Billeder på siden
PDF
ePub

Tollat; hic magnos potius triumphos,
Hic ames dici Pater atque Princeps;
Neu sinas Medos equitare inultos,
Te duce, Cæsar.

[ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small]

50

Vid. Dio. 53, 11; Tacit. Annal. I, 1 de Augusto: «< Accepit cuncta discordiis fessa civilibus sub nomine principis. )) - Neu sinas Medos, etc. Patet e Dione 83, 33 Augustum hoc tempore expeditionem adversus Parthos molitum esse, ad quod bellum suscipiendum hortatur poeta. -Medos, pro Parthis, ut supra Persæ.inultos, impunitos. — equitare, h. e. equitando nobis insultare, et per terras nostras ferociter incurrere. Parthi equitatu præstabant.-Te duce, tuis auspiciis, bello iis tuo ductu inferendo; vel potius te imperium tenente.

ANALYSIS. Declaraturus poeta, atque commendaturus Augustum tanquam eum, qui solus res perditas labefactati bellis civilibus imperii esset reparaturus, pacemque ei et salutem redditurus; splendidissima eum et sanctissima expiatoris, Deorum in Romanos iram placantis, et mala inde in civitatem redundatura arcentis imagine repræsentat. Cujus carminis ut artificium ratioque plane intelligantur, quædam explicationes præmittendæ sunt. Apud Romanos, ut apud omnes populos, parum subtiliter adhuc de Diis et rebus physicis philosophantes, ea fuit religio, ut quasvis magnas calamitates a Diis, sceleris cujusdam, ab ipsis vel a majoribus patrati, vindicandi causa, pœnæ loco infligi, easque insolita aliqua objecta rerum specie portendi; se autem, certis cærimoniis, a patrato scelere purgari, ac sic Deorum ira placata, mala imminentia avertere posse.

Statim igitur post Cæsaris necem, qua tanquam piaculo commisso, populus Romanus Deorum iram in se provocaverat, prodigia apparuerunt quæ eam portenderent, moxque bella civilia insecuta sunt, quæ Cæsaris necem ulciscerentur. Quum vero his ipsis bellis civilibus, etsi immissis a Diis in pœnam, novum scelus populus Romanus commisisset, necesse utique erat, ut etiam Dii novas iras conciperent, iterumque adeo a Romanis pœnas exposcerent. Novam hanc Deorum iram jam nova prodiderant prodigia, novæque bellorum civilium calamitates reipublicæ impendebant pessundaturæ eam, nisi certis cærimoniis

sacrisque piacularibus civitas isto piaculo eximeretur ac purgaretur, sicque Deorum ira cum ipsa ultione averteretur. Expiatio ista antiquissimis quidem et heroicis temporibus (ut mythica transeam, in quibus Deorum munus erat) a sanctissimis hominibus qui tum vates fere habebantur, solebat peragi; uti constat de Eumolpo, Epimenide, Orpheo: apud Romanos vero libri Sybillini inspiciebantur, e quibus sacrificiorum, quibus numina placarentur, procedebat auctoritas.

Proximas igitur poetam a bellis civilibus, quæ ipsa maximi instar sceleris habebantur, irarum causas repetiisse manifestum est; quanquam nec remotiorem illam, unde bella civilia ortum traxerant, nimirum Cæsaris necem, penitus exclusit. Vid. vv. 17, 27, 30 et 43, 44.

His præmissis jam ad ipsam argumenti tractationem accedamus, quam ita fere instituit Horatius: horrenda prodigia quæ ipsa perniciem reipublicæ allatura videbantur, gravem Deorum, quam quidem bellorum civilium sceleribus in nosmet convertimus, iram portendunt. Procuranda adeo ista prodigia, populusque sacris piacularibus ab isto scelere purgandus. At cum nemo fere sit, qui, ab isto scelere purus, sacra ista recte faciat, Jovem oremus, ut deum aliquem, qui nos expiet, ad nos descendere jubeat. Atque utinam Dii patrii, gentis nostræ miserti, ad nos venire ne dedignentur! utinam, tu Apollo, venias, seu tu, a Venus, sive tu, o Mars, auctor generis! Jam inter nos versaris, o Mercuri, latensque sub Augusti specie, expiatoris nomen haud aspernaris. Sic te, o Cæsar, ut diu inter nos maneas, ad rempublicam erigendam et ab hostium incursionibus vindicandam, enixe precamur.

