Billeder på siden
PDF
ePub

Corruere et sol iis et sidera cuncta minantur,
Ac venit in terras cœli fragor. Hoc modo læta
Copia nunc miseris circumdatur anxia fatis,
Immoriturque super fluctus, et saxa Capharei,
Euboïcas et per cautes Heræaque late

Litora; quum Phrygiæ passim vaga præda peremtæ
Fluctuat omnis in æquoreo jam naufraga tractu.
Hic alii sidunt pariles virtutis honore
Heroës, mediisque siti sunt sedibus omnes,
Omnes Roma decus magni quos suscipit orbis.
Hic Fabii Deciique, hic est et Horatia virtus,
Hic et fama vetus nunquam moritura Camilli;
Curtius et, mediis quem quondam sedibus urbis
Devotum bellis consumsit gurgitis haustus,
Mucius et prudens ardorem corpore passus,
Legitime cessit cui fracta potentia regis:
Hic Curius claræ socius virtutis, et ille
Flaminius, devota dedit qui corpora flammæ.
Jure igitur tales sedes pictatis honorat.
Illic Scipiadæque duces, devota triumphis

350

360

Monia quos rapidos Libycæ Carthaginis horrent.

370

Illi laude sua vigeant: ego Ditis opacos

Cogor adire lacus, viduos a lumine Phœbi,

Et vastum Phlegethonta pati, quo maxima Minos
Conscelerata pia discernit vincula sede.
Ergo jam causam mortis me dicere vinctæ
Verberibus sævo cogunt ab judice Pœnæ,
Quum mihi tu sis causa mali, nec conscius adsis,
Sed tolerabilibus curis hæc immemor audis;
Quæ tamen ut vanis dimittens omnia ventis,
Digredior nunquam rediturus; tu cole fontes
Et virides nemorum silvas et pascua lætus,
Et mea diffusas rapiantur dicta per auras.'
Dixit, et extrema tristis cum voce recessit.

Hunc ubi sollicitum dimisit inertia vitæ,
Interius graviter mentem æger nec tulit ultra

CC

380

Sensibus infusum Culicis de morte dolorem.
Quantumcumque sibi vires tribuere seniles,
(Queis tamen infestum pugnans devicerat hostem)
Rivum propter aquæ, viridi sub fronde latentem
Conformare locum capit impiger: hunc et in orbem 390
Destinat, ac ferri capulum repetivit in usum,
Gramineam ut viridi foderet de cespite terram.
Jam memor inceptum peragens sibi cura laborem
Congestum cumulavit opus, atque aggere multo
Telluris tumulus formatum crevit in orbem:
Quem circum lapidem lævi de marmore formans
Conserit assiduæ curæ memor. Hic et acanthus,
Et rosa purpureo crescit rubicunda colore,

Et violæ genus omne; hic est et Spartica myrtus
Atque hyacinthus, et hic Cilici crocus editus arvo,
Laurus item Phœbi surgens decus; hic rhododaphne,
Liliaque, et roris non avia cura marini,
Herbaque thuris opes priscis imitata Sabina,
Chrysanthusque, hederæque nitor pallente corymbo
Et Bocchus Libyæ regis memor; hic amarantus,
Bumastusque virens, et semper florida pinus.
Non illinc Narcissus abest, cui gloria formæ
Igne Cupidineo proprios exarsit in artus.
Et quoscumque novant vernantia tempora flores,
His tumulus super inseritur: tum fronte locatur
Elogium, tacita format quod litera voce:
Parve Culex, pecudum custos tibi tale merenti
Funeris officium vitæ pro munere reddit.

400

410

P. VIRGILII MARONIS

CIR IS

AD MESSALAM.

mmmmm

ETSI me vario jactatum laudis amore,
Irritaque expertum fallacis præmia vulgi,
Cecropius suaves exspirans hortulus auras
Florentis viridi Sophiæ complectitur umbra:
Num mea quæret eo dignum sibi quærere carmen?
Longe aliud studium atque alios accincta labores,
Altius ad magni suspendit sidera mundi,
Et placitum paucis ausa est ascendere collem:
Non tamen absistam cœptum detexere munus,
In quo jure meas utinam requiescere Musas,
Et leviter blandum liceat deponere morem.
[Quod si mirificum proferre valent genus omnes
Mirificum sæcli, modo sit tibi velle libido ;]
Si me jam summa Sapientia pangeret arce,
Quatuor antiquis quæ heredibus est data consors,
Unde hominum errores longe lateque per orbem
Despicere, atque humiles possem contemnere curas:
Non ego te talem venerarer munere tali,
Non equidem, quamvis interdum ludere nobis,
Et gracilem molli liceat pede claudere versum;
Sed magno intexens, si fas est dicere, peplo,
Qualis Erechtheïs olim portatur Athenis,
Debita quum castæ solvuntur vota Minervæ,
Tardaque confecto redeunt Quinquatria lustro,

