum croceam chlamydemque sinusque crepantes 775 carbaseos fulvo in nodum collegerat auro, pictus acu tunicas et barbara tegmina crurum.
Side 92 - Tres Notus abreptas in saxa latentia torquet — Saxa vocant Itali mediis quae in fluctibus Aras — Dorsum immane mari summo ; tres Eurus ab alto In brevia et Syrtes urguet — miserabile visu — Illiditque vadis atque aggere cingit arenae.
Side 9 - Teque adeo decus hoc aevi, te consule, inibit, Pollio, et incipient magni procedere menses, te duce, si qua manent sceleris vestigia nostri, irrita perpetua solvent formidine terras, ille deum vitam accipiet, divisque videbit 15 permixtos heroas, et ipse videbitur illis, pacatumque reget patriis virtutibus orbem.
Side 203 - Talibus orabat dictis, arasque tenebat, Cum sic orsa loqui vates : ' Sate sanguine divom, 125 Tros Anchisiada, facilis descensus Averno ; Noctes atque dies patet atri janua Ditis ; Sed revocare gradum superasque evadere ad auras, Hoc opus, hie labor est.
Side 59 - ... tum, si qua sonum procul arma dedere, stare loco nescit, micat auribus et tremit artus, collectumque fremens volvit sub naribus ignem. 85 densa iuba, et dextro iactata recumbit in armo ; at duplex agitur per lumbos spina, cavatque tellurem et solido graviter sonat ungula cornu.

Bibliografiske oplysninger