Videat, quicumque literarum amans fuerit, quo modo Virgilius easdem sententias tractaverit, conferatque cum hoc Horatii magnifico carmine simillimum locum Georg. I, sub fine:

Dii patri indigetes, et Romule, Vestaque mater
Quæ Tuscum Tiberim et Romana palatia servas,
Hunc saltem everso juvenem succurrere sæclo
Ne prohibete, etc.

CARMEN III.

AD NAVIM VEHENTEM VIRGILIUM ATHENAS.

Precatur incolumitatem navi qua Virgilius vehebatur Athenas; deinde temeritatem hominum detestatur.

SIC te Diva potens Cypri,
Sic fratres Helena, lucida sidera,
Ventorumque regat pater,
Obstrictis aliis præter Iapyga,

ut

1. Sensus : o navis, quæ Virgilium fidei tuæ commissum finibus Atticis debes, h. e. in fines Atticos deportare debes, reportes eum, precor, incolumem, et animæ meæ dimidium serves; quod si feceris, vicissim opto, Venus, Dioscuri, et ventorum deus Eolus cursui tuo faveant. Secutus nempe sum unice veram hujus loci interpunctionem, quam jam Wakefieldius proposuerat. —Sic, solemne in obtestationibus, ubi alteri, quo lubentius præstet id quod nos petimus, vicissim exoptamus quæ ipsi grata et accepta sunt, ut apud Tibull. II, s. In fine : « Adnue, sic tibi sint intonsi, Phæbe, capilli. » Cf. etiam Tibull. I, 4, 1, et Virgil. Eclog. IX, 50, et X, 5. - Diva potens Cypri, Venus, imperium suum in insula Cypro, tanquam sede propria, exercens; sic Neptunus maris potens infr. 5, 15, et Diana sylvarum potens in Carm. Sæ

cul. 1. Venus autem ex mari orta

(avaduouevn) ut dea marina quoque colitur. Musæus v. 284: Κύπρις ἀπό

σπορός ἐστι θαλάσσης, Καὶ κρατέει πόν τοιο. Hinc dicta quoque illa Εύπλοια.

fratres Helenæ, Dioscuri, Castor et Pollux, navigantibus propitii, apwyovaurat. Sic apud Propert. I, 17, << optatos quærere Tyndaridas, » et apud Plin. lib. II, cap. XXXVII, << Castorum stellas cum simul videntur, salutares credi; cum solitariæ, graves et noxia. »>-lucida, ob clarum eorum splendorem, navigantibus jucundissimum.-Ventorum pater, ventorum rex, Æolus, ut de Jove Пarp ἀνδρῶν. - Obstrictis, vel in utre secundum Hom. Odyss. X, 19 sqq. in antro secundum Virg. Æn. I, 52.

[ocr errors]

vel

[blocks in formation]

Navis, quæ tibi creditum Debes Virgilium, finibus Atticis

Reddas incolumem, precor,

Et serves animæ dimidium meæ.
Illi robur et æs triplex

Circa pectus erat, qui fragilem truci

debet, ut suo tempore reddat; verba igitur credere, debere, reddere e re pecuniaria translata pulcre sibi respondent. Eamdem allegoriam sectatus est Statius I, 1, amicum suum, v. 6, grande ac rarum depositum, » et v. 81, a pignus navi commissum »> Vocans. - anim. dimid. (o

y) nota summi amoris declaratio. Sic infra II, 17, 5: « Ah! te mihi si partem animæ rapit maturior vis,quid moror altera? Nec carus æque, nec superstes integer » ad Mæcenatem. Nec semel cum summo affectu de Virgilio locutus est Horatius. Vid. hujus libri Od. XXIV, et lib. I, Sat. V et X.

9. Locus, qui sequitur, ex re ipsa subnatus est. Nam cum poeta, nave, qua Virgilius vehebatur, soluta, reputasset secum subeunda nunc amico suo in mari pericula, sponte in auctorem horum periculorum, navigationis quippe inventorem, convertitur; et vehementer locum communem de audacia hominum tractat. Similia veterum poetarum, a quibus primus navium inventor carpitur, loca collegit Burm. Sec. ad Lotich. II, 20. At Lotichius, contrariam sententiam secutus, laudatum carmen exorditur sic: « Qui primus latum sulcavit puppibus æquor, utilis humanis usibus ille fuit, » etc. Quid per robur, qua voce, quicquid durum et firmum est, notatur, intelli

