Billeder på siden
PDF
ePub

sicut dei atque homines, ita etiam loca bruta gaudent πоλνшνчμíq. Denique quod Meinekius cum Peerlcampio totam stropham, in qua sunt illa ignis Iliacos domos' Horatio abiudicat, libenter accederem eis, nisi abiectis versibus ultimis videretur clausula apta desse carmini. Et hercule decebat exitium Troiae, longe gravius illud morte Paridis hominis vilissimi, non tantum uno versu breviculo ac subobscuro [8] defleri. Ceterum in medio opusculo iustum sententiarum conexum desidero. Nam et pro historiae fide et pro simplici rationum probabilitate oportebat prius fugam Paridis secessumque et luxuriam quibus vitaret pericula describi quam, quae tándem evenere, poenas adulterii et mortem. Neque apte continuantur illa non Laertiaden respicis, urguent te Teucer, te Sthenelus e. q. s. metro priori, ubi non vivi Paridis, sed occisi facta est mentio. His facile medeare incommodis traiectis strophis quarta et quinta post octavam. Hoc si admiseris, etiam illud evenit, ut ordinem persimplicem et versibus 6. 7. 8 indicatum, quo primum Troianorum labores, mox Paridis et proxime insecutum ipsius Troiae exitium enarranda proponuntur, iam retineat poeta. Et ut sic trium, ita supra [1, 3, 28] duorum versuum intervallo repetitur 'gentis' vocabulum. Ceterum cum versibus sex qui sunt a quinto decimo inde Hor. nonnulla de Homero [Il. m, 54, 55; 382] traxerit, eo magis mirum, quod ei in notissimis quibusdam rebus obtemperare noluit hoc carmine.

[ocr errors]

Praeterea videnda quae Iahnius de hoc carmine disseruit Hermae III, 184 sqq., qui mihi quidem persuasit neque allegoriam contineri illo et videri Horatium iudicio nondum satis subacto usum ex ampliore Bacchylidis poemate excerpsisse proprioque instaurasse opusculo vaticinium Nerei. Quod cum inter prima lyrici generis compositum esse ab auctore plerisque adsentiar, dubito aliquando an statuam eum variandi

studio abreptum pro eis quae apud Bacchyliden invenerat minus congrua substituisse nomina.

I, 16, 8 si B, M, al., sic v. 1, 20, 5 clare Maecenas eques. Vulgo care. Illud ex cod. regiae societatis restituit B. Atque ita in Lipsii operibus 1, 786 ed. Vesal. legitur. Ceterum similis varietas membranarum in illo (ш, 13, 14] nec clari lapides, ubi recte idem Bentleius cari.

20, 10 liques Kruegerus m. Rhen. xxv, 634, ut puto recte; bibes v.; cf. lect. Hor. 694 sq.

22, 2 non eget Mauris iaculis. Mauris pro Mauri iam scripsimus secuti codicum maiorem longe partem et meliorem, licet minus illud commendetur ab euphonia. Etenim homoeoteleuti exemplum quale erit in medio versu tale Mauris iaculis perraro inveneris in melicis Horatii, ut 1, 3, 18. Videnda etiam quae Bentleius adnotavit ad c. II, 14, 27 et ep. ш, 1, 85.

22, 13-16. Suspectant P et M, recte, ut puto; cf. lect. Hor. 695.

23, 5, 6 vepris

ad ventum B et M, nescio an recte. 25, 20 Euro cum Aldo B, M, al., Hebro v.

C. 1, 26, 3 sqq. quis sub Arcto rex gelidae metuatur orae, quid Tiridaten terreat unice securus. Illud quis (pro quo pauci cdd. habeat qui) non posse non esse nominativum iam in pr. ed. indice notatum. Sed tollenda tautologia intolerabilis in eis quae sunt quid Tiridaten terreat. Nec enim terrorem a Parthis, qui volentes eum sibi adsciverant, Tiridati iniectum, sed minas a Phrahate venientes intellegendas quivis videt. Et quid omnino ad Hor., hominem Romanum, terrores Parthi? Scribendum quod Tiridaten terreat! Nimirum cum Tiridates, ut Parthus, hostis esset nomini Romano, Horatius huic imprecatur mala, quibus ipse carere velit. Notum tale genus dicendi, quo Horatius usus c. ш, 27, 21 sqq. et alii passim. Ceterum hoc carmen inter antiquissima esse Horatii inde bene conclusit Lachmannus,

quod in versus paenultimi secundo iambo invenitur vocabulum in iambum exiens, quod quidem est nomen proprium:

hunc Lesbio sacrare plectro.

26, 9 Pimplei dulcis. Etsi possit defendi illud Pimplea collatis eis quae exhibui d. r. m. 257, tamen cum sat appareat Porphyrionem invenisse in exemplari proprio lectionem priorem, in hac adquiescendum putavi.

I, 27, 19 laboras Charybdi codd. multi, al. laborabas; corr. Aldus.

27, 23 sq. vix inligatum te triformi Pegasus expediet Chimaera. Ex hoc loco ductum quod medii aevi scriptores Chimaerae vocabulo promiscue utuntur pro scorti. Vnde Iohannes de Gallandia [v. 582] 'est meretrix scortum Thais lupa capra Chimaera'. Praeiit Valerius epistula ad Rufinum 'Chimaeram miser nescis esse quam petis. et scire debes quod triforme monstrum illud insignis venustetur facie leonis, olentis maculetur ventre caprae, virulentae armetur cauda viperae'. Apparet imitatio Horatii, quamquam pleraque traxit Valerius ex noto Homeri versu.

