Billeder på siden
PDF
ePub

Qua pinus ingens albaque populus

Umbram hospitalem consociare amant
Ramis, et obliquo laborat

Lympha fugax trepidare rivo:

Huc vina, et unguenta, et nimium brevis
Flores amonos ferre jube rosa,

Dum res et ætas et Sororum

Fila trium patiuntur atra.

Cedes coemtis saltibus et domo,
Villaque, flavus quam Tiberis lavit;

madverte quomodo poeta more suo hic etiam jucundam vitam per compotationem in amœna regione significet. V. I, 1, 21 seqq.

9. Sensus Ubi pinus et populus hospitaliter communem umbram sufficiunt, rivusque intentiore cursu festinat; eo affer vina, unguenta et rosas, ibique, dum fata sinunt, indulge lætitiæ. Alii autem hos versus jungere volunt cum præced. hoc nodo: reclinatum bearis, Qua pinus, etc. Quum in utraque lectione sensus vel minime differat, lector viderit. Fuit autem hic locus, quem tanta arte Noster descripsit, amoenissimus haud dubie in villa Dellii, cujus mentio fit v. 18. alba, populi frondes internæ albæ sunt; ideoque hæc arbor alba dici potest, inprimis ei, qui sub ipsa recubans non nisi internas frondes videt. hospitalem, benigno quasi eos, qui illuc deveniunt, hospitio excipientem; cf. Virg. Georg. IV, 24. consociare amant Ramis, implicitis invicem ramis ex mutui quasi amoris affectione jungunt; similiter fere supr. I, 25, 4, amat

[ocr errors]
[ocr errors]

IO

15

janua limen pro: janua amanterquasi
cum limine consuescit, amanter limini
adhæret. umbra hospitalis, quæ
grato suo refrigerio nos invitat.
laborat trepidare, cum labore et in-
tentiore nisu per tortuosos rivi sinus
flexusque festinat; trepidare simpli-
citer pro festinare; cf. infr. Epist.
- bre-
I, 10, 21, et sexcenties alibi.
vis rosa, h. e. breve tempus flores-
centis, ut supr. I, 36, 16, breve
lilium.
res, præsens rerum condi-
tio.-Sororum, Parcarum, quæ sim-
Fila
pliciter sorores dici solent.
patiuntur. « Dum superest Lachesi,
quod torqueat, » dixit Juvenal. III,
27.

[ocr errors]

atra, ornat, ut rerum infernarum epitheton; nihil amplius.

17. Cedes coemtis saltibus, morte tibi recedendum erit a coemtis saltibus, etc. saltibus, h. e. pascuis, in quorum possessione spectabantur antiquitus divitiæ; sic saltus (h. e. pascua) depascere apud Ovid. Fast. V, 233. Cf. infr. Epist. II, 2, 177.

coemtos dicit, h. e. plures, continuos. Villaque, intellige cetera ædificia et possessiones, quæ præter

Cedes; et exstructis in altum

Divitiis potietur hæres. Divesne prisco natus ab Inacho, Nil interest, an pauper et infima De gente sub divo moreris,

Victima nil miserantis Orci. Omnes eodem cogimur: omnium Versatur urna serius ocius

Sors exitura, et nos in æternum
Exsilium impositura cymbæ.

domum, ubi habitabat dominus, ad villam pertinebant. lavit, alluit; lavere antique, ut infr. III, 4, 61, et 12, 9.-Cedes; cujus verbi repetitio monet hanc sortem non posse vitari. 21. Divesne prisco nat. ab Inacho, antiquissima stirpe oriundus; Inachus, antiquissimus Argivorum rex.

[ocr errors]

sub divo moreris, in terra sub cælo degas, pro simpl. vivas; cum delectu autem posuit morari, ad vitæ brevitatem designandam, quia breve tantum tempus in hac vita commorantur homines. Vict. nil mis. Orci, es et manes tamen victima immisericordis Orci; vel : destinatus tamen es Orco inexorabili; morti enim destinati, tanquam victimæ, crine abscisso, diis inferis consecrabantur; vid. supr. ad I, 23, 20.—Rex Orci, Pluto, apud Homerum quoque Iliad. IX, 158, audit άμeíλtyos n♪ áðáμacros, unde Virgilius Georg. IV, 470, eidem corda tribuit nescia humanis precibus mansuescere.-Pro moreris ingeniose Wakefieldius tentat: moraris, quod deleta distinctione cum Victima conjungit, ut sit vivis ta

:

20

25

men victima certa nil miserantis Orci.

