Billeder på siden
PDF
ePub

Ut varias usus meditando extunderet artes
Paulatim, et sulcis frumenti quæreret herbam
Ut silicis venis abstrusum excuderet ignem.
Tunc alnos primum fluvii sensere cavatas;
Navita tum stellis numeros et nomina fecit,
Pleïadas, Hyadas, claramque Lycaonis Arcton;
Tum laqueis captare feras et fallere visco
Inventum, et magnos canibus circumdare saltus;
Atque alius latum funda jam verberat amnem,
Alta petens pelagoque alius trahit humida lina:
Tum ferri rigor, atque argutæ lamina serræ ;
Nam primi cuneis scindebant fissile lignum :
Tum variæ venere artes; labor omnia vicit
Improbus et duris urgens in rebus egestas.
Prima Ceres ferro mortales vertere terram
Instituit, quum jam glandes atque arbuta sacræ
Deficerent silvæ, et victum Dodona negaret.
Mox et frumentis labor additus, ut mala culmos
Esset robigo, segnisque horreret in arvis
Carduus: intereunt segetes; subit aspera silva,
Lappæque tribulique, interque nitentia culta
Infelix lolium et steriles dominantur avenæ.
Quod nisi et assiduis terram* insectabere rastris,
Et sonitu terrebis aves, et ruris opaci
Falce premes umbras, votisque vocaveris imbrem ;
Heu! magnum alterius frustra spectabis acervum,
Concussaque famem in silvis solabere quercu.

Dicendum et, quæ sint duris agrestibus arma,
Queis sine nec potuere seri nec surgere messes:
Vomis et inflexi primum grave robur aratri,
Tardaque Eleusinæ matris volventia plaustra,
Tribulaque traheæque et iniquo pondere rastri ;
Virgea præterea Celeï vilisque supellex,
Arbuteæ crates et mystica vannus Iacchi:
Omnia quæ multo ante memor provisa repones,
Si te digna manet divini gloria ruris.

* herbam.

140

150

160

Continuo in silvis magna vi flexa domatur
In burim et curvi formam accipit ulmus aratri ;
Huic a stirpe pedes temo protentus in octo;
Binæ aures, duplici aptantur dentalia dorso.
Cæditur et tilia ante jugo levis, altaque fagus,
Stivaque, quæ currus a tergo torqueat imos;
Et suspensa focis explorat robora fumus.

Possum multa tibi veterum præcepta referre,
Ni refugis, tenuesque piget cognoscere curas.
Area cum primis ingenti æquanda cylindro
Et vertenda manu et creta solidanda tenaci,
Ne subeant herbæ, neu pulvere victa fatiscat ;
Tum variæ illudant pestes: sæpe exiguus mus
Sub terris posuitque domos atque horrea fecit;
Aut oculis capti fodere cubilia talpæ ;

Inventusque cavis bufo, et quæ plurima terræ
Monstra ferunt; populatque ingentem farris acervum
Curculio, atque inopi metuens formica senectæ.
Contemplator item, quum se nux plurima silvis
Induet in florem et ramos curvabit olentes;
Si superant fetus, pariter frumenta sequentur,
Magnaque cum magno veniet tritura calore;
At si luxuria foliorum exuberat umbra,
Nequidquam pingues palea teret area culmos.
Semina vidi equidem multos medicare serentes,
Et nitro prius et nigra perfundere amurca,
Grandior ut fetus siliquis fallacibus esset,
Et quamvis igni exiguo properata maderent.
Vidi lecta diu et multo spectata labore
Degenerare tamen, ni vis humana quotannis
Maxima quæque manu legeret; sic omnia fatis
In pejus ruere, ac retro sublapsa referri ;
Non aliter quam qui adverso vix flumine lembum
Remigiis subigit, si brachia forte remisit,
Atque illum in præceps prono rapit alveus amni.
Præterea tam sunt Arcturi sidera nobis

170

180

190

200

Hædorumque dies servandi et lucidus Anguis,
Quam quibus in patriam ventosa per æquora vectis
Pontus et ostriferi fauces tentantur Abydi.
Libra die somnique pares ubi fecerit horas,
Et medium luci atque umbris jam dividit orbem,
Exercete, viri, tauros; serite hordea campis
Usque sub extremum brumæ intractabilis imbrem :
Nec non et lini segetem et Cereale papaver

Tempus humo tegere, et jamdudum incumbere aratris,
Dum sicca tellure licet, dum nubila pendent.
Vere fabis satio; tum te quoque, Medica, putres
Accipiunt sulci, et milio venit annua cura,
Candidus auratis aperit quum cornibus annum
Taurus, et adverso cedens Canis occidit astro.
At si triticeam in messem robustaque farra
Exercebis humum, solisque instabis aristis,
Ante tibi Eoæ Atlantides abscondantur,
Gnosiaque ardentis decedat stella Coronæ,
Debita quam sulcis committas semina, quamque
Invitæ properes anni spem credere terræ.
Multi ante occasum Maiæ cœpere; sed illos
Expectata seges vanis elusit aristis.

