Billeder på siden
PDF
ePub

35 Audit? cum magno blateras clamore, fugisque. v.ad v. 34.
Mulvius et scurrae, tibi non referenda precati,
Discedunt. etenim fateor me, dixerit ille,
Duci ventre levem: nasum nidore supinor:
Inbecillus, iners, si quid vis, adde, popino,
40 Tu, cum sis quod ego, et fortassis nequior, ultro
Insectere, velut melior? verbisque decoris
Obvolvas vitium? quid, si me stultior ipso
Quingentis emto drachmis deprenderis? aufer
Me voltu terrere: manum stomachumque teneto,
45 Dum, quae Crispini docuit me ianitor, edo.
Te confunx aliena capit, meretricula Davum:
Peccat uter nostrum cruce dignius? acris ubi me
Natura incendit; sub clarà nuda lucerna

Quaecumque excepit turgentis verbera caudae,
50 Clunibus aut agitavit equum lasciva supinum,
Dimittit neque famosum, neque sollicitum, ne
Ditior aut formae melioris meiat eodem.

[ocr errors]

Tu, cum proiectis insignibus, annulo equestri Quin et in 35. Cum multo blateras clamore fugisque," hoc malim quam quod alii codices praeferunt, furisque; etsi id plerisque interpretum placuisse video. Quorsum enim fureret? nempe omnis morae impatiens magno clamore servos vocaverat. Illi vero, ut par est, illico accurrere, et quisque pro se seduló iussa domini capessere. Certe nulla furendi caussa erat; nisi si vocati non obtemperaverunt: quod neque per se verisimile est, neque Davus id ultro fassus esset. Ergo fugit, 3 opinor, prae festinationis studio; ut alibi, ad Maecenatem memori mente recurrebat. Praeterea versu abhinc tertio Mulvius repono.ex codice Vigorniensi et Reginensi; pro Milvius, quod hactenus editiones occupa→ vit. Ha Pons Mulvius in potioribus membranis apud Ciceronem Catil. III. et ad Attic. XIII, 33. Sallustium Cat. XLV Trebellium in Gallieno XVIII Ammianum Marcellinum XXVII, 3; Lactantiutin de Mort. Persec. XLIV Prudentium contra Symm. I, 483. Ita Cicero ad Atti

482

vianum. Val. Max. VIII, 1. M. Mulvius Triumvir. Quin et apud' Gruterum in Inscript. tres Mulvios et totidem Mulvias habes; nullum Milvium, 989, 5. OPTATAE MVLVIAE. Quinetiam illud obiter monen37. dum, in versu .,,Dixerit ille," non quemvis hominem, tov Jeiva, sed Mulvium illum, intelligi; qui expectata coena fraudatus haec secum mussitare fingitur: Cur, malum, ad Maecenatem fugis, et me domo tua famelicum eiicis? Equidem fateor me ventris caussa ad te accedere; idque mihi quotidie exprobrare soles. Qui tu me melior, qui tam Maecenatis coenas sectaris, quam ego tuas? Illa vero versu 42. Quid si me stultior ipso,“ Davi iam verba sunt: Quid, si non Mulvio solum, séurra quidem illo et popinone, sed me quoque servulo drachmis pauculis, emto stultior deprenderis? Denique illa v. 39. siquid vis, alde, popino," sic enarrare oportet; imbecillus sum, iners, et adde, si vis, popino. Sic Cicero ad Atticum VII, 2. Tironem Patris aegrum reliqui, adolescentem, ut nosti; et adde, siquid vis, probum: nihil vidi melius." Haec, quia vulgo male accipi solent, tribus verbis explicare, non praeter rem esse videbatur.