10

20

Quum levis alterno zephyrus concrebuit euro,
Et prono gravidum provexit pondere currum.
Felix ille dies, felix et dicitur annus,

Felices, qui talem annum videre, diemque.
Ergo Palladiæ texuntur in ordine pugnæ:
Magna Giganteis ornantur pepla tropæis;
Horrida sanguineo pinguntur prælia cocco;
Additur aurata dejectus cuspide Typho,
Qui prius, Ossæis consternens æthera saxis,
Emathio celsum duplicabat vertice Olympum.
Tale deæ velum solemni in tempore portant:
Tali te vellem, juvenum doctissime, ritu
Purpureos inter soles et candida lunæ
Sidera, cæruleis orbem pulsantia bigis,
Naturæ rerum magnis intexere chartis;
Eternum Sophiæ conjunctum carmine nomen
Nostra tuum senibus loqueretur pagina sæclis.

Sed quoniam ad tantas nunc primum nascimur artes,

Nunc primum teneros firmamus robore nervos:
Hæc tamen interea, quæ possumus, in quibus ævi
Prima rudimenta et primos exegimus annos,
Accipe dona, meo multum vigilata labore,
Et præmissa tuis non magna exordia rebus:
Impia prodigiis ut quondam exterruit amplis
Scylla, novosque avium sublimis in aëre cœtus
Viderit, et tenui conscendens sidera penna
Cæruleis sua tecta supervolitaverit alis,
Hanc pro purpureo pœnam scelerata capillo,
Proque patris solvens excisa funditus urbe.
Complures illam et magni, Messala, poëtæ—
Nam verum fateamur: amat Polyhymnia verum-
Longe alia perhibent mutatam membra figura,
Scyllæum monstra in saxum conversa vocari;
Illam esse, ærumnis quam sæpe legamus Ulixi
Candida succinctam latrantibus inguina monstris
Dulichias vexasse rates, et gurgite in alto

[blocks in formation]

Deprensos nautas canibus lacerasse marinis.
Sed neque Mæoniæ hæc patiuntur credere chartæ,
Nec malus istorum dubiis erroribus auctor.
Namque alias alii vulgo finxere puellas,
Quæ Colophoniaco Scyllæ dicantur Homero.
Ipsi seu Lamie mater sit, sive Cratæis,
Sive illam monstro genuit Persea biformi,
Sive est neutra parens: atque hoc in carmine toto
Inguinis est vitium et Veneris descripta libido ;
Sive etiam est jactis speciem mutata venenis,
Infelix virgo: quid enim commiserat illa?
Ipse pater nudam sæva complexus arena
Conjugium caræ violaverat Amphitrites:
Attamen exegit longo post tempore pœnas,
Ut, quum cura sui veheretur conjugis alto,
Ipsa trucem multo misceret sanguine pontum.
Seu vero, ut perhibent, forma quum vinceret omnes,
Et cupidos quæstu passim spoliaret amantes,
Piscibus et canibus rabidis vallata repente,
Horribiles circum vidit se sistere formas.
Heu quoties mirata novos expalluit artus!
Ipsa suos quoties heu pertimuit latratus!
Ausa quod est mulier numen fraudare deorum,
Et dictam Veneri votorum vertere pœnam,
Quam, mala multiplici juvenum quod septa caterva
Dixerat atque animo meretrix jactata ferarum,
Infamem tali merito rumore fuisse,

Docta Palæphatia testatur voce papyrus.
Quidquid, et ut quisque est tali de clade locutus,
Omnia sint: potius liceat notescere Cirin,
Atque unam ex multis Scyllam non esse puellis.
Quare, quæ, cantus meditanti mittere certos,
Magna mihi cupido tribuistis præmia, divæ
Pierides, quarum castos altaria postes
Munere sæpe meo inficiunt, foribusque hyacinthi
Deponunt flores, aut suave rubens narcissus,

[blocks in formation]
« ForrigeFortsæt »