Tum foribus divae, media testudine templi, Saepta armis solioque alte subnixa resedit. Iura dabat legesque viris, operumque laborem Partibus aequabat iustis, aut sorte trahebat: Cum subito Aeneas concursu accedere magno Anthea Sergestumque videt fortemque Cloanthum, Teucrorumque alios, ater quos aequore turbo Dispulerat penitusque alias avexerat oras. Obstipuit simul ipse simul percussus Achates Laetitiaque metuque; avidi coniungere dextras Ardebant; sed res animos incognita turbat. Dissimulant, et nube cava speculantur amicti, Quae fortuna viris, classem quo litore linquant, Quid veniant: cunctis nam lecti navibus ibant, Orantes veniam, et templum clamore petebant.
Postquam introgressi et coram data copia fandi, Maximus Ilioneus placido sic pectore coepit: "O Regina, novam cui condere Iuppiter urbem Iustitiaque dedit gentis frenare superbas, Troes te miseri, ventis maria omnia vecti, Oramus, prohibe infandos a navibus ignis, Parce pio generi, et propius res aspice nostras. Non nos aut ferro Libycos populare Penatis Venimus, aut raptas ad litora vertere praedas; Non ea vis animo, nec tanta superbia victis. Est locus, Hesperiam Grai cognomine dicunt,
Quod genus hoc hominum? quaeve hunc tam barbara morem
Permittit patria? hospitio prohibemur harenae;
Bella cient, primaque vetant consistere terra.
Si genus humanum et mortalia temnitis arma, At sperate deos memores fandi atque nefandi. Rex erat Aeneas nobis, quo iustior alter, Nec pietate fuit nec bello maior et armis. Quem si fata virum servant, si vescitur aura Aetheria, neque adhuc crudelibus occubat umbris, Non metus; officio nec te certasse priorem Paeniteat. Sunt et Siculis regionibus urbes Arvaquc, Troianoque a sanguine clarus Acestes. Quassatam ventis liceat subducere classem, Et silvis aptare trabes et stringere remos, Si datur Italiam, sociis et rege recepto,
Tendere, Italiam laeti Latiumque petamus;
Sin absumpta salus, et te, pater optime Teucrum, Pontus habet Libyae, nec spes iam restat Iuli, At freta Sicaniae saltem sedesque paratas, Unde huc advecti, regemque petamus Acesten." Talibus Ilioneus; cuncti simul ore fremebant Dardanidae.
Tum breviter Dido, voltum demissa, profatur: "Solvite corde metum, Teucri, secludite curas.
Res dura et regni novitas me talia cogunt
Moliri, et late finis custode tueri.
Quis genus Aeneadum, quis Troiae nesciat urbem, Virtutesque virosque, aut tanti incendia belli? Non obtunsa adeo gestamus pectora Poeni, Nec tam aversus equos Tyria Sol iungit ab urbe. Seu vos Hesperiam magnam Saturniaque arva, Sive Erycis finis regemque optatis Acesten, Auxilio tutos dimittam, opibusque iuvabo. Voltis et his mecum pariter considere regnis: Urbem quam statuo, vestra est; subducite navis; Tros Tyriusque mihi nullo discrimine agetur. Atque utinam rex ipse Noto compulsus eodem Adforet Aeneas! Equidem per litora certos Dimittam et Libyae lustrare extrema iubebo, Si quibus eiectus silvis aut urbibus errat."
His animum arrecti dictis et fortis Achates Et pater Aeneas iamdudum erumpere nubem Ardebant. Prior Aenean compellat Achates:
"Nate dea, quae nunc animo sententia surgit? Omnia tuta vides, classem sociosque receptos. Unus abest, medio in fluctu quem vidimus ipsi Submersum; dictis respondent cetera matris." Vix ea fatus erat, cum circumfusa repente Scindit se nubes et in aethera purgat apertum. Restitit Aeneas claraque in luce refulsit,
Os umerosque deo similis; namque ipsa decoram Caesariem nato genetrix lumenque iuventae Purpureum et laetos oculis adflarat honores: Quale manus addunt ebori decus, aut ubi flavo Argentum Pariusve lapis circumdatur auro. Tum sic reginam adloquitur, cunctisque repente Improvisus ait: "Coram, quem quaeritis, adsum, Troïus Aeneas, Libycis ereptus ab undis. O sola infandos Troiae miserata labores, Quae nos, reliquias Danaum, terraeque marisque Omnibus exhaustos iam casibus, omnium egenos, Urbe, domo, socias, grates persolvere dignas. Non opis est nostrae, Dido, nec quidquid ubique est Gentis Dardaniae, magnum quae sparsa per orbem. Di tibi, si qua pios respectant numina, si quid Usquam iustitia est et mens sibi conscia recti, Praemia digna ferant. Quae te tam laeta tulerunt Saecula? qui tanti talem genuere parentes?
