terituros. Ac totum quidem librum tertium in disputatione de anima consumsit: ceteros vero in diversis ac variis quæstionibus, quas lector ex indice earum rerum, quæ in singulis libris tractantur, facile per se cognoscet. Atque hæc ita se habere, ut dico, licet ex eo intelligere, quod primo libro, statim post proæmium, primum per quandam corporis fictionem, (σωματοποιΐαν nominant Græci,) et per quandam ὑποτύπωσιν, religionis imaginem horribilem describit, eamque facit e cœlo cum tali aspectu mortalibus imminentem: vitam hominum autem tali specie perterritam fœde jacentem: deinde Epicurum, hominem natione Græcum, adversus tam terribilem personam oculos contendentem, eique obsistentem: subjicit deinceps, vs. 76. Unde refert nobis victor, quid possit oriri, Sequitur mox, vs. 147. Hunc igitur terrorem animi, tenebrasque, necesse est, Discutiant; sed naturæ species, ratioque. En tibi: naturæ species ratioque necesse est hunc terrorem discutiat, inquit: per naturæ speciem, et rationem, nihil aliud significans quam naturæ explicationem, sive disputationem de natura rerum, quam physicam seu physiologiam appellant. Eodem pertinent illa quæ posuit lib. 111. 14. in proœmio. Nam simul ac ratio tua cœpit vociferari, Sequitur paucis post versibus, vs. 25. At contra nusquam apparent Acherusia templa, Sub pedibus quæcumque infra per inane geruntur, &c. Consentanea sunt his et illa ex eodem lib. in extr. ubi describit hominum inconstantiam, et morbum animi, dum errantes, et incerti, assidue quærunt ubi conquiescant, et locum identidem commutant, quasi onus, quo urgentur, deponere queant: sed frustra: quia morbi causam non tenent, inquit. Sic enim Lucretius concludit, vs. 1081. Hoc se quisque modo fugit: at quot, scilicet, ut fit, Deinde (redeo nunc ad primum librum) ostendit ignorationem naturæ animæ efficere, ut homines nati esse videantur in miseriam sempiternam, 105. Quippe etenim quam multa tibi, &c. sequitur mox, 108. nam si certam finem esse viderent Idem lib. 111. proœm. vs. 31. Et quoniam docui, &c. Hasce secundum res animi natura videtur, Esse voluptatem liquidam puramque relinquit. Quantum autem existimarit Epicurus naturæ explicationem, sive rerum naturalium cognitionem, prodesse ad animos tranquillandos, omnique ægritudine et metu liberandos, ostendit et M. Tullius lib. 1. de finib. his verbis. 'In physicis autem, quod plurimum prosunt, plurimam operam posuit Epicurus. Omnium enim rerum natura cognita, levamur superstitione, liberamur mortis metu, non conturbamur ignoratione rerum: e qua ipsa horribiles existunt sæpe formidines: denique etiam morati erimus, cum didicerimus, quæ natura desideret; tum vero, si stabilem scientiam rerum tenebimus: servata illa, quæ quasi delapsa de cœlo est ad cognitionem omnium, regula, ad quam omnia judicia rerum dirigentur, nunquam ullius oratione victi sententia desistemus. Nisi autem rerum natura perspecta erit, nullo modo poterimus sensuum judicia defendere. Quicquid porro animo cernimus, id omne oritur a sensibus : qui si omnes veri erunt, ut Epicuri ratio docet, tum denique poterit aliquid cognosci, et percipi; quos qui tollunt, et nihil posse percipi dicunt, ii, remotis sensibus, id ipsum quidem expedire possunt, quod disserunt. Præterea, sublata cognitione, et scientia, tollitur omnis ratio et vitæ degendæ et rerum gerendarum. Sice physicis et fortitudo sumitur contra mortis timorem, et constantia contra metum religionis, et sedatio animi, omnium rerum occultarum ignoratione sublata, et moderatio, natura cupiditatum, generibusque earum explicatis; et, ut modo docui, cognitionis regula, et judicio ab eadem illa constituto, veri a falso distinctio traditur.' Argumentum et inscriptio operis ex iis, quæ supra diximus, satis patent. Explicatur hoc præclaro poëmate natura rerum, et inscriptio librorum, hæc est, 'T. Lucretii de natura rerum libri vi.' omnium et librorum veterum auctoritate, et virorum consensu, comprobata: ad quæ duo accedit ipsius scriptoris vox, et veluti testimonium. Sic enim lib. 1. 25. poëta noster: Te sociam studeo scribendis versibus esse, Et lib. Iv. 23. Si tibi forte animum tali ratione tenere Versibus in nostris possem, dum perspicis omnem Naturam rerum, ac præsentis utilitatem. Et lib. v. proœm. de Epicuro loquens, vs. 50. Hæc igitur qui cuncta subegerit, ex animoque Atque omnem rerum naturam pandere dictis? Hæc habuimus, quæ de T. Lucretii Cari patria, genere, vitæ studio, ingenio, mortis genere, librorum ab eo scriptorum numero, consilio Poëtæ, argumento operis, et inscriptione librorum, scriberemus. Nunc Lucretium naturam rerum gravissimis atque ornatissimis explicantem versibus audiamus. ABRAHAMI PREIGERI EPISTOLA AD VIRUM CLARISSIMUM SIGEBERTUM HAVERCAMPUM, Contubernalem quondam suum dulcissimum, nunc in celeberrima patriæ Academia, quæ Lugd. Bat. est, Professorem historiarum, eloquentiæ, et linguæ Græcæ dignissimum. PLACERE tibi intelligo, Havercampi προσφιλέστατε, ut, si qua ad Lucretium, e posterioribus forte subnata mihi curis, reliqua habeam, tecum communicem. Facis tu quidem pro solita, qua me complecteris, benevolentia atque humanitate: ego vero, quicquid id est, quod in hac re forte possum, apud te quam lubentissime depono ; quippe cujus id omne judicio atque examini, non nisi benevolo, me subjicere novi, et apud quem, si quid ulteriori demonstratione egeat, quam brevissimis defungi queam. Sunt itaque, quæ neque arundinibus ut narrem, juxta proverbium, a me impetrare possum, et tibi soli si probavero, satis me probasse facile judicabo. Ac primo quidem duabus potissimum de causis in Arte Poëtica excellere mihi videtur Lucretius, (philosophiam enim ipsam non moramur,) quod et propriam ac veluti domesticam sibi suavitatem mirifica quadam sublimitate ornavit, et utramque eo diligentius excoluit, quo sterilius atque miserius suapte natura, quod manibus sibi versandum cerneret, argumentum repererit. Suaviloquentiam ipse |