I, 28. Hoc carmine statuit Weiskius ann. philol. xII, 1, 359 sqq. induci verba facientem umbram eiecti ad litus Calabrum, quibus compelletur Archytae eo in loco sepulti umbra ac postremo nauta praeternavigans. Quam explicationem ut Meinekius ita nos probandam existimamus. Ceterum carmen hoc, ut 1, 7, inter antiquissima esse Horatii ipso metro videtur indicari.

28, 5 sq. aerias temptasse domos animoque rotundum percurrisse polum. Pro illo aerias reponi vult Meinekius aetherias. Sed vix opus. Ita enim Catullus [XLVI, 5 sq.] ut Triviam furtim sub Latmia saxa relegans dulcis amor gyro devocet aerio'. Et Verg. cum campos Elysii, vulgarem secutus opinionem, largiore aethere ac purpureo lumine vestiri dixisset [Aen. vi, 640], mox tamen [ib..886] haec subiungit:

sic tota passim regione vagantur

aeris in campis latis.

Ceterum cum Catulli versus quos attuli petiti sint ex tralato Callimachi opere de coma Berenices, credibile est praeiisse hoc ut alia poetis Latinis Alexandrinos. Tamen apud Quintum III, 657 scribendum existimo μεγάλοιο κατ ̓ αἰθέρος, sicut alibi semper idem. Cf. et II, 665. 708 ed. Tychsenianae.

28, 21 sq. me quoque devexi rapidus comes Orionis Illyricis Notus obruit undis. Omnino recipiendum erat, etsi tenui codicum auctoritate munitum, illud rabidus, cum non celeritatem Austri, sed violentiam hoc loco tangendam fuisse facile appareat. Neque curo membranas saec. VIII vel x, cum constet iam illo tempore atque etiam priore parum fuisse compertum grammaticis, inter rapidum et, quod rarius occurrebat vocabulum, rabidum quid interesset.

Ib. 24 ossibus et capiti inhumato. Videnda quae diximus d. r. m. pg. 311 et ad ep. 11, 24.

1, 31, 9 Calenam Porph., Bentl., Calena cdd.

1, 32, 5 dulce lenimen medicumque salve. medicumque Lachmannus, mihi cumque cdd.; cf. lect. Hor. 696.

1, 35. Hanc oden in exemplari suo adnexam sine intervallo praecedenti invenit Diomedes [pg. 521 P]. Tamen minime accedendum Peerlcampio, qui dicit posse aliquem suspicari eam iungendam esse priori. Immo huic si obsecuti erimus, mirum quantum Tautolorńoei oratio, cum ultima stropha carminis xxxш plane eodem sensu sit quo prima subsequentis. Nec apte tribuemus Horatio ultro repetita proximo intervallo illa sustulit tollere. Ac tamen necessitudine quadam artiore nexa sunt et ligata inter se haec opuscula; quippe apparet Horatium hic, sicut alibi saepe amarunt et ipse et alii poetae Latini, sententiam quam in fine poematis posuerat accuratius esse persecutum curis proximis. Cuius rei exempla maxime notabilia habes libri carmini

bus prioribus 6. Nam primi finem et secundi initium inter se apte congruere nemo negabit nec magis ex secundi exitu pendere principium tertii. Ita cum 3, 69 sqq. dixisset poeta graviora quam quae lyrae convenirent relata hoc carmine, insequenti invocat Calliopen ipsam, ut longum sibi diceret melos; quis enim melius sciret Musa, quid lyrico esset aptum poemati? Eadem ode finitur describenda Iovis ac deorum contra Titanas pugna. Huc aperte respicit quintae exordium 'caelo tonantem credidimus Iovem regnare, praesens divus habebitur Augustus'. Denique ultimo hoc opusculo cum descripsisset priscorum Romanorum circa rempublicam et ius fasque observantiam, iam sexto qui ipsius tempore obtinebat contemptum rei divinae et luxuriam ac privato tantum commodo deditum animum apte persequitur. Amant autem poetae carmina sententiae quodam nexu ligata etiam metro eodem continuare.

35, 2, 3 praesens vel imo tollere de gradu mortale corpus. Verg. aen. 1, 70 aut age diversos et disice corpora ponto.

35, 5, 6 te pauper ambit sollicita prece ruris colonus. Illud ruris si pertinet ad colonus, perinde abundat ut infra [v. 30] orbis. Sed fortasse iungendum est cum prece, ut ap. Verg. legitur lacrimae rerum et ereptae virginis ira.

35, 17 serva bene cdd. optimi plerique cum scholiastis. Nam, ut recte dictum est, Necessitas, velut lictores vel apparitores, cum insignibus officii reginam praecedit Fortunam.

35, 21, 2 te Spes et albo rara fides colit velata † panno, nec comitem abnegat. Id quod est panno cum vix possit carere corruptela, a Meinekio commendari memini peplo, quod et Sengero venit in mentem. Qui quod magis probat alba rara fides colit velata palla, cum alioqui sit laudabile, propter dysphoniam, quae est in illis alba rara velata palla, non potest admitti.

« ForrigeFortsæt »