Per quas Latinum nomen et Italae Crevere vires famaque et imperi Porrecta maiestas ad ortum Solis ab Hesperio cubili.
Custode rerum Caesare non furor Civilis aut vis eximet otium, Non ira, quae procudit enses Et miseras inimicat urbes.
Non qui profundum Danuvium bibunt Edicta rumpent Iulia, non Getae, Non Seres infidive Persae,
Non Tanain prope flumen orti.
Nosque et profestis lucibus et sacris Inter iocosi munera Liberi,
Cum prole matronisque nostris Rite deos prius adprecati,
Virtute functos more patrum duces Lydis remixto carmine tibiis
Troiamque et Anchisen et almae Progeniem Veneris canemus.
Phoebe silvarumque potens Diana, Lucidum caeli decus, o colendi Semper et culti, date quae precamur Tempore sacro,
Quo Sibyllini monuere versus Virgines lectas puerosque castos Dis quibus septem placuere colles Dicere carmen.
Alme Sol, curru nitido diem qui Promis et celas aliusque et idem Nasceris, possis nihil urbe Roma Visere maius!
Rite maturos aperire partus Lenis, Ilithyia, tuere matres, Sive tu Lucina probas vocari
Diva, producas subolem patrumque Prosperes decreta super iugandis Feminis prolisque novae feraci Lege marita,
Certus undenos deciens per annos Orbis ut cantus referatque ludos Ter die claro totiensque grata
Vosque veraces cecinisse, Parcae, Quod semel dictumst stabilisque rerum Terminus servet, bona iam peractis Iungite fata.
Fertilis frugum pecorisque tellus Spicea donet Cererem corona; Nutriant fetus et aquae salubres Et Iovis aurae.
Condito mitis placidusque telo Supplices audi pueros, Apollo; Siderum regina bicornis, audi, Luna, puellas.
Roma si vestrumst opus, Iliaeque Litus Etruscum tenuere turmae, Iussa pars mutare Lares et urbem Sospite cursu,
per ardentem sine fraude Troiam Castus Aeneas patriae superstes Liberum munivit iter, daturus
Di, probos mores docili iuventae, Di, senectuti placidae quietem,
Romulae genti date remque prolemque Et decus omne.
Quaeque vos bobus veneratur albis Clarus Anchisae Venerisque sanguis, Inpetret, bellante prior, iacentem Lenis in hostem.
Lam mari terraque manus potentes Medus Albanasque timet secures, Iam Seythae responsa petunt superbi Nuper et Indi.
Iam Fides et Pax et Honos Pudorque Priscus et neglecta redire Virtus Audet, adparetque beata pleno Copia cornu.
Augur et fulgente decorus arcu Phoebus acceptusque novem Camenis, Qui salutari levat arte fessos
Si Palatinas videt aequus arces, Remque Romanam Latiumque felix Alterum in lustrum meliusque semper Prorogat aevum.
Quaeque Aventinum tenet Algidumque, Quindecim Diana preces virorum Curat et votis puerorum amicas Adplicat aures.
Haec lovem sentire deosque cunctos Spem bonam certamque domum reporto, Doctus et Phoebi chorus et Dianae
Ibis Liburnis inter alta navium,
Amice, propugnacula,
Paratus omne Caesaris periculum Subire, Maecenas, tuo.
Quid nos, quibus te vita si superstite Iucunda, si contra, gravis?
Vtrumne iussi persequemur otium Non dulce, ni tecum simul,
An hunc laborem mente laturi, decet Qua ferre non molles viros? Feremus, et te vel per Alpium iuga Inhospitalem et Caucasum,
Vel Occidentis usque ad ultimum sinum Forti sequemur pectore.
Roges, tuum labore quid iuvem meo, Inbellis ac firmus parum?
Comes minore sum futurus in metu, Qui maior absentes habet:
Vt adsidens inplumibus pullis avis Serpentium adlapsus timet Magis relictis, non uti sit auxili Latura plus praesentibus. Libenter hoc et omne militabitur Bellum in tuae spem gratiae, Non ut iuvencis inligata pluribus Aratra nitantur mea,
« ForrigeFortsæt » |