mur,

25. Expende ornatum vulgaris sententiæ: moriendum est sine discrimine omnibus. Omnes eodem cogiaurea nempe virga Mercurii уолоμжой; сf. supr. I, 10, 8 et 24, 16 seqq. quatitur (λetαɩ) in urna; cogita de urna illa fatali, quam Necessitas (Åváyun, Moipa) eo consilio in Orco versare atque concutere fingitur, ut, cujuscunque hominis sors inde exsiliat, ei moriendum sit; vid. Gronov. ad Herc. Fur. 191. Sic infr. III, 1, 14 seqq. « æqua lege Necessitas Sortitur insignes et imos; Omne capax serius ocius, movet urna nomen. »— similiter Propert. II, 28, 58, « lonexitura... exire gius aut propius.: (opcúεtv, éx0apsiv) proprie de sortibus, quæ excidunt, vel exsiliunt.— impositura cymbæ sc. Charontis, in ætern. exsilium, ut avehamur illuc, unde (Catull. III, 12) « negant redire quemquam; » vel, ut Virgil. Æn. VI, 425, loquitur, in « ripam irremeabilis undæ.»>Æternum; versus hypermeter. -Alii exitium; sed pessime.

·Omnium sors versatur,

[ocr errors]

ANALYSIS. Hujus carminis sensus et idearum nexus fere hic esse videtur: fruere, o Delli, vitæ commodis, quandoquidem mortis conditio omnibus proponatur; quibus quidem ut recte fruaris, neve tibi ipse fructum vitæ intercipias, animum tuum adversus utramque fortunam firmatum tene atque ita compositum, ut nec secundis rebus nimium efferaris, neve adversis depri maris. Docte vero idearum hanc seriem invertit poeta, et ab hac gnome, quæ omnis felicitatis fundamentum haberi debet, exorsus, ad primariam carminis sententiam de sectandis vitæ deliciis transit, quam mortis conditione omnibus proposita confirmat.

De quo quidem ad jucundioris vitæ fructum spectante præcepto, sæpius nova arte a Nostro repetito, compara supr. lib. I, carm. 4 et 9.-Fuit autem Q. Dellius homo varius et inconstans, bellorumque civilium, ut vocatur a Messala apud Senec. Suas. I, 6, desultor; de quo vid. Vell. Paterc. II, 84; et Dion. XLIX, 39, ibique Fabricium.

CARMEN IV.

AD XANTHIAM PHOCEUM.

Non est cur Xanthias erubescat quod ancillam amet, quum multi magni viri idem fecerint.

NE sit ancillæ tibi amor pudori,

Xanthia Phoceu! Prius insolentem
Serva Briseis niveo colore

Movit Achillem :

1. Ne sit, etc. ne erubescas, quod ames ancillam tuam. Dicti enim contemptim isti homines Romanis ancillarioli, Senec. de Benef. I, 9; Martial, 12, 58, 1.—ancillæ, servæ, haud dubie in bello captæ, ut suspicari licet ex v. 15. - Xanth. Phoc. hominem græcum ejus nomen prodit. - prius insolentem, etc. jam olim et antiquitus

ferocem Achillis animum cepit et vicit servæ Briseidis venustas ; alii vò prius ad insolentem trahentes explicant : invictum et indomitum adhuc amore; sed sic nullus hujus sententiæ cum præcedente est nexus. Horatius voluit dicere: Non est, quod ancillæ amoris te pudeat ; haud novus enim ille est, immo antiquissimi heroes jam ei in

Movit Ajacem Telamone natum Forma captivæ dominum Tecmessæ : Arsit Atrides medio in triumpho Virgine rapta,

Barbaræ postquam cecidere turmæ Thessalo victore, et ademtus Hector

Tradidit fessis leviora tolli

Pergama Graiis.

Nescias, an te generum beati Phyllidis flave decorent parentes:

dulserunt. Insolens bene designat immitem nec facile pervincendum Achillis animum. Briseis, quæ capta in prædæ sortitione Achilli contigerat; res notissima, vid. Hom. Iliad. II, 690.-niveo colore, pulcra, formosa; movit, ita affecit, ut amori resistere non posset. Terent. Eunuch. III, 5, 19, « in hac commotus sum » pro : ejus forma captus sum. - Prorsus ad hujus loci sententiam Ovid. Am. 2, 8, 11: « Thessalus ancillæ facie Briseidos arsit, Serva Mycenao Phœbas amata duci.... Quod decuit reges, cur mihi turpe putem ? »

