Billeder på siden
PDF
ePub

Matri longa decem tulerunt fastidia menses.

i. e. non poterit non victum se fateri: er müsse sich für überwunden erklären. Wr.) 61 tulerunt agnoscunt Grammatici, Probus et Donatus, cum libris, inpr. Rom. et Gud. Male metuentes metro alii: tulerint, tulerant. abstulerint legi, addit Servius.

videt, cum pueri natalibus coniuncta. Vulgari ratione esset: nascere puer! nam decimus iam mensis agitur, iustumque adeo matri utero ferenti tempus expletum. Omnia haec ornavit, ut poeta: cum decem menses memorat, fastidia addit, cum temporis huius decursu satis iam magna oneris sui taedia ei sint. Exprimit porro rem a signo valde iucundo, a voluptate et laetitia matris, cum qua recens natum infantem intuetur; ut eo risu se quasi matrem probare videri possit. Vix dici potest, quantum h. 1. trepident interpretes, qui ab antiquissimis inde temporibus (verum tamen Iulius Sabinus vidit) ad risum pueri matri arridentis haec retulerunt. At hoc non admittunt seqq. cui non risere parentes scilicet poeta volebat: incipe in dias auras prodire, et oculos in matrem coniicere, eamque quasi ex hoc, quod tibi ea arridet, agnoscere. Poeticum sensum ad talia afferre necesse est. (Nondum tamen in suam sententiam me Heynius adduxit, et veriorem adhuc puto aliorum Interpretum, ut Servii,

explicationem. De matris risu si haec explicas, offendit geminatum illud Incipe; quod eam habet vim, ut gravius quid exspectetur, quam tenue illud: ipsum risu a matre exceptum iri. Otiosa etiam illa: „Matri longa decem tulerunt fastidia menses." Maxime autem languent ultima: „, cui non risere parentes" etc. quae, si istam explicationem sequeris, digr habenda erunt putiduli Grammatici sapientia, non divini poetae ingenio. Boni poetae ars maxime spectatur in carmine apte claudendo. Et quum omnia in toto carmine ad puerum istum retulerit Virgilius, extrema pars non debet a summa argumenti aberrare. Atqui si recte Heynius horum versuum sententiam declaravit, ad parentes se poeta iam convertisse cosque ad puerum suum risu excipiendum exhortari voluisse putandus est: Cui non risere parentes, etc. Ergo arrideant tibi!" Nae ita iratae non fuerunt Musae Virgilio, ut talia eum balbutire passae sint! Age, ipse pro se loquatur Virgilius: „Incipe, parve

Incipe, parve puer: cui non risere parentes,

62. PUER;

62 qui emendarant viri docti, uti iam Quinctilianus IX, 8 legerat, v. Pier. Cod. Burmann., receptum quoque in Aldd., et in tertia interpunctum: qui non risere: parentes Nec. Sensu aut nullo aut parum commodo: at cui indubitate vera lectio; antiquiores etiam quoi. In Parrhas. cur. Io. Schrader. coni. qui non risere parenti, Nec deus hos m. saltem lenius, quam Withof. cui non ridere parenti est,·

[ocr errors]

puer, risu cognoscere matrem: nam Matri longa decem tulerunt fastidia menses. Incipe ergo; nam cui non risere parentes," etc. sive: „Incipe matrem risu agnoscere. Digna est enim, quam risu tuo exhilares, quippe cui decem menses longa tulerint tidia. Incipe ergo tuo risu parentes ad mutuam arrisionem provocare. Magnum hoc: nam cui non risere parentes etc. Verum aliud est cognoscere, inquiunt, aliud agnoscere. Quasi in pedestri scriptore versemur, non in poeta!,,Incipe risu cognoscere matrem" brevius, more poetico, dictum; explanatius dices: Incipe risu significare, illam a te cognosci. Hoc autem idem est, quod: incipe risu agnoscere. Ceterum decem menses e vulgari loquendi more, de quo vid. Cerda, tempus significant, quo exacto gravidae parere solent. Nihil ergo hic novum aut reconditum; quod moneo propter Vossium aliosque. Wr.) 62. cui non risere parentes, Nec. Exprimit id, quod

iam dicendum erat: risum hunc matris ad puellum natum lactitiam matris arguere, eumque expectandum esse ei puero nato, qui matri gratissimus sit, quippe qui aliquando inter heroes et deos locum sit habiturus: a contrario; quae conversio rationi poeticae valde consentanea est. Quem infantem recens natum tali cum risu non excepere ulnis suis parentes, adeoque de nato puero non laetati sunt, est is ingratus et invenustus homo, adeoque ad deorum vitam et consortium admitti non potest, quod puero promiserat vs. 15. Conveniret adeo in eum, quod Pindarus ait Pyth. II, 80 yóvov οὔτ ̓ ἐν ἀνδράσι γεραςφόρον, out' Ev dεav vóμois, de Centauro Ixionis f., aut quod apud Homerum est, dewv άénytɩ yevέodai te trapéμev te Odyss. y, 28. Designari autem recepti inter deos herois vita duabus rebus solet, convictu cum Iove et deae alicuius coniugio. Sic de Hercule Horat. Od. IV, 8, 30 Iovis interest optatis epulis,

[ocr errors]

Nec deus hunc mensa, dea nec dignata cubili est.

