Selections from the less known latin poets

Forsideomslag
Clarendon Press, 1869 - 552 sider

Fra bogen

Andre udgaver - Se alle

Almindelige termer og sætninger

Populære passager

Side 483 - Saepe mihi dubiam traxit sententia mentem curarent superi terras an nullus inesset rector et incerto fluerent mortalia casu.
Side 66 - Te - memini - et puro secubuisse toro? Nunc, dea, nunc succurre mihi - nam posse mederi Picta docet templis multa tabella tuis...
Side 40 - LUGETE, o Veneres Cupidinesque, et quantum est hominum venustiorum. passer mortuus est meae puellae, passer, deliciae meae puellae, quem plus illa oculis suis amabat.
Side 30 - O misero frater adempte mihi, Tu mea tu moriens fregisti commoda, frater, Tecum una tota est nostra sepulta domus, Omnia tecum una perierunt gaudia nostra, Quae tuus in vita dulcis alebat amor.
Side 223 - Carmina cum primum populo juvenilia legi, Barba resecta mihi bisve semelve fuit. Moverat ingenium totam cantata per Urbem Nomine non vero dicta Corinna mihi.
Side 125 - QUICUMQUE ille fuit, puerum qui pinxit Amorem, nonne putas miras hunc habuisse manus? is primum vidit sine sensu vivere amantes, et levibus curis magna perire bona. idem non frustra ventosas addidit alas, 5 fecit et humano corde volare deum: scilicet alterna quoniam iactamur in unda, nostraque non ullis permanet aura locis.
Side 264 - Suspicione si quis errabit sua, Et rapiet ad se, quod erit commune omnium, Stulte nudabit animi conscientiam. Huic excusatum me velim nihilominus : Neque enim notare singulos mens est mihi, Verum ipsam vitam et mores hominum ostendere.
Side 196 - IN nova fert animus mutatas dicere formas corpora ; di, coeptis (nam vos mutastis et illas) adspirate meis primaque ab origine mundi ad mea perpetuum deducite tempora carmen...
Side 121 - Quod mihi das flendi, Cynthia, principium ? Qui modo felices inter numerabar amantes, Nunc in amore tuo cogor habere notam. Quid tantum merui ? quae te mihi crimina mutant ? An nova tristitiae causa puella tuae ? Sic mihi te referas levis, ut non altera nostro Limine formosos intulit ulla pedes.
Side 120 - HAEC certe deserta loca et taciturna querenti, et vacuum Zephyri possidet aura nemus. hic licet occultos proferre impune dolores, si modo sola queant saxa tenere fidem.

Bibliografiske oplysninger