Billeder på siden
PDF
ePub
[merged small][ocr errors][merged small][merged small]

18mo, Paper, 50 cents a vol.; Cloth, 75 cents a vol.

[blocks in formation]

Either of the above works sent by mail, postage prepaid, to any part of the U. S. or Canada, on receipt of the price.

[merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small]

In poematis Horatianis recensendis codicum manuscriptorum vel saltem scholiastarum lectiones nunquam non adhibui; quae vero ex conjectura profectae sint a contextu procal relegayi. Ii igitur qui editiones Bentleianas in manibus habeant 'in' nostris plurimas

[ocr errors]
[ocr errors]

lectiones notis et vulgaribus diversas invenient. Orellii

judicio subinde sed rarias dissensimus.

[ocr errors][ocr errors]

Ab hac editione cum notae omnino absint de duobus locis lector monendus videtur. In Carminum, Lib. 1. Od. ii. 5, ad finem, plene interpunxi, ex quo systemate nova profluit interpretatio, nec ab ullo post Rutgersium critico probata. Qui autem mihi credant in versibus iii-v Graeciae populos ludorum Eleorum avidos significari arbitrabuntur; per "Terrarum dominos," contra, Romanos, quos Martialis (Ep. xiv. 123) "Romanos rerum dominos" vocat; ut alibi de Roma

ipsa scribit, "Terrarum dea gentiumque" (XII. 8), et de Domitiano principe "Terrarum dominus deusque rerum."

Ejusdem libri carmen octavum et vigesimum omnes quantum scio, editores ita distinxerunt ut duas personas colloquium habentes exhibuerint. Mihi vero secus videtur, nec alium locutorem praeter poetam ipsum naufragi

[merged small][merged small][ocr errors][merged small]

Q. HORATII FLACCI

CARMINUM

LIBER I.

I.

MAECENAS atavis edite regibus
O et praesidium et dulce decus meum,
Sunt quos curriculo pulverem Olympicum
Collegisse juvat, metaque fervidis
Evitata rotis, palmaque nobilis.
Terrarum dominos evehit ad Deos,
Hunc si mobilium turba Quiritium
Certat tergeminis tollere honoribus ;
Illum si proprio condidit horreo
Quidquid de Libycis verritur areis.
Gaudentem patrios findere sarculo
Agros Attalicis conditionibus
Nunquam dimoveas, ut trabe Cypria
Myrtoum pavidus nauta secet mare.
Luctantem Icariis fluctibus Africum
Mercator metuens otium et oppidi
Laudat rura sui; mox reficit rates
Quassas indocilis pauperiem pati.
Est qui nec veteris pocula Massici
Nec partem solido demere de die
Spernit, nunc viridi membra sub arbuto

10

15

20

Stratus, nunc ad aquae lene caput sacrae,

Multos castra juvant et lituo tubae

Permixtus sonitus bellaque matribus

Detestata. Manet sub Jove frigido
Venator tenerae conjugis immemor,
Seu visa est catulis cerva fidelibus,
Seu rupit teretes Marsus aper plagas.
Me doctarum hederae praemia frontium
Dis miscent superis; me gelidum nemus

25

30

[ocr errors]

Nympharumque leves cum Satyris chori
Secernunt populo, si neque tibias
Euterpe cohibet nec Polyhymnia
Lesboum refugit tendere barbiton.
Quod si me lyricis vatibus inseris,
Sublimi feriam sidera vertice.

II.

JAM satis terris nivis atque dirae
Grandinis misit Pater, et rubente
Dextera sacras jaculatus arces
Terruit Urbem,

1

Terruit gentes, grave ne rediret
Seculum Pyrrhae nova monstra questae,
Omne cum Proteus pecus egit altos
Visere montes,

Piscium et summa genus haesit ulmo
Nota quae sedes fuerat columbis,
Et superjecto pavidae natarunt
Aequore damae.

Vidimus flavum Tiberim retortis
Littore Etrusco violenter undis
Ire dejectum monumenta regis
Templaque Vestae;

Iliae dum se nimium querenti
Jactat ultorem, vagus et sinistra
Labitur ripa Jove non probante u-

xorius amnis.

Audiet cives acuisse ferrum

Quo graves Persae melius perirent;
Audiet pugnas vitio parentum
Rara juventus.

Quem vocet divum populus ruentis
Imperi rebus prece qua fatigent
Virgines sanctae minus audientem
Carmina Vestam?

Cui dabit partes scelus expiandi
Juppiter? Tandem venias precamur
Nube candentes humeros amictus

Augur Apollo;

35

10

15

20

25

« ForrigeFortsæt »