Chrestomathia Pliniana

Forsideomslag
Weidmann, 1857 - 412 sider
 

Udvalgte sider

Andre udgaver - Se alle

Populære passager

Side xiii - Quia occupationibus tuis publico bono parcendum erat, quid singulis contineretur libris, huic epistulae subiunxi summaque cura, ne legendos eos haberes, operam dedi. Tu per hoc et aliis praestabis ne perlegant, sed, ut quisque desiderabit aliquid, id tantum quaerat et sciat quo loco inveniat.
Side 321 - Eupompi responso, eum enim interrogatum, quem sequeretur antecedentium, dixisse monstrata hominum multitudine, naturam ipsam imitandam esse, non artificem. "plurima ex omnibus signa fecit, ut diximus, fecundissimae artis, inter quae destringentem se, quem M. Agrippa ante Thermas suas dicavit, mire gratum Tiberio principi, non quivit temperare sibi in eo, quamquam imperiosus sui inter initia principatus, transtulitque in cubiculum alio signo substituto, cum quidem tanta pop. R. contumacia fuit, ut...
Side 217 - Non est omittenda in hac re et Galliarum admiratio. nihil habent Druidae — ita suos appellant magos — visco et arbore, in qua gignatur, si modo sit robur, sacratius.
Side 12 - Huic 23 omnia expensa , huic omnia feruntur accepta et in tota ratione mortalium sola utramque paginam facit adeoque obnoxiae sumus sortis ut sors ipsa pro deo sit, qua deus probatur incertus.
Side 57 - Magni titulos omnes , triumphosque hoc in loco nuncupari : aequato non modo Alexandri Magni rerum fulgore , sed etiam Herculis prope ac Liberi patris.
Side 386 - Ex honore apparet in magna auctoritate habitum Lysiae opus, quod in Palatio super arcum divus Augustus honori Octavii patris sui dicavit in aedicula columnis...
Side 27 - Cyrus utitur: redditur enim terrae corpus, et ita locatum ac situm quasi operimento matris obducitur.
Side 304 - Romae reges pulsi, excepta deinde res est a toto orbe terrarum humanissima ambitione, et in omnium municipiorum foris statuae ornamentum esse coepere propagarique memoria hominum et honores legendi aevo basibus inscribi, ne in sepulcris tantum legerentur. mox forum et in domibus privatis factum atque in atriis: honos clientium instituit sic colere patronos.
Side 322 - Romam — fecit et quadrigas multorum generum. statuariae arti plurimum traditur contulisse capillum exprimendo, capita minora faciendo quam antiqui, corpora 6s graciliora siccioraque, per quae proceritas signorum maior videretur. non habet Latinum nomen symmetria quam diligentissime custodit nova intactaque ratione quadratas veterum staturas permutando, vulgoque dicebat ab illis factos quales essent homines, a se quales viderentur esse.
Side 261 - Grœcis suo loco , Marce fili : quid Athenis exquisitum habeam , et quod bonum sit illorum litteras inspicere, non perdiscere, vincam.

Bibliografiske oplysninger