Billeder på siden
PDF
ePub

Nox et Diana, quae silentium regis,

Arcana cum fiunt sacra,

Nunc nunc adeste, nunc in hostiles domos

Iram atque numen vertite.

Formidolosis dum latent silvis ferae

Dulci sopore languidae,

Senem, quod omnes rideant, adulterum
Latrent Suburanae canes,

Nardo perunctum, quale non perfectius
Meae laborarint manus.

Quid accidit? Cur dira barbarae minus
Venena Medeae valent,

Quibus superbam fugit ulta paelicem,
Magni Creontis filiam,

Cum palla, tabo munus imbutum, novam
Incendio nuptam abstulit?

Atqui nec herba nec latens in asperis

Radix fefellit me locis.

Indormit unctis omnium cubilibus

Oblivione paelicum.

A a, solutus ambulat veneficae

Scientioris carmine!

Non usitatis, Vare, potionibus,

O multa fleturum caput,

Ad me recurres, nec vocata mens tua

Marsis redibit vocibus.

[blocks in formation]

Maius parabo, maius infundam tibi

Fastidienti poculum,

Priusque caelum sidet inferius mari

Tellure porrecta super,

80

Quam non amore sic meo flagres uti

Bitumen atris ignibus.'

Sub haec puer iam non, ut ante, mollibus
Lenire verbis inpias,

Sed dubius unde rumperet silentium,

Misit Thyesteas preces:

"Venena maga non fas nefasque, non valenţ Convertere humanam vicem.

85

90

Diris agam vos; dira detestatio
Nulla expiatur victima.

Quin, ubi perire iussus exspiravero,
Nocturnus occurram Furor,

Petamque voltus umbra curvis unguibus,
Quae vis deorumst Manium,

95 Et inquietis adsidens praecordiis
Pavore somnos auferam.

100

Vos turba vicatim hinc et hinc saxis petens
Contundet obscenas anus;

Post insepulta membra different lupi

Et Esquilinae alites,

Neque hoc parentes, heu mihi superstites,
Effugerit spectaculum.'

VI.

Quid inmerentes hospites vexas, canis
Ignavus adversum lupos?

Quin huc inanes, si potes, vertis minas,
Et me remorsurum petis?

5 Nam qualis aut Molossus aut fulvus Laco, Amica vis pastoribus,

10

Agam per altas aure sublata nives,
Quaecumque praecedet fera;

Tu, cum timenda voce conplesti nemus,
Proiectum odoraris cibum.

Cave, cave: namque in malos asperrimus
Parata tollo cornua,

Qualis Lycambae spretus infido gener,
Aut acer hostis Bupalo.

15 An, siquis atro dente me petiverit,
Inultus ut flebo puer?

VII.

Quo, quo scelesti ruitis? aut cur dexteris
Aptantur enses conditi?

Parumne campis atque Neptuno super
Fusumst Latini sanguinis,

Non ut superbas invidae Carthaginis

Romanus arces ureret,

Intactus aut Britannus ut descenderet
Sacra catenatus via,

Sed ut secundum vota Parthorum sua
Vrbs haec periret dextera?

Neque hic lupis mos nec fuit leonibus,
Numquam nisi in dispar feris.
Furorne caecos an rapit vis acrior
An culpa? Responsum date!
Tacent, et albus ora pallor inficit,
Mentesque perculsae stupent.
Sic est: acerba fata Romanos agunt
Scelusque fraternae necis,

5

10

15

Vt inmerentis fluxit in terram Remi
Sacer nepotibus cruor.

20

VIII.

Rogare longo putidam te saeculo,
Vires quid enervet meas,

Cum sit tibi dens ater et rugis vetus
Frontem senectus exaret,

Hietque turpis inter aridas nates

Podex velut crudae bovis?

Sed incitat me pectus et mammae putres,

Equina quales ubera,

Venterque mollis et femur tumentibus
Exile suris additum?

Esto beata, funus atque imagines
Ducant triumphales tuum,

HORATIVS.

8

5

10

Nec sit marita, quae rotundioribus
Onusta bacis ambulet.

15 Quid quod libelli stoici inter sericos.
Iacere pulvillos amant?

20

Inliterati num magis nervi rigent,
Minusve languet fascinum?

Quod ut superbo provoces ab inguine,
Ore adlaborandumst tibi.

VIIII.

Quando repostum Caecubum ad festas dapes,
Victore laetus Caesare,

[ocr errors]

Tecum sub alta sic Iovi gratum domo,
Beate Maecenas, bibam

5 Sonante mixtum tibiis carmen lyra,
Hac Dorium, illis barbarum?
Vt nuper, actus cum freto Neptunius
Dux fugit ustis navibus,

10

Minatus Vrbi vincla, quae detraxerat
Servis amicus perfidis.

Romanus eheu-posteri negabitis
Emancipatus feminae

Fert vallum et arma miles et spadonibus

Servire rugosis potest,

15 Interque signa turpe militaria Sol adspicit conopium.

20

Ad hoc frementes verterunt bis mille equos
Galli, canentes Caesarem,

Hostiliumque navium portu latent

Puppes sinistrorsum citae.

Io triumphe, tu moraris aureos

Currus et intactas boves?

Io triumphe, nec Iugurthino parem
Bello reportasti ducem,

25 Neque Africanum, cui super Carthaginem
Virtus sepulcrum condidit.

Terra marique victus hostis punico

Lugubre mutavit sagum.

Aut ille centum nobilem Cretam urbibus

Ventis iturus non suis,

Exercitatas aut petit Syrtes Noto,

Aut fertur incerto mari.

Capaciores adfer huc, puer, scyphos
Et Chia vina aut Lesbia,

Vel quod fluentem nauseam coherceat,
Metire nobis Caecubum.

Curam metumque Caesaris rerum iuvat
Dulci Lyaeo solvere.

30

35

X.

Mala soluta navis exit alite,
Ferens olentem Maevium:

Vt horridis utrumque verberes latus,
Auster, memento fluctibus.
Niger rudentes Eurus inverso mari
Fractosque remos differat;

Insurgat Aquilo, quantus altis montibus
Frangit trementes ilices;

Nec sidus atra nocte amicum adpareat,
Qua tristis Orion cadit;

Quietiore nec feratur aequore,

Quam Graia victorum manus,

Cum Pallas usto vertit iram ab Ilio
In inpiam Aiacis ratem.

O quantus instat navitis sudor tuis
Tibique pallor luteus

Et illa non virilis heiulatio

Preces et aversum ad Iovem, Ionius udo cum remugiens sinus Noto carinam ruperit.

[blocks in formation]
« ForrigeFortsæt »