Ar regina gravi jamdudum saucia cura Vulnus alit venis, et cæco carpitur igni. Multa viri virtus animo, multusque recursat Gentis honos; hærent infixi pectore vultus Verbaque; nec placidam membris dat cura quietem. Postera Phobea lustrabat lampade terras, Humentemque Aurora polo dimoverat umbram; Quum sic unanimam alloquitur male sana sororem: Anna soror, quæ me suspensam insomnia terrent ! Quis novus hic nostris successit sedibus hospes ! Quem sese ore ferens! quam forti pectore et armis ! Credo equidem, nec vana fides, genus esse deorum: Degeneres animos timor arguit. Heu, quibus ille Jactatus fatis! quæ bella exhausta canebat! Si mihi non animo fixum immotumque sederet, Ne cui me vinclo vellem sociare jugali, Postquam primus amor deceptam morte fefellit; Si non pertæsum thalami tædæque fuisset, Huic uni forsan potui succumbere culpæ. Anna, fatebor enim, miseri post fata Sychai Conjugis, et sparsos fraterna cæde penates, Solus hic inflexit sensus, animumque labantem Impulit: agnosco veteris vestigia flammæ. Sed mihi vel tellus optem prius ima dehiscat,
Vel Pater omnipotens adigat me fulmine ad umbras, Pallentes umbras Erebi noctemque profundam, Ante, Pudor, quam te violo, aut tua jura resolvo. Ille meos, primus qui me sibi junxit, amores Abstulit; ille habeat secum servetque sepulcro." Sic effata sinum lacrimis implevit obortis.
Anna refert: "O luce magis dilecta sorori, Solane perpetua merens carpere juventa? Nec dulces natos, Veneris nec præmia noris ? Id cinerem aut manes credis curare sepultos ? Esto: ægram nulli quondam flexere mariti, Non Libyæ, non ante Tyro; despectus Iarbas, Ductoresque alii, quos Africa terra triumphis Dives alit: placitone etiam pugnabis amori? Nec venit in mentem, quorum consederis arvis ? Hinc Gætulæ urbes, genus insuperabile bello, Et Numidæ infreni cingunt, et inhospita Syrtis; Hinc deserta siti regio, lateque furentes Barcæi. Quid bella Tyro surgentia dicam Germanique minas ?
Dis equidem auspicibus reor et Junone secunda Hunc cursum Iliacas vento tenuisse carinas. Quam tu urbem, soror, hanc cernes, quæ surgere regna Conjugio tali! Teucrum comitantibus armis, Punica se quantis attollet gloria rebus ! Tu modo posce deos veniam, sacrisque litatis Indulge hospitio, causasque innecte morandi; Dum pelago desævit hiems et aquosus Orion, Quassatæque rates, dum non tractabile cœlum." His dictis incensum animum inflammavit amore, Spemque dedit dubiæ menti, solvitque pudorem. Principio delubra adeunt, pacemque per aras Exquirunt mactant lectas de more bidentes Legiferæ Cereri, Phœboque, patrique Lyæo; Junoni ante omnes, cui vincla jugalia curæ. Ipsa, tenens dextra pateram, pulcherrima Dido
indentis vaccæ media inter cornua fundit ; ut ante ora deum pingues spatiatur ad aras, 1stauratque diem donis, pecudumque reclusis ectoribus inhians spirantia consulit exta.
eu vatum ignaræ mentes! quid vota furentem, uid delubra juvant? Est mollis flamma medullas aterea, et tacitum vivit sub pectore vulnus. ritur infelix Dido, totaque vagatur
rbe furens: qualis conjecta cerva sagitta, Juam procul incautam nemora inter Cresia fixit 'astor agens telis, liquitque volatile ferrum Vescius: illa fuga silvas saltusque peragrat Dictæos; hæret lateri letalis arundo. Tunc media Ænean secum per moenia ducit, Sidoniasque ostentat opes, urbemque paratam; [ncipit effari, mediaque in voce resistit: Nunc eadem, labente die, convivia quærit, liacosque iterum demens audire labores Exposcit, pendetque iterum narrantis ab ore. Post, ubi digressi, lumenque obscura vicissim Luna premit, suadentque cadentia sidera somnos, Sola domo mæret vacua, stratisque relictis Incubat: illum absens absentem auditque videtque. Aut gremio Ascanium, genitoris imagine capta, Detinet, infandum si fallere possit amorem. Non cœptæ assurgunt turres; non arma juventus Exercet, portusve aut propugnacula bello Tuta parant: pendent opera interrupta, minæque Murorum ingentes, æquataque machina cœlo. Quam simul ac tali persensit peste teneri Cara Jovis conjux, nec famam obstare furori; Talibus aggreditur Venerem Saturnia dictis: Egregiam vero laudem et spolia ampla refertis Tuque puerque tuus; magnum et memorabile numen, Una dolo divum si femina victa duorum est. Nec me adeo fallit, veritam te moenia nostra,
Suspectas habuisse domos Carthaginis altæ.
