Billeder på siden
PDF
ePub

Ille meas errare boves, ut cernis, et ipsum
Ludere, quae vellem, calamo permisit agresti. 10
M. Non equidem invideo; miror magis: undique totis
Usque adeo turbatur agris. En, ipse capellas

9 meis Rottend. 10 promisit Zulich., sollenni errore. 11 totis agris Io. Schrader. in mss. coni. notis. 12 turbamur multi et ipse Rom. v. Pier. et Heins. (Sic e codd. Parisiensibus ap. Pott. 2. et 3. Wr.), sed damnat iam Serv., et alterum confirmat Quinctil. I, 4, 28.

ovilibus, sic villicus de iis, quorum cura sibi, possessio domino erat, ut Ecl. IX, 2. et 11. Voss. et Sp.) 9. Burmannus valde contendit, ita iungi debere, ut sit, ipsum hoc, quod animi caussa et tam securus canto. Cic. XIII ad Attic. 28 ut vivere ipsum turpe. Multo tamen simplicius et pastore dignius, ipsum me ludere permisit. Mox ludere animi caussa cantare. Ludere enim de omni re non gravi et operosa, ac de carmine tenui infr. Ecl. VI, 1 Prima Syracosio dignata est ludere versu.

11. Non equidem invideo. Kotoi ti provéέw Theocr. I, 62, quae forte verba hinc defendi possunt tamquam Maroni lecta. miror magis pro vulgari: sed potius; (magis i. q. potius, imo, Stat. Theb. I, 141. Sp.) non tam invideo, quam miror: usque adeo totis agris turbatur. (recte Spohnius: turbant milites omnia; minus commode Voss. de turba fugientium accipit. Wr.) In prosa per nam vel quum efferendum erat;

miror te tam tuto et tranquille agere, quum tantae undique in nostris agris turbae et calamitates exortae sint; quum immissi in nostras possessiones coloni nostros agros occupent, nosque depellant. (Vocabulis adeo, tantus, talis, is pro tantus, similibus, periodos duas ita coniunctas saepe videbis, ut nam commode omittatur. Sed illa tum vocabula plerumque in initio periodi, priori annexae, collocari, hoc autem loco verba usque adeo in principium vs. 12. poetarum more reiecta esse, ut nimirum ap. Iuv. VII, 78. et scilicet ap. eundem VII, 159. notabis. Wch.

[blocks in formation]

Protenus aeger ago; hanc etiam vix, Tityre, duco. Hic inter densas corulos modo namque gemellos, Spem gregis, ah! silice in nuda connixa reliquit. 15 Saepe malum hoc nobis, si mens non laeva fuisset, De coelo tactas memini praedicere quercus.

18. SAEPE SINISTRA CAVA PRAEDIXIT AB ILICE CORNIX.*

13 Protinus nonnulli ap. Heins. et Burm., quos vide; vana disputatio; utriusque scripturae vis eadem; antiquior tamen scriptura Protenus corrupta per pronuntiationem Protinus. vid. Not. 14 Hinc Augustin. de Gramm. Haec duo. corulos: alii corilos, vel corylos. Nil refert; sed nullus dubito antiquam scripturam in his et similibus fuisse u: ex pronuntiatione autem fuisse comparatam cum Gr. v; hincque tot voces per y scriptas invasisse Latinum sermonem. Conversae inde fuere nonnullae in i: ut lacrimae pro lacrumae, cum factum esset lacrymae. densos Leid. a m. sec. 15 a al., ut fere semper in antiquioribus membranis; seriores ha. in media Cod. Nonii Marcelli. Silice in nuda notat Quinctil. I, 6, 2 quod maluit poeta pro nudo. conixa sex MSS. antiquo more. v. Heins. 17 De coelo memini tactas Menag. 18 Versus hic a vetustioribus, etiam a multis serioribus, ut a nostris, fere abest; eiectus a Naugerio in Ald. tert. et iam ante ab Egnatio; adsutus et adumbratus ex Ecl. IX, 15. v. Heins. et Pier.,

[ocr errors]

Progr. Gothae 1824. 4. edito. Pro aegre ne accipiatur, notante Iahnio, vetat, quod statim subiicitur, voc. vix. Pronomen ipse autem quam vim habeat, disces e Q. V. XVIII, 2, b. Wr.) 13. Protenus, porro tenus, longe a finibus, Servius ait. Simpliciter accipiendum pro: ante se agere; opp. to errare, vagari, quod fit, dum pascendi caussa aguntur; at hic abiguntur. Unam vero ducit, fune trahit. 15. connixa reliquit, non modo enixa est; reliquit, maiorem etiam miserationem excitat: quod nec lacte alere nec secum ducere po

tuit. silice in nuda, non substratis herbis, Ge. III, 297 EdiCO et multa duram stipula filicumque maniplis Sternere subter humum. 16. Bene haec ad superstitionem talium hominum dicuntur, cum adversi aliquid iis accidit. Debuisse se hanc calamitatem praevidere ait ex arboribus frequenter fulmine tactis: quod est inter ostenta. In quercubus ceterisque Servius aliique Grammatici hic argutantur. laeva mens, stupida, tarda. ut iterum Aen. II, 54 si mens non laeva fuisset. Horat. Art. 301 O ego laevus etc. contra dexter