5

10

gendum sit, adjectis vocibus æs triplex magis declaratur. Fuit ille, ait, durissimus audacissimusque, qui, etc. Hominibus autem durissimis tribuitur pectus ferreum, Ouμòs σidníperos, ATOP odipetov. Ut in Ovid. Amor. III, 6, 59: « Ille habet et silices et vivum in pectore ferrum, » et Trist. I, 7, 41, a et tua sunt silicis circum præcordia venæ ;»' »Tibull. I, 1, 65, «< non tua sunt duro præcordia ferro vincta, » etc. adde Stat. Theb. III, 280; Claudian. de bello Get. 303.truci, irato, tempestuoso. Catull. IV, 9 : « Trucem Ponticum Sinum. » Magna quoque vis est in oppositis truci pelago et fragilem ratem ; quam sententiam egregie quoque expressit Juvenalis S. XIII, 17: «I nunc et ventis animam committe, dolato confisus ligno, digitis a morte remotus quatuor aut septem, si sit latissima tæda. »—Africum, flans ab Africa, ut jam diximus ad v. 15, Od. I. — præcipitem, præcipiti impetu et ex alto irruentem, frequentata apud poetas imagine qua venti de cælo ruere dicuntur, ut in Virgil. Georg. I, 443: « Urget ab alto Notus, » et II, 310: «Tempestas a vertice incumbit.»> -Decertantem Aquil. certantem cum Aquilone, qui flat ex boreali parte. Solemnis sane imago tempestatis a ventorum ex adverso flantium, deque maris imperio certantium concursu

Commisit pelago ratem

Primus, nec timuit præcipitem Africum
Decertantem Aquilonibus,

Nec tristes Hyadas, nec rabiem Noti,
Quo non arbiter Hadria
Major, tollere seu ponere vult freta.
Quem mortis timuit gradum,
Qui siccis oculis monstra natantia,

petita. Sic ventos depræliantes dixit noster I, 9, 11, et rixam debellatam I, 18, 9. Videas etiam Ovid. Trist. I, 2. 25; Virgil. Æneid. X, 356, et inprimis Eneid. I, 417. -Hyadas. Hyades (Latinis Sucule) stellæ in fronte Tauri, quarum ortus et occasus tempestatem prædicere credebatur. Ovid. Fast. V, 165: « Ora micant Tauri septem radiantia flammis, Navita quas Hyadas Graius ab imbre (űɛtv, pluere) vocat. » Vid. etiam Plin. l. II, c. 29.— tristes, cælum triste facientes, contristantes, sic Virgil. Ge. III, 279: « Nigerrimus Auster... pluvio contristat frigore cælum. » — rabiem, iram, vehementiam Noti, Austri, venti quoque meridionalis.Quo non arbiter, etc. qui, quod attinet ad tempestatem tam concitandam, quam componendam, summam in mari Hadriatico exercet potestatem. Pervulgato loquendi usu, venti regionem, quam perflant, incolere, possidere, adeoque ei dominari dicuntur. Sic de eodem Noto III, 5, 5 : « Dux inquieti turbidus Hadriæ, » adde Sil. IX, 493: << Regnantem Ætolis Vulturnum in pralia campis effrenat. >> Hadria, Hadriaticum mare, quod inter Illyriam et Italiam continebatur, sic dictum ab

-

15

Hadria, Venetorum urbe. Vocabatur etiam superum mare. Atque hic notandum quomodo Horatius, dum in hoc loco, a primario odæ proposito h. e. Virgilii itinere digredi videtur, hoc tamen iter semper animo præsens habeat, et fere quoque verbo commemoret. De Africo enim loquitur, quia flans a meridie ventus ille ex Italia in Græciam navigantibus adversus erat ; de Noto Hadriam perturbante, quod Virgilius Brundusio proficiscebatur qui Hadriæ portus est.

17. Quem mortis gradum, quam viam ad Orcum, h. e. quod mortis genus.Siccis oculis, sine lacrymis, ut Lucanus IX, 1044: « Qui sicco lumine campos viderat Æmathios, » adeoque impavidus et ferox vidit, videre potuit, adspicere sustinuit. Sicci enim ponuntur pro rigidi, irretorti, ut ξηροῖς ἀκλαύστοις ὄμμασι apud Æschyl. (Sept. c. Theb. 698): minime igitur emendatione indiget hic locus, neque legendum pro siccis, rectis, ut alii volunt, aut ut alii fixis.—monstra natantia, belluas marinas in maris superficie apparentes, ut in Catonis dir. 55, «< nigro multa mari dicunt portenta natare, monstra repentinis terrentia sæpe figuris, quum subito emer

"

« ForrigeFortsæt »