Billeder på siden
PDF
ePub

Mors natum, cæsis Volscorum millibus ante,
Ducentem in Latium Teucros cecidisse juvabit.
Quin ego non alio digner te funere, Palla,
Quam pius Æneas, et quam magni Phryges et quam
Tyrrhenique duces, Tyrrhenum exercitus omnis.
Magna tropea ferunt, quos dat tua dextera leto;
Tu quoque nunc stares immanis truncus in armis;
Esset par ætas, et idem si robur ab annis,
Turne. Sed infelix Teucros quid demoror armis?
Vadite, et hæc memores regi mandata referte:
Quod vitam moror invisam, Pallante peremto,
Dextera causa tua est; Turnum natoque patrique
Quam debere vides. Meritis vacat hic tibi solus
Fortunæque locus. Non vitæ gaudia quæro,
Nec fas: sed nato manes perferre sub imos."
Aurora interea miseris mortalibus almam
Extulerat lucem, referens opera atque labores.
Jam pater Æneas, jam curvo in litore Tarchon

[graphic][subsumed]

Constituere pyras: huc corpora quisque suorum
More tulere patrum; subjectisque ignibus atris
Conditur in tenebras altum caligine cœlum.
Ter circum accensos, cincti fulgentibus armis,

[ocr errors]

Decurrere rogos; ter mæstum funeris ignem
Lustravere in equis; ululatusque ore dedere.
Spargitur et tellus lacrimis, sparguntur et arma.
It cœlo clamorque virum clangorque tubarum.
Hinc alii spolia occisis derepta Latinis
Conjiciunt igni, galeas, ensesque decoros,
Frenaque, ferventesque rotas; pars munera nota,
Ipsorum clipeos, et non felicia tela.

Multa boum circa mactantur corpora Morti;
Sætigerosque sues raptasque ex omnibus agris
In flammam jugulant pecudes. Tum litore toto
Ardentes spectant socios, semiustaque servant
Busta; neque avelli possunt, nox humida donec
Invertit cœlum stellis fulgentibus aptum.

Nec minus et miseri diversa in parte Latini
Innumeras struxere pyras; et corpora partim
Multa virum terræ infodiunt, avectaque partim
Finitimos tollunt in agros, urbique remittunt :
Cetera, confusæque ingentem cædis acervum,
Nec numero nec honore cremant; tunc undique vasti
Certatim crebris collucent ignibus agri.
Tertia lux gelidam cœlo dimoverat umbram:
Mærentes altum cinerem et confusa ruebant
Ossa focis, tepidoque onerabant aggere terræ.
Jam vero in tectis prædivitis urbe Latini
Præcipuus fragor, et longi pars maxima luctus.
Hic matres, miseræque nurus, hic cara sororum
Pectora mærentum, puerique parentibus orbi,
Dirum exsecrantur bellum Turnique hymenæos ;
Ipsum armis, ipsumque jubent decernere ferro,
Qui regnum Italiæ et primos sibi poscat honores.
Ingravat hæc sævus Drances, solumque vocari
Testatur, solum posci in certamina Turnum.
Multa simul contra variis sententia dictis
Pro Turno; et magnum reginæ nomen obumbrat;
Multa virum meritis sustentat fama tropæis.

Hos inter motus, medio in flagrante tumultu,
Ecce, super mæsti magnâ Diomedis ab urbe
Legati responsa ferunt: nihil omnibus actum
Tantorum impensis operum; nil dona, neque aurum,
Nec magnas valuisse preces; alia arma Latinis
Quærenda, aut pacem Trojano ab rege petendam.
Deficit ingenti luctu rex ipse Latinus.
Fatalem Ænean manifesto numine ferri,

Admonet ira deum, tumulique ante ora recentes.
Ergo concilium magnum, primosque suorum

Imperio accitos, alta intra limina cogit.
Olli convenere, fluuntque ad regia plenis
Tecta viis. Sedet in mediis et maximus ævo,
Et primus sceptris, haud læta fronte, Latinus.
Atque hic legatos Etola ex urbe remissos,
Quæ referant, fari jubet, et responsa reposcit
Ordine cuncta suo. Tum facta silentia linguis.
Et Venulus dicto parens ita farier infit:

[ocr errors]

Vidimus, o cives, Diomedem Argivaque castra, Atque iter emensi casus superavimus omnes; Contigimusque manum, qua concidit Ilia tellus. Ille urbem Argyripam, patriæ cognomine gentis, Victor Gargani condebat Iapygis arvis.

