Billeder på siden
PDF
ePub

Agricolae facient; damnabis tu quoque votis.

80

MO. Quae tibi, quae tali reddam pro carmine dona!

Nam neque me tantum venientis sibilus austri,
Nec percussa iuvant fluctu tam litora, nec quae
Saxosas inter decurrunt flumina valles.

85

ME. Hac te nos fragili donabimus ante cicuta.
Haec nos, Formosum Corydon ardebat Alexim:
Haec eadem docuit, Cuium pecus? an Meliboei?
MO. At tu sume pedum, quod, me quum saepe

85. CICUTA;

rogaret,

86. ALEXIN

82

80 damnabis votis. Placebat Heinsio voti. Sed utrumque recte. 81 pro munere Leid. carmine alt. digna Parrhas. vota unus Leid. nec mentis s. fragm. Moret. 85 donavimus ap. Probum in Institutis art. et in pr. Mentel. et Reg. (etiam 2. 8. Wr.), quod de parato Menalcae ad donandum animo accipit Muson., parum apte. ante, antequam discedimus. Paullo ieiunius hoc a poeta insertum. Praestabat saltem ecce. Coniicit hoc idem Io. Schrader. et laudat VI, 69 Hos tibi dant calamos, en accipe, Musae. (At pessime haec sonant: ecce cicuta; et recte ipse Heynius in edit. min.:,,ante, quam tu me dono ornes. Wr.) 88 Ac Moreti quart. me dum saepe rogavit Ven.

[ocr errors]

earum rerum, ad eum, qui inter deos relatus

est, fiant, utque vota, re impetrata, ei persolvantur. Simili modo numen declaratur per iusiurandum: Iurandasque tuum per numen ponimus aras.

quod homines quas a te precati erant, compotes facis, obligabis eos ad vota, quae ea quasi sub conditione fecerant, solvenda. Res saepe obvia, sic et voti reus Aen. V, 237. Formula sollennis: damnatus voti, sed et voto. Spectat autem hoc ad numen declarandum, ut non modo sacra, verum ut etiam preces et vota ea declaranda posita ut sup.

[ocr errors]

82. veniens auster est oriens, flare incipiens. vid. Burm. 83. Certavit cum Theocr. I, 7. 8. 86. 87. Exordia carminum ad

204 P. VIRG. MAR. BUC. ECL. V, 89-90

Non tulit Antigenes, (et erat tum dignus amari) Formosum paribus nodis atque aere, Menalca. 90 89. ANTIGENES, ET AMARI,

89 erat cum pr. Moret. tunc qu. Moret. et Ven. (etiam Serv. Dresd. Tum dignus in Tam dignus aut Condignus mutatum velit Voss. Wr.)

[merged small][merged small][graphic][subsumed][subsumed][subsumed]
[graphic][merged small][merged small][merged small]

Exordio praemisso poeta se, parum feliciter tentato carmine epico,

caneret

[ocr errors]

redire ait ad carmen bucolicum; Vari tamen laudibus celebrandis et hoc haud impar fore 1-12. Inde narrat, duo Satyros cum Nympha Aegle Silenum iacentem aggressos adegisse, ut sibi carmen 30. Exponit inde summatim poeta 31-63 carminis argumentum, quod mythicum est; attigerat Silenus fabulas primo e cosmogonia 31-40; inde alias, promiscue memoratas, inter quas copiosius exponit Pasiphaes infaustum amorem tauri 45-60; qui cur eum potissimum detinuerit si quaeras, caussam idoneam non reperio, praeter lubitum poetae. Repente inde ad Gallum

*) Silenus. Adscriptum praeterea in edd. Faunorum, Satyrorum, et Silvanorum delectatio. Hoc et codd. habent; nonnulli pro Silvanorum Si

lenorum, ab aliis voc. omnino abest. Pro Silenus in aliis praescriptum Varus. (Hoc Vossius adoptavit, suadente etiam vs. 12. Recte fortasse. Wr.)

carmen deducitur, et ad eius laudem poeticam et carmina inchoata 6473. Tum iterum ad fabulas redit 84. Vespere ingruente facit Silenus finem canendi 85. 86.

