Billeder på siden
PDF
ePub

optimorum vel quos ipsi existimarent optimos scripturas, verebamur eorum, qui a pueris inde innutriti essent exemplaribus Horatii pessimis, novandi cupiditate nimia, quae videretur ipsis, irritare animos. Sed cum editio nostra benigne esset excepta vulgo, ut plurimo tereretur usu, iam in recensionem nitidissime expressam, quae a. 1874 est publicata, multae sunt receptae coniecturae doctorum, quas a priore secluseramus (de quibus dixi Academiae scientiarum Petropolitanae Miscellaneorum Graecorum ac Latinorum p. III, quae prodiit a. 1874, pp. 688-718); longe autem plura novata hoc prooemio. Cuius tamen fines legitimi ne praeterirentur, ne nunc quidem licuit omnia, quae possem promere de Horatio, persequi.

Praeterea contractus libellus de metris Horatianis, quo quae continentur, facillime iam et dispendio temporis minimo poterunt repeti ex Summario rei metricae poetarum Latinorum, quod nuper edidi.

Nec non quaedam in fine libri novata. Ex grammatico ac metrico indice haud pauca sublata, maxime quidem, quae ad orthographiam vel prosodiam spectarent (de quibus iam accuratius multo expositum in Summario orthographiae et prosodiae Latinae). At nominum index auctus ac ditatus, atque ita multorum satisfactum desideriis. Eius autem conficiendi curam suscepit Ernestus Schulzius, Reformatorum Gymnasii in hac urbe Rector.

Ac primum quidem omnium de codicibus Horatii et de ratione et via, qua usi sumus in emendandis eius carminibus, mihi video disputandum.

Operosa Kelleri Holderique cura quantum aliis commodi attulerit ad crisin Horatianam factitandam equidem nescio: mihi certe praeter levissima quaedam, et quorum maxima pars ad rem orthographicam pertineret, nihil profuit.

Mitto ne unam quidem scripturam novam, quae

aliquid lucis afferret locis corruptis necdum probabiliter emendatis, eorum innotuisse editione. Id enim in tanto numero codicum ante Kellerum Holderumque collatorum non potuit esse mirum ac ne expectari quidem nisi ab eo, qui lectiones codicum Horatianorum ab aliis prius enotatas numerasset potius quam ponderasset.

[ocr errors]

Aliquanto gravius hoc est, quod ne illis quidem locis, numero paucis, in quibus notabilis est quaedam optimorum codicum discrepantia, via est monstrata discernendi lectiones interpolatorum opera novatas ab eis, quae careant fraude, cum Kellerus et Holderus haud raro meliores codicum suorum lectiones posthabuerint deterioribus, et quod non magis apparet, quid recensionis Mavortianae fuerit proprium. Denique quod Kellerus - nam cum hoc potissimum mihi erit restres codicum classes sibi visus est olim invenisse [mus. Rhen. XIX, 220 sqq.] quarum scripturae diversitatem, quae ipsi videretur, maxime notabilem proposuit idem mus. Rh. XXXIII, 122, 3 persuasitque id Teuffelio [hist. litt. Lat. pg. 505 ed. 1], quid aliud demonstrat nisi et hunc et illum ignorare, quid sint classes codicum, neque ad hanc rem perspiciendam Lachmanni aut Madvigii eis profuisse exemplum? Neque opus est refelli opinionem Kelleri, cum ipse iam dicat [mus. Rh. XXXIII, 127] duas potius classes esse codicum Horatianorum, ut prima et secunda quas olim opponendae sint tertiae. Addit idem post tot labores actos multis tamen in locis non comparere, quid fuerit scriptum in codicibus Horatii eis, qui ante monachorum tempus essent exarati. De his ne iniquius videar existimare adscribam quae iudicat Gregorius Senger in coniectaneis Horatianis Kievae nuper editis sermone Rossico, pg. 72. Cuius verba sunt haec fere, mirum esse, quod homo,

distinxerat

[ocr errors]

qui tam pauperis ingenii documenta dederit in codicibus Horatii aestimandis, sustineat obviam ire eis, qui alia eaque magis fructuosa via utantur in scriptis Horatii emendandis quam ipse. Idem promisit brevi se demonstraturum quod sane factu est facillimum quam sint ineptae et ficticiae classes illae codicum, quas Kellerus sibi visus sit invenisse. Audiamus tamen, quo rem deducat idem. Qui postquam dixit ante omnia id efficiendum, ut collatis codicibus aliis classium, quas invenit, sive trium sive duarum accuratius quam nunc cognoscantur lectiones, eis qui functi fuerint hoc labore promittit praemium sollertiae tam luculentum, ut ipsa verba eius melius sit apponere, ne illudere videar lectoribus. Itaque m. Rh. XXXIII, 127 leguntur haec: 'Bei unparteiischer Erwägung der einzelnen Lesarten wird sich dann ergeben, dass unser früherer Grundsatz auch heute noch richtig ist, dass nämlich in der Regel die I. und III. Classe zusammen gegen die II., die II. und III. zusammen gegen die I. und auch, trotz mancher Ausnahmen, die I. und II. zusammen gegen die III. Recht haben'. Egregiae prorsus sollertiae hominem et velut alterum Caninium, cui post annorum prope xx studium et codices Horatii pervolutos paene innumeros tandem apparuit, quod omnes omnium temporum critici ne uno quidem codice inspecto intellexerant neque quisquam addubitaverat, ubi diversae extent scripturae codicum Horatianorum, sequendum plerumque optimorum maiorem numerum!

