Billeder på siden
PDF
ePub

Filius inmaturus obisset, flere. Quis esset 60 Finis, ni sapiens sic Nomentanus amicum Tolleret: heu, Fortuna, quis est crudelior in nos Te deus? Vt semper gaudes inludere rebus Humanis! Varius mappa conpescere risum Vix poterat. Balatro suspendens omnia naso 65 Haec est condicio vivendi' aiebat, eoque Responsura tuo numquamst par fama labori. Tene, ut ego accipiar laute, torquerier omni Sollicitudine districtum, ne panis adustus, Ne male conditum ius adponatur, ut omnes 70 Praecincti recte pueri comptique ministrent? Adde hos praeterea casus, aulaea ruant si, Vt modo; si patinam pede lapsus frangat agaso. Sed convivatoris, uti ducis, ingenium res Adversae nudare solent, celare secundae.'

75 Nasidienus ad haec: 'tibi di, quaecumque preceris, Commoda dent: ita vir bonus es convivaque comis'; Et soleas poscit. Tum in lecto quoque videres Stridere secreta divisos aure susurros.'

'Nullos his mallem ludos spectasse; sed illa 80 Redde, age, quae deinceps risisti.' 'Vibidius dum Quaerit de pueris, num sit quoque fracta lagoena, Quod sibi poscenti non dantur pocula, dumque Ridetur fictis rerum Balatrone secundo, Nasidiene, redis mutatae frontis, ut arte 85 Emendaturus fortunam; deinde secuti Mazonomo pueri magno discerpta ferentes Membra gruis sparsi sale multo, non sine farre, Pinguibus et ficis pastum iecur anseris albae, Et leporum avulsos, ut multo suavius, armos, 90 Quam si cum lumbis quis edit. Tum pectore adusto Vidimus et merulas poni et sine clune palumbes, Suaves res, si non causas narraret earum et Naturas dominus, quem nos sic fugimus ulti, Vt nihil omnino gustaremus, velut illis 95 Canidia adflasset peior serpentibus Afris.'

EPISTVLARVM

LIBER PRIMVS.

I.

Prima dicte mihi, summa dicende Camena,
Spectatum satis et donatum iam rude quaeris,
Maecenas, iterum antiquo me includere ludo?
Non eademst aetas, non mens. Veianius armis
Herculis ad postem fixis latet abditus agro,
Ne populum extrema totiens exoret arena.
Est mihi purgatam crebro qui personet aurem:
Solve senescentem mature sanus equum, ne
Peccet ad extremum ridendus et ilia ducat.'
Nunc itaque et versus et cetera ludicra pono;
Quid verum atque decens, curo et rogo, et omnis
in hoc sum;

10

Condo et conpono quae mox depromere possim.
Ac ne forte roges, quo me duce, quo Lare tuter:
Nullius addictus iurare in verba magistri,
Quo me cumque rapit tempestas, deferor hospes. 15
Nunc agilis fio et mersor civilibus undis,
Virtutis verae custos rigidusque satelles;
Nunc in Aristippi furtim praecepta relabor,
Et mihi res, non me rebus subiungere conor.
Vt nox longa quibus mentitur amica, diesque
Longa videtur opus debentibus, ut piger annus
Pupillis, quos dura premit custodia matrum:

Sic mihi tarda fluunt ingrataque tempora, quae spem
Consiliumque morantur agendi naviter id quod
Aeque pauperibus prodest, locupletibus aeque,
Aeque neglectum pueris senibusque nocebit.

20

20

25

25

Restat, ut his ego me ipse regam solerque elementis.

Non possis oculo quantum contendere Lynceus: Non tamen idcirco contemnas lippus inungui; 30 Nec, quia desperes invicti membra Glyconis, Nodosa corpus nolis prohibere cheragra.

Est quadam prodire tenus, si non datur ultra. Fervet avaritia miseroque cupidine pectus: Sunt verba et voces, quibus hunc lenire dolorem 35 Possis et magnam morbi deponere partem. Laudis amore tumes: sunt certa piacula, quae te Ter pure lecto poterunt recreare libello. Invidus, iracundus, iners, vinosus, amator, Nemo adeo ferus est, ut non mitescere possit, 10 Si modo culturae patientem commodet aurem. Virtus est vitium fugere et sapientia prima Stultitia caruisse. Vides, quae maxima credis Esse mala, exiguum censum turpemque repulsam, Quanto devites animi capitisque labore; 45 Inpiger extremos curris mercator ad Indos, Per mare pauperiem fugiens, per saxa, per ignes: Ne cures ea, quae stulte miraris et optas, Discere et audire et meliori credere non vis? Quis circum pagos et circum compita pugnax 50 Magna coronari contemnat Olympia, cui spes, Cui sit condicio dulcis sine pulvere palmae? Vilius argentumst auro, virtutibus aurum:

