Billeder på siden
PDF
ePub

Q. HORATII FLACCI

CARMINA

ITERVM RECOGNOVIT

LVOIANVS MVELLER.

LIPSIAE

IN AEDIBVS B. G. TEVBNERI,

MDCCCLXXXI.

[merged small][ocr errors][merged small]
[merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small]

PROLEGOMENA.

Horatii carmina iterum recognita ut ederem cum rogasset bibliopola honestissimus, verba ipsa eorum et textum qui vocatur immutare minus fuit in animo. Nam cum editio nostra maxime gymnasiorum et academiarum usu soleat teri, illorum autem praeceptores neque possint neque debeant in explicando Horatio saepius immorari locis corruptis et quos coniectando oporteat emendari, atque idem plerumque scripturae antiquitus traditae sint tenaciores, harum doctores diversissima statuant de crisi Horatiana vitiorumque in verbis poetae latitantium numero ac modo, non placuit movere multo plura quam antea factum.

At valde mutata prolegomena recisis plerisque, ut eis quae de imitatortbus Horatii notaveram haec enim Antonii Zingerleii et Martini Hertzii curiosa diligentia aut complexa iam est aut proximo tempore complectetur – nec paucioribus additis.

Atque adeo vides aliquanto plures coniecturas sive meas sive aliorum iam probatas mihi et commendatas quam in editione superiore. Cuius rei haec fuit causa. Auctores editionum Horatii, quae tum communi adhibebantur usu, tantum non omnes cum formidassent cane peius et angue hominum doctorum commenta et satis habuissent repraesentare codicum

[ocr errors]
« ForrigeFortsæt »