Billeder på siden
PDF
ePub
[ocr errors]

L. I. 11. lege VI. pro VII. 453. V. L. 1. 2. enim pro etiam.

pro 6.

[ocr errors]

501. N. 1. 1. lege b

Haec quum typothetae traderentur, nondum acceperam plagulas librum III. et IV. Georg. continentes. Quare si qua his in libris sphalmata deprehendentur, ea emendabuntur alio loco.

Heynii orationem sunt qui non ubique satis puram esse rectamque affirment; nec dubito, quin ipse Vir Summus, si otium fuisset, emendaturus quaedam fuerit. Fecit hoc compluribus locis Wunderlichius in minore editione; vid. eius Epistolam ad Heerenium pag. XIX. sqq.; feci idem, ubi maxime necesse videretur, in maiore; ut Ecl. II, 35. Not. III, 12. Not. VI, 31. Not. Ge. I, 218. Not. Sustuli etiam leviora quaedam лaçоçάuara, ut Ecl. II, 7. et 27. Not. VIII, 37. Not. Ge. I, 284. V. L. 395. et 396. V. L. II, 15. Not. Alia emendavit Lorenzii sagacitas.

Ceterum iam nunc quaedam, quae scripsi, si liceret, retractarem. In Not. ad Ecl. I, 52. fluctus, ut aiunt, in simpulo excitasse mihi videor. De Ge. I, 142. quae in V. L. ad h. 1. disputavi, repudiata videbis in Q. V. XXXIIII, 2.; quamquam illud manet, copulam que a Virgilio non adiungi secundo

tertiove vocabulo. Et sunt integra ibi omnia, quod addubitaveram. Ecl. IV, 63. non debueram silentio praeterire, quod in cod. Rom. legitur Non deus. Ad Ecl. VIII, 4. commemoranda erat disputatio, quam instituit Fr. Iacob ad Propert. III, 15, 25.; sed quae ibi disseruit Vir doctissimus, ea nec mihi, nec Censori Lipsiensi in Diar. lit. 1830. n. 65. p. 515. sqq. probavit. Quae Ecl. X, 19. in V. L. disputavi, ea egregie firmari versu 23., nescio quo casu notare neglexi.

Decreverat Redemtor, aliquot exemplaria chartarum splendore praestantia figurisque ornata aere incisis excudenda curare. Ne igitur vel hac in re discreparet nova editio a superiore, eadem ornamenta, quae hanc commendant, repeti placuit. Sed quum variis accessionibus locupletata prodeat nova editio, necesse fuit, augeri etiam numerum illarum tabularum; cuius rei ratio in fine totius operis reddetur.

At Tu, pia, candida anima Heynii, si quid etiamnum hasce res respectas, ignosce, quaeso, si quando forte aliud agens immodestius quidpiam adversus Te pronuntiavi;

ignosce, si quid indignum tanto nomine tantaque gloria, cuius non minimam partem debes studio in his carminibus illustrandis posito, mea protulit mediocritas. Certe ego, quum difficile sit, una in re excellere, non possum satis admirari vim prope divinam ingenii Tui, quo tot tantasque res ita amplexus fueris, ut, quae multis satis esset laus ad nominis aeternitatem, ea coniuncta in Te uno reperiretur. Quare vix invenio, cuius exemplum aeque ac Tuum commendare possim ad aemulandum iuventuti harum literarum studiosae:

sub Te tolerare magistro

Musarum grave discat opus, Tua cernere

facta

Adsuescat, primis et Te miretur ab annis!

Scrib. Dresdae Kal. Iuniis MDCCCXXX.

[graphic][subsumed][subsumed][subsumed]
« ForrigeFortsæt »