Billeder på siden
PDF
ePub

verum. Ab hoc non ita multum differt cod. Monac. 14685 (saec. XI) pars ea quam Kellerus significavit littera C.

Ex Bentleii codicibus maxime nos adverterunt Graevianus ac Lugdunensis et collegii Reginensis, ex Kelleri Parisini 7971, 7974, 7900 Ambrosianus O. 136; qui quidem omnes sunt saec. IX vel x.

Neque desunt exempla, ubi unius duorumve librorum eiusdem aetatis scripturas praetulerim testimoniis codicum, quos modo memoravi, maxime ubi vel sola utenti ratione magis viderentur probabiles illae. Nam et librorum longe recentiorum et editionum principum quaedam propter causam eandem receptae sunt a nobis scripturae.

Praeterea ex scholiastarum commentis erutas nonnullas recepimus dittographias. Et persuasum habemus posse etiam alias indagari, ut tamen certum sit firmumque, eos, si summam rem spectes, non aliis esse usos codicibus quam quibus nos utimur, neque ex Probi et antiquissimorum criticorum studiis Horatianis quidquam ad eos permanasse.

Nec vero grammaticorum aliorumque scriptorum qui afferunt verba Horatii testimoniis multum iuvamur in crisi factitanda, ut appareat iam Quintiliani tempore eandem fere fuisse formam eundemque habitum carminum Horatianorum atque aetate Carolingica.

Iam Horatii libris sive explicandis sive emendandis cum a renatis inde litteris operam navarint plurimi, saeculi potissimum sexti decimi docto rum, ut puta Fabricii, Lambini, Cruquii, Torrentii, Pulmanni, aliorum, industria congesta sunt, quibus postea quasi publica et communi materia uterentur litterati. Horum plerosque ut doctrina ita ingenio longe antecessit Bentleius, cuius tamen inventa statim post obitum eius omissa per ignaviam nostro

demum saeculo quo par erat honore haberi coepta sunt. Proxima huius sunt Petri Peerlcampii et Augusti Meinekii merita, ut tamen illius detegendo errori quam inveniendo vero ingenium fuerit aptius.

Quorum dum contemplor indolem, saepe venit in mentem quod de uno ex eis dicere solebat Hemsterhusius, movere eum multa non movenda, sed plerisque locis veteres scriptores, si ita scripsissent, ut ille legendum decrevit, melius fuisse facturos.

Quod cum ita sit, quamquam commentariis hisce Horatii librorum repraesentatur species ea, quam ipsi informavimus animo, non qualem Bentleius vel Peerlcampius sive Meinekius, tamen vel nunc plurimum tribuimus existimationibus horum.

Sed ut de nostris disseram curis, ratione ac via in explicandis emendandisve scriptis Horatii eadem plane sumus usi atque in editione superiore, perinde ut respueremus horum pravitatem, qui nihil nisi ab omni parte perfecta Horatio posse adscribi existimant, et illorum, qui ei ineptias pueriles et vix philologorum deterrimis condonandas tribuunt.

Ac de interpolatione carminum Horatianorum quid statuam, plenissime est expositum opusculo quod extat annal. philol. a. 1863 [pgg. 176-184] nec minus libro, quo classicorum apud Nederlandos studiorum originem et progressus sum persecutus [pg. 113 sqq.]. Neque nunc rationes mutavi, quamquam paullo plura obelo sunt notata quam prius factum. Etenim cum certo constet iam Claudii vel Neronis tempore inventos in Horatii carminibus, plane ut in Vergilii, versus suppositicios atque adeo de duabus interpolationibus [c. m, 11, 17-20; IV, 8] hodieque extantibus in codicibus Horatianis non videatur posse dubitari, non temperavi mihi, quin excluderem, quaecumque aut sententiam carminis perverterent aut alioquin essent inepta; quae

HORATIVS.

b

parum pulchra viderentur ac nitida, cum talium rerum sensus varius sit et fluxus pro diversitate temporum et iudicandi ratione, reliqui intacta. Ceterum quod omnes probabilitatis numeros implet proximis post Horatium annis LX irrepsisse quidquid in libris eius latet versuum spuriorum, etiam metricis rationibus comprobatur. Nam c. II, 20, 11 quod legitur superne' correpta finali, agnosces Lucretii, qui item breviavit, imitationem, quam proximo cuique Augusti aequalibus tempori libens adsignabis. Praeterea in versu aeque suppositicio Asclepiadeo [1, 6, 14]

digne scripserit aut pulvere Troico, notandum dactylicum vocabulum huius metri in pede altero haud ita raro quidem apud Hor. sed numquam reperiri apud Senecam. Nec vero est cur labes, quas traxit c. 8. 1. Iv, longo post Horatium intervallo inditas ei putemus. Nam strophicam lyricorum eius artem iam Claudii ac Neronis aetate prorsus ex peritia hominum evanuisse olim comprobavi [d. r. m. 118].