[ocr errors]
[ocr errors]

Romanoque habitu, prodis ex iudice Dama 55 Turpis, odoratum caput obscurante lacerna; Non es quod simulas? metuens induceris, atque Altercante libidinibus tremis ossa pavore.. Quid refert, uri virgis ferroque necari 5.2, 106 Auctoratus Teas; an turpi clausus in arca, 63 60 Quo te demisit peccati conscia herilis,

Contractum genibus tangas caput? estne marito
Matronae peccantis in ambo iusta potestas?
In corruptorem vel iustior. illa tamen se
Non habitu, mutatve loco, peccatve superne;
65 Cum te formidet mulier, neque credat amanti.
Ibis sub furcam prudens, dominoque furenti
Conmittes rem omnem et vitam et cum corpore famam.
Evâsti? metues, credo, doctusque cavebis:
Quaeres, quando iterum paveas, iterumque perire
70 Possis: ô totiens servus! quae belua ruptis,
Cum semel effugit, reddit se prava catenis?
Non sum moechus, ais. neque ego, hercule, fur, ubi vasa
Praetereo sapiens argentea. tolle periclum,
lam vaga prosiliet frenis natura remotis.

75 Tune mihi dominus', rerum imperiis hominumque
Tot tantisque minor? quem ter vindicta quaterque
Inposita haud umquam misera formidine privet?
Adde super, dictis quod non levius valeat: nam
Sive vicarius est, qui servo paret, uti mos

V. 68. Vulg. Credo, metues. 78. Supradictis.

68. Evasti? credo, metues] Alio verborum ordine codex Regiae Societatis,,,Evasti? metues, credo, doctusque cavebis." quod et elegantius et clarius: nam in vulgata lectione pescias prima fronte, utrum ad evasti an ad metues referendum sit illud credo: et praeterea medium clausulae libentius occupat, quam initium. Cicero pro Deiotaro cap. 9. ,,Speravit, credo, difficiles tibi Alexandriae fore exitus." Philip. V. cap. 13. Dubitaret, credo, homo, amentissimus bellum inferre nobis?" et VIII, 9. Nucula hoc, credo, admonuit." Nat. Deor. 1, 24. „Sed ubi est veritas? in mundis, credo, innumerabilibus.“

78. Adde supradictis quod non levius valeat] Nemo hanc lectionem mendi incusare posset, nisi aliam subministrarent codices. Quippe quattuor Pulmanni, totidemque ex nostris, Petrensis, Gáleanus, Vigorniensis, et a prima manu Reginensis super habent, non supra. Lege ergo, et distingue:,,Adde super, dictis quod non levius valeat:" hoc est, superadde, adde insuper, quod valeat non levius iis quae dixi. Plinius list. XXIII, 2. Acetum prodest, super ea quae diximus, acescentibus cibis," Virgil. Aen. II, 592. ,,roseoque haec insuper addidit ore." XI, 107. ,,et verbis haec insuper addit." Super idem ac insuper. Vide Servium. Noster Epist. II, v. 33. .,Accipit et bis dena super sestertia nummum." Phaedrus IV, 23.,,Super etiam iactas, tegere quod debet pudor."

80 Vester ait; seu conservus: tibi quid sum ego? nempe
Tu, mihi qui imperitas, aliis servis miser; atque
Duceris, ut nervis alienis mobile signum.

Quisnam igitur liber? Sapiens: sibi qui imperiosus;
v. 82. Vulg. Lignum.

82. Duceris, ut nervis alienis mobile lignum] Lignum et omnes omnium codices agnoscunt, et veteres Scholiastae, qui simulachra de ligno facta interpretantur. Primus ex coniectura signum reposuit nobilissimus Douza pater, et post illum Theodorus Marcilius. Recte, siquid iudico; etsi nemini editorum hactenus id persuaserint. Non, quod ne