Eum, qui tanta socordia fuit in propriis adhibendis codicibus, qua tandem sollertia putabimus usum in Cruquii fide et librorum Blandiniorum auctoritate aestimanda? Sed enim de hac re denuo agere non est in animo, cum praesertim poenas

temeritatis, ut satis sit superque, dederit Carolo Zangemeistero, cuius disputatio egregia legitur mus. Rhen. XVIII, 321 sqq. Nam Holderi similis error ad sat. 1, 6, 126 confutabitur.

Iam qua ipsi diligentia et cura versati sint Kellerus et Holderus in codicibus excerpendis viderint, quibus otium suppetit ad conferendos denuo eosdem. Illud tamen utique perstringendum, quod suorum occaecati amore librorum interdum scripturas notabiles admodum aliorum aut silentio praeterierunt veluti ep. II, 3, 350 illud quocumque omnino non notatum aut posita nota y, quae diversissimi pretii significat libros, obscurarunt. Ceterum simili iudicii pravitate evenit, ut in apparatu critico saepe ineptissimae vel vitiosissimae doctorum coniecturae velut specimina ingenii memorarentur, elegantissimae seu veri simillimae omitterentur. Nam eadem, qua in codicibus aestimandis et velut fundamento crisis Horatianae extruendo, Kellerum (ad quem iam redeo) usum esse et industria et felicitate in verbis Horatii restituendis quid mirum? Nempe eiusdem fuit tres illas classes codicum proponere, cuius fuit Bentleii et spectatissimi cuiusque critici inventis opponere Florilegii Parisini sive Nostradamensis vel similium fide et antiquitate librorum auctoritatem. Ceterum satis erit monuisse in editionem lyricorum et iambicorum, quae prodiit a. 1864, receptas, nisi oculi me fefellerunt, Bentleii unam coniecturam [c. Iv, 10, 5], ipsius duas [c. III, 26, 7; ep. 5, 88]. Ex quibus altera est ineptissima, altera errore metrico foeda. Nec enim licet in tertium versum systematis alcaici admitti cum synizesi illud ascias. Sed Kellero non magis quam Fritzschio profuisse librum d. r. m. p. L. docent versiculi tales: hastas et calami spicula Gnosii; o Venus regina Gnidi Paphique; ramis, quo et obliquo laborat; iam virum ex

pertae maleominatis; vel discerptum in duas partes C. I, 7.

Talium vitiorum in editione minore, quae ante paucos menses prodiit, pars correcta, pars servata; ac nova subinde addita.

Nec minus in codicibus aestimandis (velut Blandiniorum omissa omnino testimonia) et in reliquis officiis critici fungendis eadem usus est socordia in hac editione atque in priore.

Atque haec ego longius persequenda duxi, non Kelleri causa vix enim esset tanti sed quia video haud paucos in Germania doctos ea iam uti pravitate, ut neglegant Bentleium et contemnant, cum natura parum sint facti ad intellegendum eum, nedum ad aestimandum. Nempe de Bentleio recte iudicare et fuit semper et erit hominum paucorum. Dandum id honori Germaniae, quae olim plures tulit Bentleii admiratores et sectatores quam ipsa Britannia, quaeque adeo debet Bentleio studiorum Latinorum belli tricennalis calamitate extinctorum factam saeculo superiore restitutionem. Sciant exterarum gentium docti, quorum usu haec editio non minus teritur quam Germanorum, in Germania esse locum etiam eis, qui in tractandis poetis Latinis alia via utantur ac ratione quam Kelleri, Riesii, Fritzschii, neque desse qui in iudicando Bentleio Lachmanni et Meinekii sequantur exemplum. Neque enim timemus, nequis ea veneratione, quam eidwλoAαTρeíaν vocant Graeci, Bentleium a nobis coli increpet.

Alterum in Germania extat genus criticorum, qui perinde spreto Bentleii exemplo, dum humum vitant, nubes et inania captant; quorum sunt velut signiferi Gruppius, Ribbeckius, Lehrsius. De his quid existimem cum satis sit notum, utile tamen existimo addere quae Madvigius scribit de Ribbeckio

« ForrigeFortsæt »