63 est abest a nonnullis. cubile est duo, et cubilest in Rom.

idemque Heben coniugio accipit. cf. Virg. Georg. I, 31. Haec interpretatio uti simplicissima, ita verissima est. Ad Vulcanum hactenus respici potest, quod, cum eius deformiter nati aspectu Iuno parum delectata fuisset, ita ut eum de caelo

praecipitaret, Hymn. in Apoll 316 sqq., exclusus ille est (ad tempus certe, nam aliis locis in consilio Iovis nominatur) deorum consessu et convivio, et a dea Minerva spretus, cuius ille coniugium appetierat.

[graphic]
[graphic][merged small][merged small][merged small][merged small]

Convenerant Mopsus et Menalcas, pastores, ille fistula, hic cantu

excellens, et se ad canendum mutuo invitant 1-19. Postquam sub antrum concesserant, prior Mopsus 20-44 Daphnidis mortem luget; inde Menalcas succedens 56-80 eiusdem Daphnidis tamquam 'diis adscripti laudes persequitur. Mutuis hinc sibi muneribus datis discedunt. Etiam in huius Eclogae allegoria exsculpenda molesti fuere interpretes. In Daphnide plerique Iulium Caesarem, eiusque necem et apotheosin (v. Vita Virgilii ad a. 712.), nonnulli, iam ex antiquioribus, Maronis fratrem Flaccum, mox etiam Quinctilium Cremonensem, sive etiam Quinctilium Varum, item Saloninum, Pollionis filium, quaesiverunt; ut Catroei aliorumque somnia taceam. Quod si altiorem, quam verborum ratio fert, sententiam quaerendam putes, ad Caesarem ut putes poetam respexisse, feram equidem; modo non singula allegorice interpretari ausis; quandoquidem illud saltem non incommode fieri potest;

quod tamen cogat nos, nihil inest; inferre autem de suo aliquid alieni, quod non in ipso carmine habetur, non est boni interpretis, cui satis esse debet, elicere ea, quae in carmine sunt, non ea, quae sunt extra carmen, inferre. Si carmen animo ab opinione vacuo et intacto legimus, nihil aliud poeta spectasse videri potest, quam ut Theocritei Idyllii I et XIX imitationem institueret, et, ut Ecloga tertia duos pastores a conviciis ad cantum progressos, ita h. 1., idque paullo elegantius, duo alios pastores a mutuis laudibus ad cantus certamen procedentes induceret. Carminis argumentum sunt Daphnidis laudes, nobile haud dubie in vetustis carminibus pastoritiis argumentum, ut ex nonnullis Theocriti, inprimis Idyll. I et VII, 73 sqq., locis apparet. Fuit ille in herois loco inter pastores habitus; cantu ille nobilis et a Nympha amatus; hique eius amores fata et mors pastoritiis carminibus celebrata et multis modis variata. vid. de eo Servius ad Ecl. VIII, 68. Diodor. IV, 84, et Aelian. V. H. X, 18, H. An. XI, 13 et ibi Intpp., Schol. Theocr. Id. VIII, f. et primo loco Parthen. c. 29 ex Timaeo. cf. Silius Ital. XIV, 466 sqq. Ovid. Met. IV, 276 — 278, et ibi Intpp., Dorvill. Sicula p. 27 sq. Epigr. in Analectis T. I, p. 15. et T. III, p. 123. III. Noster vero poeta argumentum pastoritium heroico generi propius admovit, idque ita tractavit, ornavit et amplificavit, ut generosum poetae epici spiritum facile in eo agnoscas; quamquam singulae rerum imagines et characteres ex antiquissimorum carminum indole et colore ducti sunt. Locus, in quo se conveniunt pastores, statim ab initio magna cum suavitate describitur: successerant antro agrestis vitis palmitibus obducto. Carmen ad annum 712 referri solet. Vide Vilam Virgilii h. a. Imitatione sequutus est hanc Eclogam Popius Pastor. IV, quem nascentes poetae cum ea contendent. (Titulum Heynius, secundum cod. Rom., huic carmini fecit: Menalcas, Mopsus; ego, cod. Palat. secutus, Daphnis inscripsi. Wr.)

« ForrigeFortsæt »