Sed tamen, iste deus qui sit, da, Tityre, nobis.

in cuius binis erat dicebat ab ilice. omisit versum nunc ed. Parmensis. Et 18. 19. aberat a Monac. 2. (Merito critici et antiquiores et recentiores versum 18. eiecerunt; etiam a Parisinis Codd. abest omnibus. Praeterea iure taxat Spohnius, quod, quum proximo vs. praecessisset praedicere et quercus, statim inferatur praedixit et ilex. Wr.) 19 quis sit septem Codd. ap. Heins. tres Burm. cum Goth. pr. Sed v. Heins. ad Ecl. II, 19 et passim alios. (quis sit Parisini 8. 11. 14. vid. Q. V. XXII, 1 et 4. Wr.)

[ocr errors]

ingeniosus et dexteritas. 19. (Sed tamen: haec formula declarat graviorem oppositionem, quam simplex sed aut tamen. Propterea hoc utuntur tum, ut post longiorem enunciationem insertam sensum, illa interposita distractum aut obscuratum, revocent; tum, ut, postquam ad alia deflexerat oratio, his missis, illud urgeatur, quod aut idem, qui loquitur, aut alius quis antea dixerat. Sp. Similis huic locus Ge. I, 79.: Sed tamen alternis facilis labor;" quae verba referenda ad vs. 71. Praeterea tenendum, his particulis iungi interdum res plane diversas, ut Ge. I, 305.:,,Sed tamen et quernas glandes tum stringere tempus;" i.e. hieme non solum fruuntur parto agricolae, sed procurant etiam quaedam. Aen. III, 541.: Sed tamen idem (equi, bellum portendentes) olim curru succedere sueti: Spes et pacis." Porro urgent hae particulae sententiam iam ante explicatam: Cic. de Orat. II, 32. ed. Schuetz.: ,, sed tamen hominum est multi

[ocr errors]

tudo, non criminum infinita; " sc. uti saepius iam dixi. Denique non est praetereundum, sed tamen interdum elliptice dici, hunc in modum: Ecl. IX, 55.: „Sed tamen ista satis referet tibi saepe Menalcas." i. e. sed non fraudabere his; nam etsi ego oblitus sum, tamen Menalcas ea tibi referet. Cic. de Orat. II, 35.: „, quae quidem omnibus, qui ea mediocriter modo considerarint, studio adhibito et usu, pertractata esse possunt; sed tamen animus referendus est ad ea capita," etc. i. e. sed quamquam pertractata esse possunt, tamen animus etc. ibid. paulo inferius:

[ocr errors]

non possum equidem non ingenio primas concedere: sed tamen ipsum ingenium diligentia etiam ex tarditate incitat." Nubem exemplorum vid. ap. Santen. ad Terent. Maur. vs. 754. De vi Pronom. iste vid. Q. V. XVIIII, 1. Wr.) da, ede, dic, edissere, ut accipe, audi, Aen. II, 25. Serv. (Cic. Acad. I, 3, 10:,,Sed da mihi nunc: satisne probas ?“ Terent. Heautont. prol. vs. 10.:

T. Urbem, quam dicunt Romam, Meliboee, putavi 20 Stultus ego huic nostrae similem, quo saepe solemus Pastores ovium teneros depellere fetus.

21 qua Moret. un. a m. sec. quoi coni. Burm. qui haerebat in notione tov depellere, ut esset: in cuius urbis gratiam, commodum et facilitatem victus, nos saepe lacte depellere solemus. vid. Not. 22 deducere unus ap. Torr. ad Hor. IV Od. 2.

[ocr errors]

,,paucis dabo." Val. Flacc. V, 219.: Thessalici da bella ducis." Stat. Theb. VII, 315.:,,Asopos genuisse datur;" i. e. traditur. Claud. de raptu Pros. III, 337.:,,pater post proelia praedam Advexisse datur." Ovid. Fast. VI, 434.: „Aeneas eripuisse datur." Sp.) Notent in iis, quae sequuntur, tirones longas narrationis ambages pastoris imperitiae non male convenientes, ut ne (v. c. cum nupero Poetices Gallicae auctore, acutissimo homine, Marmontelio, Poetique Françoise T. II, p. 85. 86.) hoc vitiose fieri putes. Debebat narrare, se libertatis petendae caussa Romam venisse et cum hac, ut tuto greges pascere posset, a domino impetrasse: haec v. 34 sequuntur.

