Billeder på siden
PDF
ePub

Vt scriptor si peccat idem librarius usque, 355 Quamvis est monitus, venia caret; ut citharoedus Ridetur, chorda qui semper oberrat eadem:

Sic mihi, qui multum cessat, fit Choerilus ille, Quem bis terve bonum cum risu miror, et idem Indignor quandoque bonus dormitat Homerus. 360 Verum operi longo fas est obrepere somnum. Vt pictura poesis: erit quae, si propius stes, Te capiat magis, et quae, iam si longius abstes. Haec amat obscurum; volet haec sub luce videri, Iudicis argutum quae non formidat acumen; 365 Haec placuit semel, haec decies repetita placebit. O maior iuvenum, quamvis et voce paterna Fingeris ad rectum et per te sapis, hoc tibi dictum Tolle memor, certis medium et tolerabile rebus Recte concedi: consultus iuris et actor 370 Causarum mediocris abest virtute diserti

Messallae, nec scit quantum Cascellius Aulus,
Sed tamen in pretiost; mediocribus esse poetis
Non homines, non di, non concessere columnae.
Vt gratas inter mensas symphonia discors
375 Et crassum unguentum et Sardo cum melle papaver
Offendunt, poterat duci quia cena sine istis:
Sic animis natum inventumque poema iuvandis,
Si paullum summo decessit, vergit ad imum.
Ludere qui nescit, campestribus abstinet armis,
380 Indoctusque pilae discive trochive quiescit,
Ne spissae risum tollant inpune coronae:
Qui nescit versus tamen audet fingere? Quidni?
Liber et ingenuus, praesertim census equestrem
Summam nummorum, vitioque remotus ab omni.
385 Tu nihil invita dices faciesve Minerva,

Id tibi iudiciumst, ea mens; siquid tamen olim
Scripseris, in Maeci descendat iudicis aures
Et patris et nostras, nonumque prematur in annum,
Membranis intus positis; delere licebit,

390 Quod non edideris; nescit vox missa reverti.
Silvestres homines sacer interpresque deorum

Caedibus et victu foedo deterruit Orpheus,
Dictus ob hoc lenire tigres rabidosque leones.
Dictus et Amphion, Thebanae conditor urbis,
Saxa movere sono testudinis et prece blanda
Ducere, quo vellet. Fuit haec sapientia quondam,
Publica privatis secernere, sacra profanis,
Concubitu prohibere vago, dare iura maritis,
Oppida moliri, leges incidere ligno.

395

400

405

Sic honor et nomen divinis vatibus atque
Carminibus venit. Post hos insignis Homerus
Tyrtaeusque mares animos in Martia bella
Versibus exacuit; dictae per carmina sortes,
Et vitae monstrata viast, et gratia regum
Pieriis temptata modis, ludusque repertus,
Et longorum operum finis: ne forte pudori
Sit tibi Musa lyrae sollers et cantor Apollo.
Natura fieret laudabile carmen an arte,
Quaesitumst: ego nec studium sine divite vena,
Nec rude quid possit video ingenium: alterius sic 410
Altera poscit opem res et coniurat amice.
Qui studet optatam cursu contingere metam,
Multa tulit fecitque puer, sudavit et alsit,
Abstinuit venere et vino; qui Pythia cantat
Tibicen, didicit prius extimuitque magistrum.
Nec satis est dixisse ego mira poemata pango;
Occupet extremum scabies; mihi turpe relinquist,
Et quod non didici sane nescire fateri.'

Vt praeco, ad merces turbam qui cogit emendas,
Adsentatores iubet ad lucrum ire poeta
Dives agris, dives positis in fenore nummis.
Si verost, unctum qui recte ponere possit
Et spondere levi pro paupere et eripere artis
Litibus inplicitum, mirabor, si sciet inter
Noscere mendacem verumque beatus amicum.
Tu seu donaris seu quid donare voles cui,
Nolito ad versus tibi factos ducere plenumi
Laetitiae, clamabit enim 'pulchre, bene, recte.'
Pallescet super his, etiam stillabit amicis

415

420

425

430 Ex oculis rorem, saliet, tundet pede terram.
Vt qui conducti plorant in funere, dicunt
Et faciunt prope plura dolentibus ex animo, sic
Derisor vero plus laudatore movetur.