2.34

sciam, Neurospasta illa plerumque lignea fuisse; ut Apul. de Mundo, 20 El Etiam illi, qui in ligneolis hominum figuris gestus movent, quando filum membri, quod agitare solent (lege, volunt), traxerint; torquebitur cervix, nutabit caput, oculi vibrabunt, manus ad ministerium praesto erunt, nec invenuste totus videbitur vivere." et Lucian. de Dea Syria,,Pallovs Ἕλληνες τῷ Διονύσῳ ἐγείρουσι, ἐπὶ τῶν καὶ τοιόνδε τι φέρουσι, ἄνδρας μικροὺς ἐκ ΞΥΛΟΥ πεποιημένους μεγάλα αἰδοῖα ἔχοντας· καλέονταὶ δὲ Tade Nevоógлaota." Sed nihilominus signum hic magis arridet, quam lignum. Neque enim illi simpliciter ligna dixerunt; sed ligneolas hominum figuras, homunculos ex ligno factos; quod perinde est ac si signa dixissent. Quae et ex alia materia fiebant, non ex ligno solo: Petronius in Coena Trimalchionis:,,1 ,Potantibus ergo larvam argenteam attulit sic aptatam, ut articuli elus vertebraeque laxatae in omnem partem verterentur." Quorsum igitur lignum, cum aeque fiat ex metallo vel ebore? cui etiam ligno nisi effigiem addas, pro Neurospasto accipi iure non potest: siquidem trabs quaevis aut truncus fune ductus nervis alienis mobile lignum est. Recte ergo cum Douza legemus,,,Duceris, ut nervis alienis mobile signum.,,Sic et Herodotus ayaдuara, signa, appellavit, II, 48. Αντὶ δὲ φαλλῶν, ἄλλα σφι ἐστὶ ἐξευρημένα ὅσοντε πηχυαία ΑΓΑΛΜΑΤΑ ΝΕΥΡΟΣΠΑΣΤΑ, τὰ περιφορέουσι κατὰ κώμας ταὶ γυναῖκες. Et Marcus Antoninus VII, 3. Σιγιλλάρια νευ çоолаоточμεva,“ signa parva nervis ducta. Glossae Philoxeni: Sigillari, vevóóлcóτo; quod recte emendat popularis noster, magnus Gatakerus, Sigillaria, vevoóonaofa. Vide plura ad hanc rem facientia apud eundem in eximio Commentario ad Antoninum. Ceterum facilis erat librariorum lapsus, lignum pro signum; ut Epist. II, 2. v. 134.,,Et signo laeso non insanire lagenae:" codex Leidensis ligno habet, Sic et Ovid. Amor. III, 7.,,Truncus iners iacui, species et inutile signum:" scriptus codex apud Heinsium, lignum. Qui locus etiam ob sententiam huic nostro valde appositus est, ut et alter Metam. II, 831. ,,Oraque duruerant, signumque exsangue sedebat." Signo enim hic comparantur homines, etsi illi minime νευροσπαστουμένῳ.

83. Sapiens, sibique imperiosus] Ita post Lambinum omnes, credo, editiones dederunt. At antiquiores, Venetae et Loscheriana, cum plerisque codicibus, ex nostris certe novem, qui habent non que: » Quisnam igitur liber? Sapiens: sibi qui imperiosus; Quem neque pauperies, neque mors, nec vincula terrent; Responsure cupidinibus, contemnere honores Fortis; et in se ipso totus teres atque rotundus, Externi nequid valeat per leve morari; În quem manca ruit semper fortuna. Rectissime: non enim que hic locum habet, quasi imperiosus sui alius esset a sapiente. Davus, a Crispini ianitore doctus, Stoicorum hic doctrinam sequitur. Quisnam liber? Sapiens ille Stoicus: cetera autem, quae sequuntur, descriptio est Sapientis, quantum ad libertatem illam attinet.

v. 865

"

Quem neque pauperies, neque mors, nec vincula ter

[ocr errors]

rent;