Sed quis erit modus? aut quo nunc certamina tanta? Quin potius pacem æternam pactosque hymenæos Exercemus? habes, tota quod mente petisti : Ardet amans Dido, traxitque per ossa furorem. Communem hunc ergo populum paribusque regamus Auspiciis; liceat Phrygio servire marito, Dotalisque tuæ Tyrios permittere dextræ." Olli-sensit enim simulata mente locutam, Quo regnum Italiæ Libycas averteret oras- Sic contra est ingressa Venus: "Quis talia demens Abnuat, aut tecum malit contendere bello? Si modo, quod memoras, factum fortuna sequatur. Sed fatis incerta feror, si Jupiter unam Esse velit Tyriis urbem Trojaque profectis, Miscerive probet populos, aut fœdera jungi. Tu conjux; tibi fas animum tentare precando. Perge; sequar." Tum sic excepit regia Juno: "Mecum erit iste labor. Nunc qua ratione, quod instal Confieri possit, paucis, adverte, docebo. Venatum Æneas unaque miserrima Dido
In nemus ire parant, ubi primos crastinus ortus Extulerit Titan, radiisque retexerit orbem. His ego nigrantem commixta grandine nimbum, Dum trepidant ale, saltusque indagine cingunt, Desuper infundam, et tonitru cœlum omne ciebo. Diffugient comites, et nocte tegentur opaca : Speluncam Dido dux et Trojanus eandem Devenient. Adero, et, tua si mihi certa voluntas, Connubio jungam stabili propriamque dicabo. Hic Hymenæus erit." Non adversata petenti Annuit, atque dolis risit Cytherea repertis. Oceanum interea surgens Aurora relinquit. It portis, jubare exorto, delecta juventus: Retia rara, plagæ, lato venabula ferro, Massylique ruunt equites, et odora canum vis.
ginam thalamo cunctantem ad limina primi enorum exspectant; ostroque insignis et auro at sonipes, ac frena ferox spumantia mandit. ndem progreditur, magna stipante caterva, doniam picto chlamydem circumdata limbo: i pharetra ex auro, crines nodantur in aurum, urea purpuream subnectit fibula vestem: ec non et Phrygii comites et lætus Iulus cedunt. Ipse ante alios pulcherrimus omnes fert se socium Æneas, atque agmina jungit : ualis ubi hibernam Lyciam Xanthique fluenta eserit, ac Delum maternam invisit Apollo, 1stauratque choros, mixtique altaria circum retesque Dryopesque fremunt pictique Agathyrsi: se jugis Cynthi graditur, mollique fluentem ronde premit crinem fingens, atque implicat auro; ela sonant humeris. Haud illo segnior ibat Eneas; tantum egregio decus enitet ore.
ostquam altos ventum in montes atque invia lustra, cce feræ, saxi dejectæ vertice, capræ ecurrere jugis; alia de parte patentes ransmittunt cursu campos atque agmina cervi ulverulenta fuga glomerant, montesque relinquunt. t puer Ascanius mediis in vallibus acri
audet equo; jamque hos cursu, jam præterit illos, pumantemque dari pecora inter inertia votis ptat aprum, aut fulvum descendere monte leonem. Interea magno misceri murmure cœlum
cipit: insequitur commixta grandine nimbus. t Tyrii comites passim, et Trojana juventus, ardaniusque nepos Veneris, diversa per agros ecta metu petiere: ruunt de montibus amnes. peluncam Dido dux et Trojanus eandem
eveniunt. Prima et Tellus et pronuba Juno ant signum: fulsere ignes, et conscius æther onnubiis; summoque ulularunt vertice Nymphæ
« ForrigeFortsæt » |