Billeder på siden
PDF
ePub

A. U. C.

716

717

Asinio Pollioni ex Illyrico reuertenti, ubi Parthi-
nos deuicerat.

ANTE

C. N.

Vel hoc anno ineunte uel exeunte 715 scripta 38 esse uidetur Ecloga decima et ultima, qua Vergilius sui amoris testimonio consolatur Cornelium Gallum, ab amica Cytheride, quae Lycoris hic appellatur, nuperrime desertum'.

Quo anno scripta sit Ecloga septima (Meliboeus) prorsus incertum est, aliis alia censentibus, nobis. quidem inter quintam et primam aptissime poni uidetur: quod si uerum est, ordo Eclogarum secundum tempora erit: 2, 3, 5, 7, 1, 9, 6, 4, 8, 10. hoc etiam anno credimus Bucolica perfecta, eo ordine, quo nunc extant, edita esse a poeta, qui sine dubio in honorem Octauiani eam Eclogam, quae Tityrus inscribitur, primum habere locum uoluit.

Vergilius, qui amicitiam nunc contraxerat cum 37

1 In rebus horum annorum (712-716) narrandis Ribbeckium plerumque secuti sumus: multa uero non satis liquere confitendum est. quis fuerit legatus ille Varus, qualem erga Vergilium se gesserit, quomodo in uitae periculum poeta noster incurrerit, haec quidem et alia quaedam obscura sunt. sed illa, quae maioris momenti, luce clariora: habuisse Vergilium potentes amicos, in primis Pollionem, Gallum, Macrum: bis eum Romam profugisse: in altera fuga amicitia potitum esse Maecenatis et Octauiani, quorum patrocinio locuples factus sit: dein Neapoli habitasse plerumque, subinde Romae; itinera fecisse nonnulla, temporis autem plurimum litterarum studiis scribendisque carminibus impendisse. haec enim post A. U. C. 716 vitae Vergilianae summa est. neque mirum uideri potest, si magni illi uiri, qui Q. Horatium Flaccum, Bruti militem, ex Philippensi clade profugum, amare fouere ditare non dedignati sunt, uel amplioribus fortunis Vergilium extollere uoluerint, haud minoris ingenii poetam, quem cum Transpadanis suis Caesarianum fuisse non dubitamus,

[blocks in formation]

poetis Q. Horatio Flacco, L. Vario Rufo et
M. Plotio Tucca, hos et Maecenatem comitatus
iter Sinuessa Brundisium fecit, teste ipso Horatio
Sat. I. v. 40.

ANTE

C. N.

Pugna Actiaca Caesarem Octauianum imperii 31 Romani compotem facit.

Aegypto in prouinciae formam redactae prae- 30 ficitur Cornelius Gallus eques Romanus.

Eodem anno absoluit Vergilius Georgicon libros quattuor, quos Ribbeckius, comparatis auctoribusque et carminum ipsorum locis, suadente Maecenate incohatos fuisse putat 'nec post medium annum U. C. 717 nec ante extremum 715 uel ineuntem 716.' uerum si uel hoc uel sequente anno Georgica uolgauit noster, constat tamen eum postea secundis curis multa immutauisse (uid. infra A.U.C. 728). immo Peerlkampius cum Ribbeckio consentiens statuit, 'numquam desiisse Vergilium Georgica, licet absoluta et edita, castigare et ad perfectionem magis magisque adducere.'

Vergilius Aeneidem incohat (uid. Geo. iii. 46). Hoc anno Cornelius Gallus delationibus aliquorum et senatus consultis ad necem adactus est; cuius laudes cum quartus Georgicon liber a medio usque ad finem olim continuisset, iubente Caesare Vergilius illis deletis uel Aristaei uel Orphei uel utramque fabulam substituisse dicitur (Scholia Seruiana).

29

26

M. Marcellus adolescens, Augusti sororis filius 23 et gener, morbo decedit. cuius mortem pulcherrimis uersibus Aen. vi. 861-887 maeret

[merged small][merged small][ocr errors]

Vergilius. his postea lectis coram ipso Caesare
et Octauia poeta laudibus donisque munificis
ornatus est.

[De ordine quo scripti sint Aeneidos libri
disseruit Conrads, haec collegit Ribbeckius:
omnibus numeris absoluit Vergilius nullum Ae-
neidis librum: recitauit intra exeuntes annos 731
et 732 sextum et quartum, et primum probabilius
quam secundum: sed illum ac fortasse hunc
quoque iam anno 728 uel 729 cognouerat Pro-
pertius. primus post a. 725, sed ante 727 ad xvI.
Kal. Febr. scriptus; post eundem terminum
ortus est octavus; tertius post a. 726, nec re-
centior eo quartus. succedunt noni pars prior,
secundus, sextus, quintus. ultimo uitae anno
734 in septimo occupatus fuit poeta. cetera,
quibus temporis nota dest, referri possunt ad
annos 732-735.]