In freta dum fluvii current, dum montibus umbrae Lustrabunt convexa, polus dum sidera pascet, Semper honos nomenque tuum laudesque manebunt, Quae me cumque vocant terrae." Sic fatus, amicum Ilionea petit dextra, laevaque Serestum,
Post alios, fortemque Gyan, fortemque Cloanthum. Obstipuit primo aspectu Sidonia Dido,
Casu deinde viri tanto, et sic ore locuta est:
"Quis te, nate dea, per tanta pericula casus
Insequitur? quae vis immanibus applicat oris? Tune ille Aeneas, quem Dardanio Anchisae Alma Venus Phrygii genuit Simoentis ad undam? Atque equidem Teucrum memini Sidona venire, Finibus expulsum patriis, nova regna petentem Auxilio Beli; genitor tum Belus opimam Vastabat Cyprum, et victor dicione tenebat. Tempore iam ex illo casus mihi cognitus urbis Troianae nomenque tuum regesque Pelasgi. Ipse hostis Teucros insigni laude ferebat,
Seque ortum antiqua Teucrorum ab stirpe volebat. Quare agite, o tectis, iuvenes, succedite nostris. Me quoque per multos similis fortuna labores Iactatam hac demum voluit consistere terra. Non ignara mali miseris succurrere disco." Sic memorat; simul Aenean in regia ducit Tecta, simul divom templis indicit honorem. Nec minus interea sociis ad litora mittit Viginti tauros, magnorum horrentia centum
Terga suum, pinguis centum cum matribus agnos,
At domus interior regali splendida luxu
Instruitur, mediisque parant convivia tectis: Arte laboratae vestes ostroque superbo, Ingens argentum mensis, caelataque in auro Fortia facta patrum, series longissima rerum Per tot ducta viros antiquae ab origine gentis. Aeneas-neque enim patrius consistere mentem Passus amor-rapidum ad navis praemittit Achaten, Ascanio ferat haec, ipsumque ad moenia ducat: Omnis in Ascanio cari stat cura parentis. Munera praeterea, Iliacis erepta ruinis, Ferre iubet, pallam signis auroque rigentem, Et circumtextum croceo velamen acantho, Ornatus Argivae Helenae, quos illa Mycenis,
Pergama cum peteret inconcessosque Hymenaeos, Extulerat, matris Ledae mirabile donum;
Praeterea sceptrum, Ilione quod gesserat olim, Maxima natarum Priami, colloque monile Bacatum, et duplicem gemmis auroque coronam, Haec celerans iter ad navis tendebat Achates.
At Cytherea novas artis, nova pectore versat Consilia, ut faciem mutatus et ora Cupido Pro dulci Ascanio veniat, donisque furentem Incendat reginam, atque ossibus implicet ignem:
Quippe domum timet ambiguam Tyriosque bilinguis; Urit atrox Iuno, et sub noctem cura recursat. Ergo his aligerum dictis adfatur Amorem:
"Nate, meae vires, mea magna potentia solus, Nate, patris summi qui tela Typhoia temnis, Ad te confugio et supplex tua numina posco. Frater ut Aeneas pelago tuus omnia circum Litora iactetur odiis Iunonis iniquae, Nota tibi, et nostro doluisti saepe dolore.
Hunc Phoenissa tenet Dido blandisque moratur Vocibus; et vereor, quo se Iunonia vertant Hospitia; haud tanto cessabit cardine rerum. Quocirca capere ante dolis et cingere flamma
Reginam meditor, ne quo se numine mutet,
Sed magno Aeneae mecum teneatur amore.
Qua facere id possis, nostram nunc accipe mentem:
Regius accitu cari genitoris ad urbem
Sidoniam puer ire parat, mea maxima cura,
Dona ferens pelago et flammis restantia Troiae;
Hunc ego sopitum somno super alta Cythera Aut super Idalium sacrata sede recondam, Ne qua scire dolos mediusve occurrere possit. Tu faciem illius noctem non amplius unam Falle dolo, et notos pueri puer indue voltus, Ut, cum te gremio accipiet laetissima Dido Regalis inter mensas laticemque Lyaeum, Cum dabit amplexus atque oscula dulcia figet, Occultum inspires ignem fallasque veneno." Paret Amor dictis carae genetricis, et alas
« ForrigeFortsæt » |