Sapiens, inquit, solus est liber: quippe qui imperiosus sibi, quem nihil
terret, qui fortis responsare cupidinibus etc. Imperiosus autem sibi est,
qui sibi imperat, qui sui potestatem habet, vel qui se habet in pote-
state. Seneca de Beneficiis, V, 7. ,,Quem magis admiraberis, quam qui
imperat sibi, quam qui se habet in potestate? Idem Epist. LXXV. de
summo Sapientiae gradu loquens, Quaeris quae sint ista? non homines
timere, non deos; nec turpia velle, nec nimia; in se ipsum habere ma-
ximam potestatem: inaestimabile bonum est suum fieri.“ Epist. XC. „Fe-
licissimum esse cui felicitate opus non est; potentissimum esse, qui se
habet in potestate." Ep. XCIII. Cum animus sibi bonum suum reddi-
dit, et ad se potestatem sui transtulit." Ceterum dictione hac utuntur
et alii, sed sententia paullum diversa: Statius Silv. II, 6. de Phileto
Flavii Ursi puero: ,,ne comprime fletus, Ne pudeat: rumpat fraenos
dolor iste (deisque Si tam dura placent) hominem gemis (hei mihi, subdo
Ipse faces) hominem, Urse, tuum cui dulce volenti Servitium; cui triste
nihil; qui sponte sibique Imperiosus erat." Quem locum, nulli hacte-
nus intellectum, frustra sollicitant viri doctissimi, Gevartius et Grono-
vius pater, Excusat nempe Ursum poëta, quod in famuli morte tam
acerbe lugeret; Famulum, inquit, gemis, sed pium, sed mente ingenuum :
,,Famulum (quoniam rerum omnia caeca Sic miscet fortuna manu, nee
pectora novit) Sed famulum gemis, Urse, pium -- cui stemmate maior
Libertas ex mente fuit." Esto igitur famulus; (si deisque tam dura pla-
cent; hoc est, ut tam liberalis puer indolis vel nascendi conditione
vel captivitatis sorte foret servus) at hominem gemis; quid hic puden-
dum? quanto hoc iustius, quam quod Persae equum fortem, Molossi
canem fidum lugent extinctum? Haec Statii sententia est; et notum est
illud Senecae:,,Servi sunt? immo homines. Servi sunt? immo contuber-
nales, Servi sunt? immo humiles amici,“ Illud quoque iidem infeliciter,
Hominem, Urse, tuum; ut homo hic servum notet, quemadmodum saepe
apud Iurisconsultos: immo vero tuum non ad hominem, sed ad servi-
tium refer; ut supra interpunximus: hominem, cui tuum, Urse, servitium
erat volenti dulce: ut paullo infra, ,,vidi ipse animosque notavi Te
tantum cupientit herum?" quippe cui in universum dulce servitium est,
is non modo non pectore liber censendus, sed Cappadocum omnium po-
stremus, Atque haec obiter, non quaesita, sed sponte oblata elucida-
vimus. Ut illuc redeam, unde discessi; Seneca qnoque, sed alio plane
sensu, eandem phrasin usurpavit, Praef. ad IV. Nat. Quaest.§2, Tibi te-
oum optime convenit; nec mirum paucis id contingere: imperiosi, nobis
ipsis et molesti sumus. Propius ad Flacci mentem accedit Plinius Hist.
XXXIV, 8.,,Mire gratum Tiberio principi, qui non quivit temperare
sibi in eo, quamquam imperiosus sui in initio principatus." Porro et in
versu sequente succurrendum est Horatio contra interpretes, qui ignari
et nihil mali cogitantes sententiam pulcherrimam strangulant et elidunt,
,,et in se ipso totus teres atque rotundus." Quid enim, amabo, est
totus rotundus? utique qui simpliciter rotuudus est, totus sit rotundus
necesse est, quid autem rotundus in seipso? quasi aliquis extra se ro-
tundus esse possit, Tu, si sapis, sic distingue, •,,et in se ipso totus ;
teres atque rotundus, Externi nequid valeat per leve morari:“ ut ex una
non bona sententia duae exoriantur longe optimae. Primo enim, sa-
piens in se ipso totus est, hoc est, in se uno sua ponit omnia;
quaerit se extra se; nihil suum, nisi se esse existimat. Cicero Para-
dox. II.,,Non potest non beatissimus esse, qui totus aptus est'ex sese,
qui in se uno sua ponit omnia," Idem Tuscul. V. Nec dolore neque | C.

