Billeder på siden
PDF
ePub
[merged small][ocr errors][merged small][merged small]

3, 252 sq. unde etiam trimetris accrescere iussit nomen iambeis. Pro iussit, quod plane est nihili, reponendum illud iussum. Supplendum a grammaticis Alexandrinis, quos quidem Horatium et hic et alibi in rebus quae ad metricam pertinent sequi non est mirum. Ceterum notum vulgo, quam saepe in codicibus permutentur inter se um et it finales.

3, 254-58. De hoc loco cum plurima protulerint docti eademque ineptissima, sic habeto: non dicere Horatium haud ita pridem in metrum iambicum admissos spondeos qui enim id potuit dici, cum apud antiquissimum auctorem artis, Archilochum, iam promiscue inveniantur locis imparibus iambicorum spondei?

sed respici usum Alexandrinorum utique poetarum tempore ortum, quo praecipitur, ut trimetri iambici tragici locis imparibus potissimum ponantur spondei, iambi quam maxime potest fieri excludantur. De hoc cum cura disserui 1. d. r. m. pg. 148, 9. Nam de tragico solum trimetro hic agi ab Hor. manifestum. 3, 277 qui recte B, quae v.

3, 337 recte seclusit B.

3, 362 quae iam nos, quaedam v. Illud iam nihil interest utrum ad quae an ad si trahatur.

3, 417 occupet extremum scabies. Haec ab Hor. transformata esse de versiculo puerorum Romanorum hoc hábeat scabiem, quísquis ad me vénerit novíssimus olim docuimus [ann. phil. 1864 pg. 484]. Ita alibi eidem proprios in usus detorta cantilena simillima

réx erit qui récte faciet; quí non faciet, nón erit.

3, 431, 32 ut qui conducti plorant in funere, dicunt et faciunt prope plura dolentibus ex animo. Cf. comm.

Lucil. pg. 253, 54; quaest. Lucil. pg. xIII, xiv.

3, 437 animi sub volpe latentes. Illud volpe corruptum esse adsentior Peerlcampio et Sengero. Fortasse

scribendum sub nube. Ep. 1, 16, 62 noctem peccatis et fraudibus obice nubem.

3, 459, 60 licet 'succurrite' longum clamet. Huic similis plane ac par est locus Vergilianus [ecl. 3, 79] et longum formose vale, vale, inquit, Iolla.

3, 468, 69 nec semel hoc fecit, nec si retractus erit iam fiet homo. Illud iam melius cum versu sequenti iungitur.

ne

Sed difficultates, quibus laborant Horatii scripta, omnes expedire cum neque hominis sit unius si Bentleius quidem erit neque aetatis, his iam acquiescat doctorum indulgentia. Quibus equidem ut recte utantur, semper oportet eos meminisse, quod dixi in vita Ritschelii pg. 64, non posse exigi a critico, qui in refingendis versatur veterum scriptis, ut ubique ipsa auctoris restituat verba, sed ut artis leges quam minimum violet. Quodsi existimarint iudices prudentes in re gerenda ea nos usos disciplina ac ratione, ut partim ipsi verum inveniremus vel, id quod multo saepius accidit, inventum ab aliis suo restitueremus honori, partim aliis demonstraremus viam, qua iretur ad verum, satis superque beati nobis videbimur.

Dabam Petropoli kal. Iun. a. MDCCCLXXIX.

DE METRIS HORATIANIS.

I.

Hexametro, Lucilium secutus, qui eum potissimum adhibuit, Hor. utitur in saturis et epistulis, eiusque exemplum sunt imitati posterioris temporis satirici Persius, Turnus, Iuvenalis. Idem aliquoties invenitur in systematis iambicis et lyricis.

Differunt autem admodum saturarum epistularumque hexametri a Vergilii et Ovidii, ut tamen epistularum aliquanto magis accurati castigatique sint numeri. Contra in iambicis ac lyricis eadem fere ars eaedemque rationes huius sunt metri, atque apud reliquos Augusti aequales.

II.