Felix in huius Eclogae argumento et eius tractatione fuit poeta. Iucundissimis enim, dulcissimis, ac pulcerrimis rerum imaginibus omnis haec narratio distincta est, qua Silenus ex antiquissimorum poetarum ac philosophorum rationibus originem rerum canit, atque inde per fabulas ornatum poeticum maxime admittentes vagatur. Non enim, quare cum Grammaticis, qui Syronem huc vocant (de quo v. ad Pseudodonat. s. 79.), ad Epicuri potissimum placita v. 31 sqq. referam, video; quid? quod quatuor elementa, e quibus universum ibi construitur, quae ad Empedocleam rationem pertinent, ab Epicureorum principe Lucretio exagitantur I, 717, et nititur tota de Virgilio Epicureae philosophiae sectatore fabula fide Pseudodonati et Servii, aut potius vanissimorum hominum, qui nomina ista sunt mentiti. Fuit autem antiquissima aliqua reconditior fabula de Sileni philosophia et super res naturales et ethicas disputationibus: neque vanum est, quod Servio insertum est ad v. 13 Sane hoc de Sileno non dicitur fictum a Virgilio, sed a Theopompo translatum. Is enim apprehensum Silenum a Midae regis pastoribus dicit crapula madentem et ex ea soporatum; illos dolo aggressos dormientem vinxisse, postea vinculis sponte labentibus liberatum de rebus naturalibus et antiquis Midae interroganti respondisse. Locus fuit hac de re classicus in Theopompi Thaumasiis: unde excerpta particula apud Aelian. Var. Hist. III, 18, ubi vid. Intpp. et quos laudant. Apposita ibi narratio Sophista aliquo dignior de terra Meropide in Oceano sita mythice exornata. Antiquior tamen et ex domesticis Phrygum*) de Mida fabulis ducta mythi auctoritas fuit; saltem Pindari (Fragm. CLII, p. 148.), nam, quod ille Silenum cum Olympo confabulantem induxit, coniunctum cum illo fuit; est enim Olympus Marsyae Phrygis alumnus. Vocem inde nuegos pro homine laudat Schol. Aristoph. Nub. 223 et ex eo Suidas (in Pindaro esse debuit, a Tálas inάμɛɛ —). Servata ex dictis illis sententia:

*) Phrygum s. Brigum, cum adhuc loca sub monte Bermio in Macedoniae postea dictae finibus inhabitarent: Herodot. VIII, 138. Coon Narrat. I. conf. ad Philostrati

Imagg. I, 22 notata. Adumbravit inde sua de Mida et Sileno Ovid. Met. XI, 90-99. v. Opusc. nostra Vol. IV, in Philostrati Imagg. p. 68 sq.

[ocr errors][ocr errors]

non nasci homini longe optimum esse, proximum autem, quam primum mori Cic. Tusc. I, 48, unde habet Lactant. Inst. III, 19. Ex Plutarch. Consolat. ad Apollon. p. 115 discimus, Aristotelem in Eudemo haec latius exposuisse, unde ibid. D. Saiμovos ininóνου καὶ τύχης χαλεπῆς ἐφήμερον σπέρμα, τί με βιάζεσθε λέγειν ἃ vμìv äqɛlov μǹ yvavau. Memorabile autem hoc, quod Silenus nunc inter canentes deos habetur. Quod eum vinciunt, ut cogant canere, Satyri, a furore vaticinantium petitum esse putabimus, quem detrectabant vates: ut vel de Pythia notum. Catroeus, et post eum Martinus ac Wartonus, qui anglicis versibus Eclogas reddidit, si quaeritur, quorsum physicis placitis fabulae istae a v. 43 sqq. subiectae sint, rationem comminiscuntur satis subtilem, tradi scilicet non minus moralem quam naturalem Epicureorum philosophiam, qua revocentur inprimis a cupiditatibus et immoderatis animi perturbationibus homines; haec autem praecepta, ut decebat poetam, expressa esse fabulis de turpi amore Herculis et Pasiphaes, de superbia Proetidum, avaritia Atalantae et immodico luctu Phaethontiadum sororum. Sed Virgilium eas tantum

fabulas sequutum esse apparet, quae et frequentatissimae in veterum carminibus essent, et ornatum poeticum inprimis admitterent. Itaque alias disertius exponit, aliarum non nisi argumenta commemorat, et delectationi adeo studet, ut inter antiquas illas fabulas Galli sui meminerit; loco parum idoneo, nisi versus transponere placuerit: qua de re v. inf. ad 64. Formam et colorem ab hoc carmine ducebat Gesnerus elegantissimus poeta, cum Cantharum fractum scriberet, sed nollemus eum carminis gravitatem ad rem levissimam deflexisse; quo ipso omnis voluptatis fructus interceptus est.

Ceterum Varo inscriptum est carmen: de quo vid. Excurs. ad hanc Ecl. Fabulam de recitata hac Ecloga a Cytheride mima et Ciceronis exultatione vid. in Pseudodonati Vita Virg. s. 41.

« ForrigeFortsæt »