[ocr errors]
[ocr errors]

non

c.1093

85 Responsare cupidinibus, contemnere honores Fortis: et in seipso totus; teres atque rotundus, Externi ne quid valeat per leve morari;.

A

In quem manca ruit semper fortuna. potesne
Ex his, ut proprium, quid noscere? quinque talenta
90 Poscit te mulier, vexat, foribusque repulsum
Perfundit gelida: rursus vocat, eripe turpi
Colla iugo: Liber, liber sum, dic age. non quis:
Urguet enim dominus mentem non lenis, et acris
Subiectat lasso stimulos, versatque negantem.
95 Vel cum Pausiaca torpes, insane, tabella;

Qui peccas minus atque ego, cum Fulvî Rutubaeque
Aut Placideiani contento poplite miror

Praelia, rubrica picta aut carbone, velut si
Re vera pugnent, feriant, vitentque moventes
100 Arma viri? nequam et cessator Davus: at ipse

paupertate terreri, omniaque sibi in sese esse posita." Et ibidem:,,Cui viro ex se ipso apta sunt omnia, quae ad beate vivendum ferunt." Seneca Consol. ad Helviam XIII.,,Ignominia tu putas quemquam sapientem moveri posse, qui omnia in se reposuit?" De Constantia cap. V. ,,Sapiens autem nihil perdere potest, omnia in se reposuit." Et cap. VI. ,,Nec quicquam suum, nisi se, putet esse, ea quoque parte qua melior est." De Vita beata XVI.,,Quid enim deesse potest extra omne desiderium posito? quid extrinsecus opus est ei, qui omnia sua in se collegit?" Epist. CXXIV.,,Animus supra humana se extollens, nihil extra se sui ponens." Secundo,,,Sapiens teres est et rotundus, ne quid externi per leve morari valeat:" alterum hoc Stoicorum effatum. Ausonius Idyll. XVI. v. 5 ,,Vir bonus et sapiens, qualem vix repperit unum Millibus e multis hominum consultus Apollo, Iudex ipse sui totum se explorat ad unguem; Quid proceres vanique ferat quid opinio vulgi, Securus; mundi instar habens, teres atque rotundus, Externae nequid labis per levia sidat." Qui locus, pene ad verbum ex Horatio expressus, vel solus admonere potuit interpretes, haec a prioribus disiungenda esse. Sapiens totus in se ipso est: idem est rotundus, et teres, hoc est, levis et minime scaber, adeo ut nihil vitii aut labis adhaerere ei possit extrinsecus. Erudite autem Ausonius, mundi instar habens; quippe ex sphaerica Mundi figura haec metaphora traducta est. Quod Empedocles de mundo dixerat, id Sapienti adaptarunt Stoici, Zqaioov zuzkotεon, Sphaeram eum esse, rotundam. Inde Marcus Antonin. VIII, 41.,,Mentem nihil impedit aut attingit, ὅταν γένηται Σφαῖρος κυκλοτερής, ubi facta fuerit, sphaerae instar, teres et rotunda.“ EXII, 3.,,Tranquille generoseque vitam trans-. iges, ἐὰν ποιήσης σεαυτὸν, οιος ο Εμπεδόκλειος Σφαίρος κυκλοτε ons, Strn trepiyi yator: ““ si feceris te talem, qualis mundus hic Empedocli dicitur,,,Orbis habens instar, iugi vertigine gaudens." ubi divn reposuerunt viri magni ex coniectura, Antonini exemplar zový; alii citant μονῇ vel μουνῇ. Omnino díry one non placet: neque enim dixeris motu rotundo: quod rotundum est, aut figura erit aut corpus. Quid, quod nollet, credo, Marcus sapientem suum infortunio mactare, ut perpetua vertigine Ixionis instar rotaretur. Quare vide, annon ζώνη Eye, zona rotunda, vel zory, trocho, rhombo, turbine, vel μooq, figura, vel simile quid rectius substitui possit.

« ForrigeFortsæt »