5. Tecmessæ, Teleutantis sive Teuthrantis, principis Phrygii, Gliæ, ab Ajace in expeditione quadam capta: (vide Ajacem Sophoclis.)—Arsit: ardere aliqua pro: ardere ob aliquam sæpius; infr. III, 9, 5; IV, 11, 33, et sic supr. I, 4, 19, calere aliquo. Atrides, Agamemnon. medio in triump. in ipso Troja excidio, quum victor urbem ingrederetur; vocem triumphus paulo audacius ad gloriosum victoris in urbem expugnatam ingressum transtulit.—virgine rapta,

[ocr errors]

5

10

capta Cassandra. — Barbaræ turmæ, Phrygiæ sive Trojanæ copiæ; barbarus et barbaricus sæpe apud poetas pro: Phrygius; vid. Cerd. ad Virg. Æn. II, 804, et quos ibidem laudat Burmannus.-Thessalo victore, intellige Achillem, a cujus fortitudine, qua præter multos alios Hectorem, summum Trojanorum præsidium, morti dedit, pendebat Græcorum victoria. — ademtus, e medio sublatus, occisus.

- leviora tolli, græce pro : ad tollendum, ut leviore opera tolli possent; obversatus Nostro videtur Homerus, ubi Iliad. XXIV, 243, Priamus ad Trojanos: Þrítepoι yàp μᾶλλον Αχαιοῖσιν δὴ ἔσεσθε, Κείνου TEŮVEL@TOS, Évaιpéμev.—fessis sc. bello, in decem annos extracto, Virg. Æn. II, 13 et 109.

13. Nescias, an, pro vulgari : fortasse. beati, potentes, nobiles. flava, pulcræ, a parte pulcritudinis in flavis crinibus positæ.-te gen. decor. annon parentes habeat quorum filiam non solum amare, sed etiam uxorem ducere non te pudeat.-Regium certę genus; subaud. est; aut potius in

Regium certe genus et penates
Mæret iniquos.

Crede non illam tibi de scelesta
Plebe dilectam; neque sic fidelem,
Sic lucro aversam, potuisse nasci
Matre pudenda.

Brachia et vultum teretesque suras
Integer laudo fuge suspicari,
Cujus octavum trepidavit ætas

Claudere lustrum.

accusat. cum verbo mæret conjungas; quod idem sensus est.— — iniquos; alii ita explicant mæret penates, deos tutelares adeo iniquos, adeo immites, ut Phyllida in servitutem redigi permiserint. Simplicius autem mihi videntur hic penates pro domo intelligi, et iniquos ad iniquam sortem referri qua nobilioris gentis puella ad servilem conditionem detrusa fuèrat, in aliena domo servitutis causa habitare coacta fuerat. scelesta, pravis moribus, servili indole, quæ omnia ad privatam utilitatem refert. Hinc vulgus mobile, infidum, malignum, Od. I, 37, 25; II, 16, 40. Vulgo explicant, humilem, abjectam : refragrante et loquendi usu et idearum nexu; poeta enim sic argumentatur: Phyllis quæ tam ingenuis moribus, tam generosa indole prædita est, e plebe nata esse nequit, quippe quæ scelesta est. — dilectam, sc. illam, quam diligis, non de plebe oriundam esse ; nonnulli legunt delectam, quod eodem redit, sed

15

20

minus placet.- sic fidelem, tibi animo vere deditam, meretrices autem perjuræ. Vid. Od. I, 25. lucro aversam, alienam, abhorrentem a lacro, quo solo inductæ meretrices amorem simulant.-Matre pudenda, non ad mores, sed ad conditionem referendum; matre ancilla, libertina. Suetonius in Vitell. 2: « Sive ille stirpis antiquæ, sive pudendis parentibus et avis, eques certe Romanus. »

21. Teretesque suras, earum enim forma apud servas inprimis, brevioribus tunicis usas, in oculos incurrebat. -Integer, omnis amoris expers, ab omni amore liber et vacuus; ut infr. III, 7, 23. — fuge suspicari, sc. me tibi in hoc amore esse rivalem. Cujus octavum trepid. ætas Claud. lust. quum ætas mea clausit octavum lustrum, quadraginta annorum spatium exegit, absolvit. - trepidavit, eleganter de cursu ætatis, fuga temporis, quod senescentibus præsertim mirum in modum festinare videtur.

ANALYSIS. Turpitudinem, quam ancillarum amore contrahere sibi apud Romanos putabantur homines ingenui, elevare studet Horatius in hoc car

« ForrigeFortsæt »