Postquam introgressi, et coram data copia fandi:
Munera præferimus, nomen patriamque docemus;
Qui bellum intulerint, quæ causa attraxerit Arpos.
Auditis ille hæc placido sic reddidit ore:
'O fortunatæ gentes, Saturnia regna,
Antiqui Ausonii, quæ vos fortuna quietos
Sollicitat, suadetque ignota lacessere bella?
Quicumque Iliacos ferro violavimus agros,
Mitto ea, quæ muris bellando exhausta sub altis,
Quos Simois premat ille viros,-infanda per orbem
Supplicia et scelerum pœnas expendimus omnes,
Vel Priamo miseranda manus; scit triste Minervæ
Sidus, et Euboïcæ cautes, ultorque Caphereus.
Militia ex illa diversum ad litus adacti,
Atrides Protei Menelaus adusque columnas
Exsulat; Ætnæos vidit Cyclopas Ulixes.
Regna Neoptolemi referam, versosque penates
Idomenei ? Libycone habitantes litore Locros?
Ipse Mycenæus magnorum ductor Achivum.
Conjugis infandæ prima intra limina dextra
Oppetiit; devictam Asiam subsedit adulter.
Invidisse deos, patriis ut redditus aris
Conjugium optatum et pulchram Calydona viderem ?
Nunc etiam horribili visu portenta sequuntur,
Et socii amissi petierunt æthera pennis,
Fluminibusque vagantur aves, heu dira meorum
Supplicia! et scopulos lacrimosis vocibus implent.
Hæc adeo ex illo mihi jam speranda fuerunt
Tempore, quum ferro cœlestia corpora demens
Appetii, et Veneris violavi vulnere dextram.
Ne vero, ne me ad tales impellite pugnas.
Nec mihi cum Teucris ullum post eruta bellum
Pergama; nec veterum memini lætorve malorum.

Munera, quæ patriis ad me portatis ab oris,
Vertite ad Ænean. Stetimus tela aspera contra,
Contulimusque manus: experto credite, quantus
In clipeum assurgat, quo turbine torqueat hastam.
Si duo præterea tales Idæa tulisset

Terra viros, ultro Inachias venisset ad urbes
Dardanus, et versis lugeret Græcia fatis.
Quidquid apud duræ cessatum est mœnia Trojæ,
Hectoris Æneæque manu victoria Graium
Hæsit, et in decimum vestigia retulit annum.
Ambo animis, ambo insignes præstantibus armis;
Hic pietate prior. Coëant in fœdera dextræ,
Qua datur: ast, armis concurrant arma, cavete.'
Et responsa simul quæ sint, rex optime, regis
Audisti, et quæ sit magno sententia bello.'

Vix ea legati; variusque per ora cucurrit
Ausonidum turbata fremor: ceu saxa morantur
Quum rapidos amnes, fit clauso gurgite murmur,
Vicinæque fremunt ripa crepitantibus undis.
Ut primum placati animi, et trepida ora quierunt,
Præfatus divos solio rex infit ab alto:

"Ante equidem summa de re statuisse, Latini,
Et vellem, et fuerat melius; non tempore tali
Cogere concilium, quum muros assidet hostis.
Bellum importunum, cives, cum gente deorum,
Invictisque viris gerimus, quos nulla fatigant
Prælia, nec victi possunt absistere ferro.

Spem si quam adscitis Ætolum habuistis in armis,
Ponite. Spes sibi quisque sed hæc quam angusta videtis.

Cetera qua rerum jaceant perculsa ruina,

Ante oculos interque manus sunt omnia vestras.

Nec quemquam incuso. Potuit quæ plurima virtus
Esse, fuit. Toto certatum est corpore regni.
Nunc adeo, quæ sit dubiæ sententia menti,
Expediam, et paucis-animos adhibete docebo.
Est antiquus ager Tusco mihi proximus amni,
Longus in occasum, fines super usque Sicanos;
Aurunci Rutulique serunt, et vomere duros
Exercent colles, atque horum asperrima pascunt.
Hæc omnis regio, et celsi plaga pinea montis,
Cedat amicitiæ Teucrorum; et fœderis æquas
Dicamus leges, sociosque in regna vocemus;
Considant, si tantus amor, et moenia condant.
Sin alios fines aliamque capessere gentem
Est animus, poscuntque solo decedere nostro ;
Bis denas Italo texamus robore naves,

Seu plures complere valent: jacet omnis ad undam
Materies; ipsi numerumque modumque carinis
Præcipiant; nos æra, manus, navalia demus.
Præterea, qui dicta ferant et fœdera firment,
Centum oratores prima de gente Latinos

Ire placet, pacisque manu pretendere ramos;
Munera portantes aurique eborisque talenta
Et sellam regni trabeamque insignia nostri.
Consulite in medium, et rebus succurrite fessis."

Tum Drances, idem infensus, quem gloria Turni
Obliqua invidia stimulisque agitabat amaris,
Largus opum et lingua melior, sed frigida bello
Dextera, consiliis habitus non futilis auctor,
Seditione potens-genus huic materna superbum
Nobilitas dabat, incertum de patre ferebat-
Surgit, et his onerat dictis atque aggerat iras :

"Rem nulli obscuram, nostræ nec vocis egentem,
Consulis, o bone rex. Cuncti se scire fatentur,
Quid fortuna ferat populi; sed dicere mussant.
Det libertatem fandi, flatusque remittat,

Cujus ob auspicium infaustum moresque sinistros -
Dicam equidem, licet arma mihi mortemque minetur—
Lumina tot cecidisse ducum, totamque videmus
Consedisse urbem luctu, dum Troïa tentat
Castra, fugæ fidens, et cœlum territat armis.
Unum etiam donis istis, quæ plurima mitti
Dardanidis dicique jubes, unum, optime regum,
Adjicias; nec te ullius violentia vincat,

Quin natam egregio genero dignisque hymenæis
Des, pater, et pacem hanc æterno foedere jungas.
Quod si tantus habet mentes et pectora terror,
Ipsum obtestemur, veniamque oremus ab ipso;
Cedat, jus proprium regi patriæque remittat.

« ForrigeFortsæt »