Reges dicuntur multis urguere culullis

435 Et torquere mero, quem perspexisse laborant, An sit amicitia dignus; si carmina condes, Numquam te fallant animi sub volpe latentes. Quintilio siquid recitares, 'corrige, sodes, Hoc' aiebat et hoc.' Melius te posse negares, 440 Bis terque expertum frustra: delere iubebat Et male tornatos incudi reddere versus.

Si defendere delictum quam vertere malles, Nullum ultra verbum aut operam insumebat inanem,

Quin sine rivali teque et tua solus amares. 445 Vir bonus et prudens versus reprehendet inertes, Culpabit duros, incomptis adlinet atrum Transverso calamo signum, ambitiosa recidet Ornamenta, parum claris lucem dare coget, Arguet ambigue dictum, mutanda notabit, 450 Fiet Aristarchus; non dicet 'cur ego amicum Offendam in nugis?' Hae nugae seria ducent In mala derisum semel exceptumque sinistre. Vt mala quem scabies aut morbus regius urguet Aut fanaticus error et iracunda Diana, 455 Vesanum tetigisse timent fugiuntque poetam, Qui sapiunt; agitant pueri incautique sequuntur. Hic dum sublimis versus ructatur et errat, Si veluti merulis intentus decidit auceps In puteum foveamve, licet 'succurrite' longum 460 Clamet 'io cives,' non sit qui tollere curet. Si curet quis opem ferre et demittere funem, Qui scis, an prudens huc se proiecerit atque Servari nolit? dicam Siculique poetae Narrabo interitum. Deus inmortalis haberi 465 Dum cupit Empedocles, ardentem frigidus Aetnam Insiluit. Sit ius liceatque perire poetis:

Invitum qui servat, idem facit occidenti.
Nec semel hoc fecit, nec si retractus erit iam
Fiet homo et ponet famosae mortis amorem.
Nec satis adparet, cur versus factitet, utrum
Minxerit in patrios cineres, an triste bidental
Moverit incestus: certe furit, ac velut ursus,
Obiectos caveae valuit si frangere clathros,
Indoctum doctumque fugat recitator acerbus;
Quem vero arripuit, tenet occiditque legendo,
Non missura cutem nisi plena cruoris hirudo.

470

475

HORATIVE.

16

C. SVETONII TRANQVILLI
VITA Q. HORATII FLACCI.

Q. Horatius Flaccus Venusinus, patre, ut ipse tradit, libertino et auctionum coactore, ut vero creditum est, salsamentario, bello Philippensi excitus a Marco Bruto imperatore tribunus militum meruit; victisque partibus, venia impetrata scriptum quaestorium conparavit. ac primo Maecenati, mox Augusto insinuatus non mediocrem in amborum amicitia locum tenuit. Maecenas quantopere eum dilexerit, satis testatur illo epigrammate:

ni te visceribus meis, Horati,

plus iam diligo, tu tuum sodalem
Ninnio videas strigosiorem.

sed multo magis extremis iudiciis tali ad Augustum elogio: 'Horati Flacci, ut mei, memor esto'. Augustus epistularum quoque officium obtulit, ut hoc ad Maecenatem scripto significat 'ante ipse sufficiebam scribendis epistulis amicorum: nunc occupatissimus et infirmus Horatium nostrum a te cupio abducere. veniet ergo ab ista parasitica mensa ad hanc regiam, et nos in epistulis scribendis adiuvabit'. ac ne recusanti quidem aut succensuit quicquam aut amicitiam suam ingerere desiit. exstant epistulae, e quibus argumenti gratia pauca subieci: sume tibi aliquid iuris apud me, tamquam si convictor mihi fueris; recte enim et non te

« ForrigeFortsæt »