Sed ut reliqua iam persequar, inscriptiones carminum cur omiserim, ut Meinekius et alii, vix est quod disseram. Tamen illud sat constat eas magna ex parte non per medium aevum, sed ultimis imperii Romani saeculis esse ortas, nec a librariis, sed a grammaticis adiectas. Ceterum qualemcumque ducentes originem relicturus fui, si facerent ad lectionem iuvandam. Sed aliter res habet, cum scholastici illi primos potissimum versus fingendis titulis adhibuerint, ut tamen, si ex illis nulla posset elici sententia breviter explicanda, media etiam et summa respicerent.. Fefellit ea res aliquando Bentleium.

Praeterea notandus mirus quidam amor et pravus homuncionum illorum, quo inpulsi studerent poetas facere personam sive rem quamcumque adloquentes.

Veluti c. III, 4 habent codd. plerique ineptam inscriptionem ad urbem Romam sive Romanam, ductam ex illo [v. 37] quid debeas, o Roma, Neronibus. Quid quod II, 18 legitur in libris multis tituli instar ad aurum?

Quodsi in nominibus personarum, ad quas data sunt carmina, perscribendis quaedam accesserunt inscriptionibus ex scholiis Horatianis, tamen talia potius interpretationi sunt servanda aut in indices referenda. Iam antequam ad singula Horatii carmina tractanda me applicem, notabo haec.

Horatius etsi numquam eadem usus est popularitate qua Vergilius, tamen probe intellexerunt Romani, quantum ei deberent. Et maxime quidem apparet magna illa saec. p. Chr. n. primi ingenia, quorum clausit agmen Tacitus, et studiosissima eius fuisse et peritissima, cum quidam inepte dixerint eum tempore illo vix esse lectitatum. Mansit ultimis imperii Romani saeculis admiratio eius et fortasse aucta est, sed ut potius esset scholastica et plerumque servilis quam qua homines liberaliter eruditi solent prosequi magnos scriptores. Post restaurata saec. XV humanitatis studia alii aliter de Horatio iudicarunt. Ego quid existimem de eo, quibus cupido fuerit cognoscendi, poterunt doceri libro 'de vita Horatii et scriptis', quem intra paucos menses sum editurus.

C. I-VIII. Nota Horatium in primis novem huius libri poematis diversis ubique usum esse numeris, nimirum ut statim ipsа πоλυμeтρíą lectorum animos lyrico carmini adsuefaceret et conciliaret.. Nova autem et aliena ab his, quae in limine operis posuit, metra adhibuit quattuor, non plura, et quidem carminibus vi. At in epodis contrario plane modulo delectatus opuscula variis generibus versuum constantia in ultimum redegit volumen idem.

Neque illud temere institutum, quod cum primo

b*

carmine compellatus esset Maecenas, ad quem data sunt omnia Horatii scripta, secundum dedicatum est Caesari, qui tum maxime id moliebatur, ut imperium Romanum, domi bellique concussum, restitueret in integrum, tertium Vergilio, poetarum huius aetatis, ut vulgo existimabant, principi et Horatii amicissimo.

I, 1, 6 evehit ad deos. Minus bene, euphoniae legem si attendas, habet illud quod scripsit de coniectura Bentleius evehere, ut alibi idem [III, 24, 44] deserere pro deserit, quae displicent quadruplicata e littera. Legitur quidem infra similiter [1, 6, 12] culpa deterere ingeni, nec tamen talia temere inferenda poetis. Cf. d. r. m. 451.

[ocr errors]

I, 1, 16, 17 oppidi rura; ita 1, 7, 11 Larisae campus opimae.

I, 2, 9-12. Hanc stropham ut Ovidii magis, unde ex parte ducta est [met. 1, 296], quam Hor. similem damnavi ut Mein. et Peerlc.

2, 21 sq. audiet cives acuisse ferrum, quo graves Persae melius perirent. Non potest negari male se habere illud cives acuisse ferrum, cum id ipsum desideretur, in quo summa sententiae vertitur, puta contra cives. Quod cum ita sit, olim conieci scribendum, quod altius introspicientibus apparebit facile potuisse perverti a scribis septimi sive octavi saeculi audiet cives cecidisse ferro. Nam et saepe poetae cadendi pereundique vocabulis promiscue usi sunt, velut ipse Hor. ep. II, 3, 68, 70; Ov. met. 1, 240, 1. Propius etiam accedit ad traditam scripturam quod Ae. Baehrensio in mentem venit iacuisse ferro; at Madvigius, Ieepius, Ecksteinius rapuisse ferrum; cf. lect. Hor. pg. 692 sq.

2, 39, 40 acer et Mauri peditis cruentum voltus in hostem. Mauros cum equitatu potius quam peditatu excelluisse omni tempore sat constet, nonnulli dixerunt videri Horatio in versibus hisce adornandis obversatam esse picturam quandam. Ego tamen quo fieri modo

« ForrigeFortsæt »