De metricis rationibus lyricorum Horatii carminum iam a primis inde temporibus multum quaesivere grammatici veteres, sed exiguo cum fructu. Nam ut omittam suptiliora pleraque artis eis minime fuisse perspecta, duobus maxime erroribus mirum in modum sunt conflictati, altero quod immodice usi epiplocae artificio ab hexametro dactylico sive trimetro iambico versus Horatii plerosque omnes repetendos esse existimarunt, altero quod systematum (vulgo strophas nuncupant) quaternis versibus constantium praeter sapphicum et al

caicum et quaedam asclepiadea nullam omnino habuere notitiam, quam post xvII ferme saecula redintegrarunt Meinekius et Lachmannus. Nam nec apud Caesium Bassum aequalem Neronis, cui inscripsit librum de metris, melioris doctrinae apparet vestigium.

De auctoribus metrorum, quos in iambicis et lyricis adhibuit, ipse plenissime exponit in epistula ad Maecenatem [1, 19, 23 sqq.]:

Parios ego primus iambos
ostendi Latio, numeros animosque secutus
Archilochi, non res et agentia verba Lycamben.
ac ne me foliis ideo brevioribus ornes,

quod timui mutare modos et carminis artem:
temperat Archilochi Musam pede mascula Sappho,
temperat Alcaeus, sed rebus et ordine dispar,
nec socerum quaerit, quem versibus oblinat atris,
nec sponsae laqueum famoso carmine nectit.
hunc ego non alio dictum prius ore Latinus
volgavi fidicen.

In his quod paenultimo versu legitur hunc ad Alcaeum, non ad Archilochum pertinere verissime monuit Bentleius. Praeterea illud temperat diu meditatus non alio fere modo atque idem censuit posse accipi persuasum habeo, ut sit dictum similiter atque in epodis desiderique temperare pocula. Itaque hoc dixit Horatius miscuisse propriis Aeolensium metris Archilochi Ionica Sappho et Alcaeum, de qua re et aliunde constat. Igitur quod idem asseverat timuisse se carminis Parii modos et artem immutare, equidem haud sane urguendum esse censeo. Ipse quippe paullo ante imitatorum servum genus, ut par erat, irrisit.

Ceterum quod idem asserit a se Archilochi iambos translatos in Latium, ita intellegendum est ut dicamus eum primum epodis iuncta carmina iambica aptasse linguae patriae. Etenim cantores Euphorionis, quos dicit Tullius, ut puta Catullus, Laevius, alii, longe ante ipsum, Alexandrinos potissimum secuti poetas, trimetros

et dimetros exclusa scaenicorum licentia adhibuere. Quorum adeo de arte remisisse aliquid videtur Hor.

Aeolensium poetarum ad numeros primus carmina aptavit Catullus, sed ut intra Sapphus imitationem subsisteret. Vnde recte rem instituere docti, quod eius poema xxx binorum versuum systematis distinxerunt. Nam tali metro totum librum tertium Sapphus dispositum esse a grammaticis Alexandrinis sat constat.

Sed Horatius, mihi quidem ut videtur, quotquot intulit lyrica metra Latio, cum Alcaei maxime imitatione novavit. Ceterum versus sapphici maioris et iambelegici exempla apud Graecos non inveniuntur. Ac fortasse haec metra invenit ipse.

Verum cum Graeci lyrici in basi versuum glyconeorum phere crate orum asclepiadeorum cum trochaeo principali promiscue adhibuissent spondeum, iambum, pyrrichium, et voluissent primam et quintam syllabam alcaicorum quartamque sapphicorum ancipitem sive, ut veteres dixere, communem, Horatius omnia firmata spondeis sub severiorem legem revocavit. Praeterea cum idem caesuras, quas longioribus addi metris interest elegantiae, saepe habuissent insuper, Horatius versibus undecim syllabarum sive plurium, a paucissimis et vix dignis memoria exemplis si recesseris, semper voluit adesse incisionem fixam certamque. Rhythmos etiam pedum ante fines ordinis metrici hoc est sive ante caesuram sive in exitu metri positorum diligentius servavit Graecis, at minus accurate Seneca et reliquis Romanorum, qui tempore eum sunt insecuti. Neque enim nimis raro locis, quos dixi, monosyllaba praecedentibus plus quam monosyllabis admittit.

Hactenus haec. Nam de admissa ab Horatio syna

« ForrigeFortsæt »