Billeder på siden
PDF
ePub
[graphic]

VIRGILII

De Vita Virgilii multa sunt veterum Grammaticorum commenta,

quae, tamquam certae et exploratae fidei, sequuti sunt alii, aut iis relictis novas ariolationes et coniecturas ita proposuere, quasi res ita gestas narrarent. Non quidem id agimus, ut eorum censuram nunc suscipiamus, neque nobis ad omnes eos, qui sive in scriptorum veterum recensu sive proprio quodam consilio Virgilii vitam scripserunt, evolvendos satis otü suppetit; si tamen eos, qui post Ruaeum ac Baylium *) nugas sub Donati, Probi, ac Servii nomine venditas, reiecere, in primis Martinum, Wartonum, Crusium **) excutias, multa passim commemorari videas, quae

*) In Dictionaire Art. Virgile. " Martyn Life of Virgil praef. edit. Bucolicor. Warton in eleganti

edit. Virgilii cum vers. Angl. Crusius Lives of the Roman Poets. T. I.

cum coniecturae loco a viris nonnullis doctis olim proposita fuissent, nunc sine ulla dubitatione tamquam antiqui alicuius scriptoris fide et auctoritate suffulta exhibeantur. Cum de tanto poeta etiam ea, quae aut molesta aut nulla fide tradantur, cognoscere non iniucundum sit; dum modo satis explores, quo loco et existimatione unaquaeque narratio habenda sit: eain quidein Vitam Virgilii, quae sub Donati nomine circumfertur, et ex qua aliae vitae, a Grammaticis modo Bucolicis modo Aeneidi praefixae, concinnatae sunt, omitti recte posse non putavimus; itaque ei annotationes subiecimus, in quibus partim firmarentur, quae cum rerum fide tradi videbantur, partim incerta, falsa et insulsa, vel verbo notarentur. Subiicere constitueramus Vitam Virgilii a Ruaeo per annos suos distributam. Cum tamen multa in ea ieiune tradi, alia parum acute coniectari, plurima praeteriri, eorumque loco aliena attexi videremus: maluimus novam vitam ad eandem fere rationem conficere, in qua ea breviter indicata essent, quae ad historiam sive vitae sive rerum, quoties poeta ad sua tempora respexit, accuratius cognoscendam facere possent. Itaque sub unoquoque anno primum res publice gestas ponimus, tum ea subiungimus, quae, sive in vita Virgilii, sive in eius carminibus, aliquo modo cum illis sunt coniuncta.

[graphic]
[graphic][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]

Publ. Virgilius Maro parentibus modicis fuit, et praecipue patre 1 Marone, quem quidam opificem figulum, plures Magii cuiusdam,

Doctine huius Grammatici, cuius nomen prae se fert, fetus sit haec vita, nec ne, dubitatum est a viris doctis, cum tot ineptiis illa referta sit. Quamquam autem mature satis ineptire coepere Grammatici, et Donatus hic post Aelium Donatum, Hie

ronymi praeceptorem, vixit: non tamen haec narratio, nec, qualis est, ab homine docto proficisci potuit, nec tota ab aliquo plane indocto. Equidem ita sentio, fundum huius narrationis deberi Donato, mox tamen eam, cum passim transscri

viatoris, initio mercenarium, mox ob industriam generum, tradiderunt; quem cum agricolationi reique rusticae et gregibus praefecisset socer: silvis coemundis et apibus curandis reculam auxit.

beretur, modo a grammaticis, modo a librariis monachis, quorum novam quisque narratiunculam, quam fando acceperat, exemplari suo intexeret, ita esse interpolatam, ut nunc in tali farragine plerumque dici vix possit, quid Donati fide proditum sit nec ne. Quae res vel ex eo manifesta fit, quod nullus facile est codex, in quo non vita haec modo plenius modo contractius perscripta legatur. Ex his viri docti, qui primi Virgilium edidere, talem nobis Donatum hunc videntur concinnasse, qualem nunc habemus. A Daniele multo emendatior ille fuit excusus,

multa etiam emendata I. Fr. Gronovii acumine, qui et plus, quam par erat, operae in eo posuit, ut ex dicendi genere et consuetudine Ger. Vossii ad Velleium sententiam firmaret, a Suetonio fundamentum huius narrationis esse iactum, cui deinde alii Grammatici sua commenta superstruerent. Scilicet Suetonius etiam Virgilii nostri Vitam scripsisse existimatur. Fuit etiam talis Vita Servii nomine venditata, ad quam in Serv. Comment. pr. ad Eclogas §. 24 provocatur, quam tamen non eandem esse puto cum illa, quae in Danielis editione, et hinc in aliis, Aeneidi fere praefixa, sub Servii nomine circumfertar. Habemus aliam, quae Probo tribuitur. Sed nulla est, in qua non interpolatricem aut mutilatricem manum foede grassantem agnoscas. Quae alii de Donati opere iudicarint, vide in iis, qui a Burmanno ad Anthologiam Lat. T. I, p.369 laudantur. Mihi quidem sor

