TESTIMONIA VETERUM DE LUCRETIO. [EX EDITIONE GILBERTI WAKEFIELDI.] M. T. CICERO, in epistolis ad Q. Fratrem, 11. 11. 'LUCRETII poëmata, ut scribis, ita sunt multis luminibus ingenii; multæ tamen artis.' Sunt, qui negationis particulam 'non' post 'scribis' inferunt, singularem per audaciam, contra librorum scriptorum fidem: eadem opera Ciceronis judicio acerbissimam injuriam facientes, et ingenium Lucretii deprimentes malignissime. Nimirum, opinioni inter criticos receptæ disertissimus togatæ gentis tacitus occurrit; quæ volebat, ingenii vim et artificium scribendi in eodem homine rarissime consociari. Hinc pendet Ovidius, Trist. 11. 424. Ennius, ingenio maximus, arte rudis. Sed neque acutissimam et elegantissimam Tanaquilli Fabri conjecturam, 'lita,' vice 'ita,' temere contra codices equidem receperim: nam vulgata sunt accurate propria, et connexa. Non minus igitur Ciceronis ipsius, quam Marci fratris, sententiam favorabilem habemus, tum de nativis ad illuminandam poësin Lucretiani ingenii virtutibus, tum de magna solertis artificii pollentia, cultuque dicendi limatiore. CORNELIUS NEPOS, in Vita Attici, XII. 4. 'Idem L. Julium Calidum, quem, post LUCRETII Catullique mortem, multo ELEGANTISSIMUM POETAM nostram tulisse ætatem, vere videor posse contendere, -in proscriptorum numerum a P. Volumnio-relatum, expedivit.' M. VITRUVIUS Pollio, de Architectura, ix. 3. 'Item plures, (qui literarum jucunditatibus instructas habent mentes,) post nostram memoriam nascentes, cum LUCRETIO videbuntur, velut coram, DE RERUM NATURA disputare.' P. OVIDIUS NASO, Amorum, 1. 15. 23. 'Carmina SUBLIMIS tunc sunt peritura LUCRETII, Exitio terras cum dabit una dies.' Tristium, 11. 425. 'Explicat ut causas rapidi LUCRETIUS ignis, Casurumque triplex vaticinatur opus.' SEXTUS AURELIUS PROPERTIUS, Elegiarum, 11. 25. 29. 'Aut quid LuCRETII tibi prosunt carmina lecta? Nil juvat in magno vester amore senex.' C. VELLEIUS PATERCULUS, Historiæ Romanæ, 11. 36. Quis enim ignorat, floruisse hoc tempore-auctores carminum, Varronem ac LUCRETIUM; neque ullo in suscepti operis sui carmine (f. stamine) minorem Catullum ?' L. ANNÆUS SENECA LUCRETII nostri meminit, sed citra poëseos vel laudem vel vituperium, de Tranquill. Anim. sect. 2. et epist. XCV.CX. C. PLINIUS CECILIUS SECUNDUS similem LUCRETII mentionem fecit in Epist. Iv. 18. ut prior Avunculus ejus, Caius Plinius, in præmissis lib. x. Historiæ Naturalis; quæ tamen suspectæ sunt auctoritatis. M. FABIUS QUINTILIANUS, de Institutione Oratoria, I. 4. 'Nec ignara philosophiæ (grammatice potest esse perfecta), cum propter plurimos in omnibus fere carminibus locos ex intima quæstionum naturalium subtilitate repetitos, tum vel propter Empedoclem in Græcis, Varronem ac LUCRETIUM in Latinis; qui præcepta sapientiæ versibus tradiderunt.' IDEM ibidem, x. 1. 'Nam Macer et LUCRETIUS legendi quidem, sed non ut phrasim, id est, corpus eloquentiæ, faciant: elegantes in sua quisque materia; sed alter humilis, alter difficilis.' Manifestissimum est cuivis contentius intuenti, magnum rhetorem non de laudibus Lucretii, ut elegantis poëtæ, detrahere voluisse, sed orationem ejus subtiliorem esse, atque τεχνικωτέρην, ut argumentum quoque nimis austerum et exile, quam quæ ubertati, magnificentiæ, et amœnitati, sermonis oratorii consummandis pulchre sint accommodata. Meminit iterum Lucretii scriptor ille fructuosissimus, ibid. III. 1. VIII. 6. х11.11. C. CORNELIUS TACITUS, Dialogo de Oratoribus, sect. 23. 'Neminem nominabo, genus hominum signasse contentus; qui Lucilium pro Horatio, et LUCRETIUM pro Virgilio, legunt.' P. PAPINIUS STATIUS, Sylvarum, 11. 7. 76. Cedet Musa rudis ferocis Ennii, Statius autem potissimum respicit Lucretii lib. I. verr. 137.146.922. Et, ne in sequioris ætatis scriptores, qui Lucretium laudibus extulerunt, evagemur latius, otium nobis fecit immensa Barthii doctrina: cujus nota scilicet ad Papinii locum plura scire cupientibus consulenda est. Q. SERENUS SAMONICUS, de Medicina, ver. 614. 'Hoc poterit quartus magni monstrare LUCRETII.' EXPLICATIO NOTARUM QUÆ IN VARIANTIUM LECTIONUM HARUM INDIGITATIONE OCCURRUNT. Ald. Bas. Bas. marg. Bip. Bodl. Cr. Bodl. Cant. Cr. Conj. Delph. Fab. Ferr. Gif. Gif. marg. Gif. L. B. Gottorp. fr. Gryph. Gryph. marg. Hav. Heins. 1. 2. Lamb. Mar. Aldi editio, Venet. 1500. Editio Basiliensis ap. Henr. Petrum, 1531. Variæ lectiones margini ejus appositæ. Editio ex typographia societatis Bipontin. 1782. Lectiones Msti cod. Bodleiani margini codicis, qui fuit Th. Creech. ascriptæ. Accurata atque nova Bodleiani Ms. collatio. Conjecturæ Th. Creech. notis suis insertæ. Ferrandi editio, Brixiæ, sine anno. Alia Gifanii editio, L. Bat. 1595. Gottorpianum fragmentum 800. vel 900. annorum, desinens in parte lib. II. Editio Gryphiana, 1540. Lectiones ejusdem marginales. Havercampii editio, 1725. Collationes Heinsianæ, quæ non nisi ad primum et sextum lib. pertinent. Lambini, Paris. 1570. et Francof. 1583. Marrulli lectiones margini Gifanii additæ. Mus. B. 1. 2.3. Codices Musei Britannici. Nard. 0. P. P. in not. Sus. Th. Ra. V. ed. Nardii editio, Florentiæ 1647. Codex Dni. Poore. Pii editio, Bononiæ 1511. Variæ ejusdem lectiones, quas ex Mss. in notis suis ad. jecit. Notæ Mstæ Dni. Jacobi Susii. Theodori de Ragazonibus editio, Venet. 1495. Pauli Fridenpergeri editio, Veronæ 1486. |