Si vero viciamque seres vilemque faselum,
Nec Pelusiacæ curam aspernabere lentis,
Haud obscura cadens mittet tibi signa Bootes;
Incipe, et ad medias sementem extende pruinas.
Idcirco certis dimensum partibus orbem
Per duodena regit mundi Sol aureus astra.
Quinque tenent cœlum zonæ: quarum una corusco
Semper sole rubens et torrida semper ab igni ;
Quam circum extremæ dextra lævaque trahuntur,
Cærulea glacie concretæ atque imbribus atris :
Has inter mediamque duæ mortalibus ægris
Munere concessæ divum; et via secta per ambas,
Obliquus qua se signorum verteret ordo.

Mundus, ut ad Scythiam Rhipæasque arduus arces

210

220

230

240

Consurgit, premitur Libya devexus in Austros.
Hic vertex nobis semper sublimis; at illum
Sub pedibus Styx atra videt Manesque profundi.
Maximus hic flexu sinuoso elabitur anguis
Circum perque duas in morem fluminis Arctos,
Arctos oceani metuentes æquore tingi :
Illic, ut perhibent, aut intempesta silet nox,
Semper et obtenta densantur nocte tenebræ :
Aut redit a nobis Aurora, diemque reducit;
Nosque ubi primus equis Oriens afflavit anhelis,
Illic sera rubens accendit lumina Vesper.
Hinc tempestates dubio prædiscere cœlo

Possumus, hinc messisque diem tempusque serendi;
Et quando infidum remis impellere marmor
Conveniat; quando armatas deducere classes,
Aut tempestivam silvis evertere pinum.

Nec frustra signorum obitus speculamur et ortus,
Temporibusque parem diversis quatuor annum.
Frigidus agricolam si quando continet imber,
Multa, forent quæ mox cœlo properanda sereno,
Maturare datur; durum procudit arator
Vomeris obtusi dentem; cavat arbore lintres;
Aut pecori signum, aut numeros impressit acervis.
Exacuunt alii vallos furcasque bicornes,
Atque Amerina parant lentæ retinacula viti.
Nunc facilis rubea texatur fiscina virga;
Nunc torrete igni fruges, nunc frangite saxo.
Quippe etiam festis quædam exercere diebus
Fas et jura sinunt: rivos deducere nulla
Religio vetuit, segeti prætendere sepem,
Insidias avibus moliri, incendere vepres,
Balantumque gregem fluvio mersare salubri.
Sæpe oleo tardi costas agitator aselli

Vilibus aut onerat pomis; lapidemque revertens
Incusum aut atræ massam picis urbe reportat.
Ipsa dies alios alio dedit ordine Luna

D

250

260

270

Felices operum. Quintam fuge; pallidus Orcus
Eumenidesque sata; tum partu Terra nefando
Coeumque Iapetumque creat, sævumque Typhoa,
Et conjuratos cœlum rescindere fratres.
Ter sunt conati imponere Pelio Ossam

Scilicet, atque Ossæ frondosum involvere Olympum :
Ter pater exstructos disjecit fulmine montes.
Septima post decimam felix, et ponere vitem,
Et prensos domitare boves, et licia telæ
Addere; nona fugæ melior, contraria furtis.
Multa adeo gelida melius se nocte dedere,
Aut quum sole novo terras irrorat Eous.
Nocte leves melius stipulæ, nocte arida prata
Tondentur; noctes lentus non deficit humor.
Et quidam seros hiberni ad luminis ignes
Pervigilat, ferroque faces inspicat acuto;
Interea longum cantu solata laborem
Arguto conjux percurrit pectine telas;
Aut dulcis musti Vulcano decoquit humorem
Et foliis undam trepidi despumat aheni.

At rubicunda Ceres medio succiditur æstu;
Et medio tostas æstu terit area fruges.
Nudus ara, sere nudus; hiems ignava colono.
Frigoribus parto agricolæ plerumque fruuntur,
Mutuaque inter se læti convivia curant.
Invitat genialis hiems curasque resolvit :
Ceu pressæ quum jam portum tetigere carinæ,
Puppibus et læti nautæ imposuere coronas.

Sed tamen et quernas glandes tum stringere tempus,
Et lauri baccas, oleamque, cruentaque myrta;
Tum gruibus pedicas et retia ponere cervis,
Auritosque sequi lepores; tum figere damas,
Stuppea torquentem Balearis verbera fundæ:

280

290

300

Quum nix alta jacet, glaciem quum flumina trudunt. 310 Quid tempestates auctumni et sidera dicam ?

Atque, ubi jam breviorque dies et mollior æstas,

« ForrigeFortsæt »