tem magnorum virorum et fortunam saepe mirari subiit, quorum nomen ad multam posteritatem propagatum quidem est, ita at dignus tanto ingenio aut tanta virtute immortalitatis fructus iis tandem, qui meriti essent, contingere videretur; iis tamen temporibus, cum genus humanum gravibus superstitionibus captum erat, tantum saepe sordium nomen illud ex contagione saeculi contraxit, ut iam illa celebritas ad inepta rerum miracula, monstra, ac portenta rediret. In Virgilii memoriam fabulis absurdis contaminandam omnes monachorum tribus conspirasse videntur, qui, cum sanctorum suorum virorum memoriam tot pudendis et stultis miraculorum narrationibus foedarent, quid mirum, si in poetae Romani laudibus adornandis nec minus miracula, omina, prodigia et reliquam huius generis τερατολογίαν ad taedium usque congesserunt.

§. 1. quem quidam — auxit. Possunt haec ab interpolatore inserta videri. Figulum patrem facit etiam Phocas v. 6.

Magii cuiusdam, viatoris. Magii, qui avus Virgilii maternus fuisse traditur, nomen cum ceteris ineptiis malae haud dubie scripturae in nomine matris Magae et Magiae pro Maiae debetur. Secundum hoc avus maternus Maius dictus esse potuit. Mater, quae Probo Polla, Phocae v. 11 Polla, Magii non infima proles, dicitur, alii viro aliquando nupta esse debuit, cum infra §. 56 Valerius Proculus ex alio patre frater

Natus est Cn. Pompeio Magno, M. Licinio Crasso primum Coss., 2 Iduum Octobrium die, in pago, qui Andes dicitur, qui est a Mantua non procul. Praegnans eo mater somniavit Maia, enixam se 3 laureum ramum, quem contacta terra confestim cerneret coaluisse, et excrevisse illico in speciem maturae arboris, refertae variis pomis et floribus; ac sequenti luce, cum marito rus propinquum petens, ex itinere divertit, atque in subiecta fossa partu levata est. Ferunt infantem, ut fuit editus, nec vagisse, et adeo miti vultu 4 fuisse, ut haut dubiam spem prosperioris geniturae iam tum indicaret. Et accessit aliud praesagium: siquidem virga populea, 5 more regionis in puerperiis eodem statim loco depacta, ita brevi coaluit, ut multo ante satas populos adaequarit. Quae arbor Virgilii ex eo dicta atque consecrata est; summa gravidarum et fetarum religione, suscipientium ibi et solventium vota.

Virgilii memoretur, quem is heredem scripserat. Neque ea, quae de magicis poetae artibus ex Elinandi monachi (mortuus is est circa 1227) Chronic. lib. XXVI narrat Vincent. Bellovac. Specul. hist. lib. VII, c. 61, et auctor Append. ad Vitam S. Gulielmi in Actis SS. T. V. Iun. p. 125 aliam originem, quam modo memoratam nominis scripturam habuisse videntur. Accessit forte, quod monachi ex Ecloga VIII inprimis V3s. 96 sqq. sacra magica meminerant. Copiose ea de re egit Naudeus, Apologie des grands hommes soupçonnés de Magie ch. XXI, et Baylius Dictionaire, voc. Virgile litt. J. Haec eadem opinio de magica Virgilii scientia videtur effecisse, ut pro amuleto haberentur numi contorniati cum eius imagine eflicta: cf. Misc. Obss. novae T. I, p. 16, Boulacre in Mém. de Trevoux 1743, Avril.

Silvis coemundis, conducendis et redimendis mancipum, ut qui pecua pascebant. Sic iam Gronov.

§. 3. Quae hic ad fin. §. 5 forte ex interpolatione, de praesagiis,

quorum pleraque e narrationibus de magnorum virorum, ut Cyri, Romuli, natalibus adumbrata, nonnulla ex ipso Virgilii nomine ducta sunt, memorantur, tantum non omnia Grammaticorum somniis sunt accensenda. Auget etiam ea Phocas Grammaticus in Vita Virgilii v. 13-40. Poetica suavitate haec condierunt Iov. Pontanus Uraniae lib. II, pag. 2968. Opp. T. IV. Politianus in Manto, digno carmine, quod cum ipsa Maronis lectione coniungatur.

§. 4. prosperioris geniturae; felicis ortus, prosperi fati, benigni horoscopi, ut ea vox Suetonio Aug. 94. Calig. 57. Vitell. 3. Vespas. 25.

Tit. 9. Ita Gronov.

§. 5. Et accessit aliud praesagium. Et aut delendum aut Accessit et legendum esse, Gronov. monet. Hoc praesagium e Sueton. Aug. c. 94 sub f. adumbratum esse videtur. Apud Mundam Divus Iulius

etc.

more regionis: cf. Passer. Paralip. in Dempst. pag. 53. Vasc. Etrusc. Tom. I, pag. 70.

« ForrigeFortsæt »