20. Adiit Tityrus Romam, cum alias tantum ad vicinum oppidum excurrere soleret. 21. huic nostrae, Mantuae, quo agnos agere solemus. depellere forte nimis violentum, nam portantur a pastoribus agni tenelli; ait Burmann. Verum ii, qui iam

a lacte remoti lanio tradi debent, haud dubie agi et depelli possunt. Servius a lacte removere interpretatur, qua de re proprie depellere Ecl. VII, 15. III, 82. Ge. III, 187; quo tamen sensu additur fere depulsus ab ubere, lacte. aut ipsa res eo ducit. Calpurn. II, 47 Ne depulsa vagos quaerat fetura parentes. Sed depellere dixit pro pellere, agere; sic compellere Ecl. II, 30. havVELV toties ap. Theocr. pro ἄγειν. ut statim III, 2 tai dé poi alyes Βόσκονται κατ ̓ ὄρος, καὶ ὁ Τιrvoos avràs laúvɛ. (Andes vicus erat Mantuanus, ab urbe tribus passuum millibus distans; ipse in loco editiore, et ager Virgilianus prope Mincium fluvium, qui iam ad lacum dilatatus, ad radices montium. Quum igitur ex hoc loco editiore, uti iam patet e fluvii cursu, qui inde deorsum ad urbem fluebat, deorsum abigere deberent pastores pecus, ut in urbem venirent, intelligitur, proprie h. 1. dici depellere. Plin. H. N. II, 78.: in inferas partes depelli." Sil.

[ocr errors]

Sic canibus catulos similis, sic matribus haedos Noram; sic parvis conponere magna solebam. Verum haec tantum alias inter caput extulit urbis, 25 Quantum lenta solent inter viburna cupressi.

M. Et quae tanta fuit Romam tibi caussa videndi? T. Libertas: quae sera, tamen respexit inertem;

28. QUAE,

23 Sic catulos canibus nonnulli; et agnos pro haedos nonnulli ap. Burm. 25 Haec inter alias tantum Franc. tantum inter alias Goth. pr. altas coni. van Hoven Campens. III, pag. 224. 26 virgulta quartus Moret. 27 Ecquae olim aliquae vulgg. ap. Fabric. Nam Et quae statim ab Aldo editum. 28 Libertas: quae, sera, tamen r. Alii aut non distinguunt, aut: quae, sera tamen, r. (sera, tamen, sero quidem, sed venit tamen; opè μèv, dll' ĥiðev. Et tamen saepe sic ponitur, ut omissum sit in antecedentibus aut etsi, quamvis et similia, aut quidem. Propert. III, 4, 5.: „Sera, sed Ausoniis veniet provincia virgis." Prop. III, 15, 35.: Sera, tamen pietas." De omisso quidem Cort. ad Sallust. Cat. c. 52. et 61. Inertem male ad senilem inertiam atque ad aetatem referunt; explicat ipse vs. 32 sq. sibi non curam peculii fuisse dicens. Sp. Comma, quod erat ante

Ital. IX, 396.:,,silicem, quem montibus altis Depulerat torrens." Sp.) 26. Viburna sunt fruticis s. virgulti genus flexile et lentum in saepibus obvium, viendis h. ligandis fasciculis utile. vid. Cerda. Viorne, Wald-Rebe, Klein Mehlbaum. Aiunt esse Viburnum Lantana L.(Vossio etiam Schlingbaum, Wegeschlinge, Faulbaum dicitur. Wr.)

28. Libertas, h. libertatis obtinendae spes ac desiderium. Ut nihil de ineptis huius loci interpretationibus dicamus, quas ipse Burman. sequitur, quamquam vix omnia ad liquidum

[ocr errors]

perduci possunt, verba tamen nullum alium sensum suppeditant, quam hunc: Tityrus intelligendus est esse aliquis ex servis, quorum Romani tantum numerum in fundis suis et agris habebant, quibus sive agrorum sive pecudum cura mandata erat. Hoc pastorum genus isto tempore, quo latifundiis occupata erat Italia, conf. Plutarch. in Gracch. pag. 828 A. Appian. de B. Civ. I, c. 7, per omnem Italiam erat frequentissimum. Neque alius Corydon Ecl. II, 1. Sunt quidem et apud Theocr. V Comatas et Lacon, uterque ser

« ForrigeFortsæt »