O cives, cives, quaerenda pecunia primumst; Virtus post nummos;' haec fanus summus ab imo 55 Prodocet, haec recinunt iuvenes dictata senesque. [Laevo suspensi loculos tabulamque lacerto.] Est animus tibi, sunt mores, est lingua fidesque, Sed quadringentis sex septem milia desunt: Plebs eris. At pueri ludentes rex eris' aiunt, 60 Si recte facies. Hic murus aheneus esto: Nil conscire sibi, nulla pallescere culpa.

Roscia, dic sodes, melior lex an puerorumst
Nenia, quae regnum recte facientibus offert,

Et maribus Curiis et decantata Camillis?
Isne tibi melius suadet, qui rem facias, rem,
Si possis, recte, si non, quocumque modo rem,
Vt propius spectes lacrimosa poemata Pupi;'
An qui Fortunae te responsare superbae
Liberum et erectum praesens hortatur et aptat?
Quodsi me populus Romanus forte roget, cur
Non ut porticibus sic iudiciis fruar isdem,
Nec sequar aut fugiam quae diligit ipse vel odit:
Olim quod volpes aegroto cauta leoni

65

70

Respondit, referam: quia me vestigia terrent,
Omnia te adversum spectantia, nulla retrorsum.' 75
Belua multorum es capitum. Nam quid sequar
aut quem?

Pars hominum gestit conducere publica; sunt qui
Crustis et pomis viduas venentur avaras,
Excipiantque senes, quos in vivaria mittant;
Multis occulto crescit res fenore. Verum
Esto aliis alios rebus studiisque teneri:
Idem eadem possunt horam durare probantes?
Nullus in orbe sinus Bais praelucet amoenis'
Si dixit dives: lacus et mare sentit amorem
Festinantis eri; cui si vitiosa libido
Fecerit auspicium, 'cras ferramenta Teanum
Tolletis, fabri. Lectus genialis in aulast:
Nil ait esse prius, melius nil caelibe vita;
Si non est, iurat bene solis esse maritis.
Quo teneam voltus mutantem Protea nodo?
Quid pauper? Ride: mutat cenacula, lectos,
Balnea, tonsores, conducto navigio aeque
Nauseat ac locuples, quem ducit priva triremis.
Si curatus inaequali tonsore capillos
Occurri, rides, si forte subucula pexae
Trita subest tunicae, vel si toga dissidet inpar,
Rides: quid? mea cum pugnat sententia secum,
Quod petiit spernit, repetit quod nuper omisit,
Aestuat et vitae disconvenit ordine toto,
Diruit, aedificat, mutat quadrata rotundis;

80

85

90

95

100

Insanire putas sollemnia me neque rides,
Nec medici credis nec curatoris egere

A praetore dati, rerum tutela mearum

Cum sis et prave sectum stomacheris ob unguem 105 De te pendentis, te respicientis amici?

Ad summam: sapiens uno minor est love, dives,
Liber, honoratus, pulcher, rex denique regum,
Praecipue sanus, nisi cum pituita molestast.

II.

Troiani belli scriptorem, maxime Lolli,
Dum tu declamas Romae, Praeneste relegi,
Qui, quid sit pulchrum, quid turpe, quid utile,
quid non,

Planius ac melius Chrysippo et Crantore dicit. 5 Cur ita crediderim, nisi quid te detinet, audi. Fabula, qua Paridis propter narratur amorem Graecia barbariae lento collisa duello,

Stultorum regum et populorum continet aestus,
Antenor censet belli praecidere causam:

10 Quod Paris, ut salvus regnet vivatque beatus, Cogi posse negat. Nestor conponere lites Inter Peliden festinat et inter Atriden.

Hunc amor, ira quidem communiter urit utrumque. Quidquid delirant reges, plectuntur Achivi. 15 Seditione, dolis, scelere atque libidine et ira Iliacos intra muros peccatur et extra. Rursus, quid virtus et quid sapientia possit, Vtile proposuit nobis exemplar Vlixem, Qui domitor Troiae multorum providus urbes 20 Et mores hominum inspexit, latumque per aequor, Dum sibi, dum sociis reditum parat, aspera multa Pertulit, adversis rerum inmersabilis undis. Sirenum voces et Circae pocula nosti;

Quae si cum sociis stultus cupidusque bibisset, 25 Sub domina meretrice fuisset turpis et excors,

« ForrigeFortsæt »