ANTE

C. N.

'Anno aetatis quinquagesimo secundo, ut 19 ultimam manum Aeneidi imponeret, Vergilius statuit in Graeciam decedere, triennioque continuo omnem operam limationi dare, ut reliqua uita philosophiae uacaret. sed cum ingressus iter Athenis occurrisset Augusto ab Oriente Romam reuertenti, una cum Caesare redire statuit. ac cum Megara uisendi studio peteret, languorem nanctus est, quem non intermissa nauigatio auxit ita, ut grauior indies, tandem Brundisium aduentarit, ubi diebus paucis obiit, x Kal. Octobr. ossa eius Neapolin translata sunt et ibi in uia Puteolana sepulta.' (Donat. Vit. §§ 51-56). heredes testamento instituit fratrem alio patre

A. U.C.

natum minorem, qui solus ex propinquis superstes
erat, Valerium Proculum ex dimidia parte, ex
quarta Augustum, ex duodecima Maecenatem,
ex reliqua Varium et Tuccam. his duobus man-
dasse dicitur ut Aeneidem comburerent. sed
hanc testamenti partem inritam esse uoluit Au-
gustus, cuius iussu Varius adiutore Plotio ea lege
adstrictus ut ne quid adderet, edidit poema sum-
matim emendatum, ne suppletis quidem quos
ipse mancos reliquerat uersus, recisis tamen for-
tasse nonnullis quae superflua uiderentur. (Ribb.)
[Plura quae ad Vergilium et scripta eius spectant
et praefati sumus editioni nostrae Londinensi,
et ibidem in notis et appendice congessimus'.
conferri etiam possunt uitae Vergilianae narra-
tiones quas conscripsere traductores eius Lons-
dale et Lee, editoresque Conington, Forbiger,
alii: necnon quae supra laudata sunt O. Rib-
beckii Prolegomena.]

ANTE

C. N.

.1

VII. De Vergili Commentatoribus et Editoribus.

I.

§ 1. Quanta laude Vergilius et carmina Vergiliana floruerint post ipsius mortem, ut ab obtrectatoribus ma

1 P. Vergili Maronis Bucolica, Georgica, Aeneis; edidit B. H. Kennedy, Londini apud Longmans, Green et Soc., 1876.

2 Vergili laudem praedicauit ante mortem eius Sext. Aurelius Propertius 11. 61, Q. Horatius Flaccus C. 1. 3 et saepius. eundem mortuum laudauerunt P. Ouidius Naso Amor. I. 15, 25, Art. III. 337, Trist. II. 533. Quinctilianus X. 1. 85. Statius Theb. XII. 816. Augustinus de Ciu. Dei I. 3.

[ocr errors]

lignis eum uindicauerit Asconius Pedianus, quos imitatores nanctus sit, in primis Statium, Silium Italicum, Valerium Flaccum, ne uel historicos omittamus Liuium et Tacitum, quot aliorum scripta illi supposita sint, quot grammaticorum commentariis genuina eius opera illustrata, nota illa quidem uolgo sunt. nec commentatores omnes hoc loco recensebimus, de quibus prolixe disputauit Ribbeckius. nominare sufficiat nobilissimum omnium' M. Valerium Probum, Berytium (p. C. n. circ. 90), 'de cuius uita et studiis Suetonius (de ill. gr.) memoriam seruauit;' qui cum commentario de Vergili uita scripta quaedam posteris legauit; Aelium Donatum grammaticum, qui saeculo quarto medio et poetam commentatus est et uitam eius commentario suo praescripsit, ex opere deperdito Suetonii retractatam; opusculum bonae quidem frugis plenum, sed quod corruptionibus etiam serioris aeui scateat. sequitur quarto saeculo exeunte Maurus Seruius Honoratus, notissimus Vergili interpres, qui et uitam eius adumbrauit. sed Seruii nomine quae circumferuntur scholia, utcumque utilia, tamen, ut ait Ribbeckius, 'uariis modis contaminata contracta amplificata interpolata sunt.' extant etiam Iunii Philargyrii in Bucolica et Georgica commentarii. his accedunt scholia Bernensia et Veronensia. multa etiam ex Aulio Gellio, ex Macrobio, ex Grammaticis Latinis (quales sunt Diomedes, Priscianus, Nonius Marcellus) citantur ad carmina Vergiliana siue explicanda siue illustranda.

§ 2. Inter eos, qui post imprimendorum librorum artem inuentam Vergilium edidere, notissimi sunt Cerda Hispanus, Burmannus (cum notis N. Heinsii), Heynius, Phil. Wagnerus, Iahnius, et his proximis annis, Ribbeckius, Conington, Ladeuigius, Forbigerus, Hauptius, Bryceus, Yongeus, Benoistius, alii. editionum antiquiorum notitia plena exhibetur apud Heyn. Vol. iv.

« ForrigeFortsæt »