Billeder på siden
PDF
ePub

et, si non alium late iactaret odorem,
laurus erat: folia haut ullis labentia uentis;
flos ad prima tenax; animas et olentia Medi
ora fouent illo et senibus medicantur anhelis.

Sed neque Medorum siluae ditissima terra
nec pulcher Ganges atque auro turbidus Hermus
laudibus Italiae certent, non Bactra neque Indi
totaque turiferis Panchaia pinguis harenis.
haec loca non tauri spirantes naribus ignem
inuertere satis immanis dentibus hydri,

nec galeis densisque uirum seges horruit hastis;
sed grauidae fruges et Bacchi Massicus umor
impleuere; tenent oleae armentaque laeta.
hinc bellator equos campo sese arduus infert;
hinc albi, Clitumne, greges et maxima taurus
uictima, saepe tuo perfusi flumine sacro,
Romanos ad templa deum duxere triumphos.
hic uer adsiduum atque alienis mensibus aestas:
bis grauidae pecudes, bis pomis utilis arbos.

135

140

145

150

at rabidae tigres absunt et saeua leonum

semina, nec miseros fallunt aconita legentis,

nec rapit immensos orbis per humum, neque tanto
squameus in spiram tractu se colligit anguis.
adde tot egregias urbes operumque laborem,
tot congesta manu praeruptis oppida saxis
fluminaque antiquos subter labentia muros.

155

an mare quod supra memorem, quodque adluit infra?
anne lacus tantos? te, Lari maxime, teque,
fluctibus et fremitu adsurgens Benace marino?
an memorem portus Lucrinoque addita claustra
atque indignatum magnis stridoribus aequor,
Iulia qua ponto longe sonat unda refuso
Tyrrhenusque fretis immittitur aestus Auernis?
haec eadem argenti riuos aerisque metalla
ostendit uenis atque auro plurima fluxit.

160

165

haec genus acre uirum Marsos pubemque Sabellam

adsuetumque malo Ligurem Volscosque uerutos

extulit, haec Decios Marios magnosque Camillos,
Scipiadas duros bello et te, maxime Caesar,
qui nunc extremis Asiae iam uictor in oris

170

inbellem auertis Romanis arcibus Indum.
salue, magna parens frugum, Saturnia tellus,
magna uirum: tibi res antiquae laudis et artis
ingredior sanctos ausus recludere fontis,

Ascraeumque cano Romana per oppida carmen.
Nunc locus aruorum ingeniis, quae robora cuique,
quis color, et quae sit rebus natura ferendis.
difficiles primum terrae collesque maligni,
tenuis ubi argilla et dumosis calculus aruis,
Palladia gaudent silua uiuacis oliuae.
indiciost tractu surgens oleaster eodem
plurimus et strati bacis siluestribus agri.
at quae pinguis humus dulcique uligine laeta,
quique frequens herbis et fertilis ubere campus
(qualem saepe caua montis conualle solemus
dispicere: huc summis licuntur rupibus amnes
felicemque trahunt limum) quique editus Austro
et filicem curuis inuisam pascit aratris:
hic tibi praeualidas olim multoque fluentis
sufficiet Baccho uitis, hic fertilis uuae,
hic laticis, qualem pateris libamus et auro,
inflauit cum pinguis ebur Tyrrhenus ad aras,
lancibus et pandis fumantia reddimus exta.
sin armenta magis studium uitulosque tueri
aut ouium fetum aut urentis culta capellas,
saltus et saturi petito longinqua Tarenti,
et qualem infelix amisit Mantua campum
pascentem niueos herboso flumine cycnos:
non liquidi gregibus fontes, non gramina derunt;
et quantum longis carpent armenta diebus,
exigua tantum gelidus ros nocte reponet.
nigra fere et presso pinguis sub uomere terra,
et cui putre solum, namque hoc imitamur arando,
optima frumentis: non ullo ex aequore cernes
plura domum tardis decedere plaustra iuuencis.
aut unde iratus siluam deuexit arator

174. artem (cod. P) R.

175

180

185

190

195

200

205

187. despicere codd. et edd. plerique. dispicere R., quod uerum esse demonstrauit Lachmannus adstipulaturque ei Munro ad Lucr. IV. 419. hos omnino uide.

et nemora euertit multos ignaua per annos,
antiquasque domos auium cum stirpibus imis
eruit: illae altum nidis petiere relictis,
at rudis enituit inpulso uomere campus.
nam ieiuna quidem cliuosi glarea ruris
vix humilis apibus casias roremque ministrat;
et tofus scaber et nigris exesa chelydris
creta negant alios aeque serpentibus agros
dulcem ferre cibum et curuas praebere latebras.
quae tenuem exhalat nebulam fumosque uolucris,
et bibit umorem et, cum uolt, ex se ipsa remittit,
quaeque suo semper uiridis se gramine uestit,
nec scabie et salsa laedit robigine ferrum,
illa tibi laetis intexet uitibus ulmos,
illa ferax oleost, illam experiere colendo

et facilem pecori et patientem uomeris unci.

210

215

220

[blocks in formation]

rursus humum et pedibus summas aequabis harenas.
si derunt, rarum pecorique et uitibus almis
aptius uber erit; sin in sua posse negabunt
ire loca et scrobibus superabit terra repletis,

235

spissus ager: glaebas cunctantis crassaque terga
expecta et ualidis terram proscinde iuuencis.
salsa autem tellus et quae perhibetur amara,
frugibus infelix (ea nec mansuescit arando,
nec Baccho genus aut pomis sua nomina seruat)
tale dabit specimen: tu spisso uimine quallos
colaque prelorum fumosis deripe tectis;
huc ager ille malus dulcesque a fontibus undae
ad plenum calcentur: aqua eluctabitur omnis
scilicet et grandes ibunt per uimina guttae;
at sapor indicium faciet manifestus, et ora

219. uiridi (codd. uet.) R., sed s ante s facile excidere potuit.

240

245

:

tristia temptantum sensu torquebit amaror.
pinguis item quae sit tellus, hoc denique pacto
discimus haut umquam manibus iactata fatiscit,
sed picis in morem ad digitos lentescit habendo.
umida maioris herbas alit, ipsaque iusto
laetior. a, nimium ne sit mihi fertilis illa
nec se praeualidam primis ostendat aristis!
quae grauis est ipso tacitam se pondere prodit,

250

quaeque leuis. promptum est oculis praediscere nigram, 255 et quis cui color. at sceleratum exquirere frigus difficile est piceae tantum taxique nocentes interdum aut hederae pandunt uestigia nigrae.

His animaduersis terram multo ante memento excoquere et magnos scrobibus concidere montis, ante supinatas Aquiloni ostendere glaebas, quam laetum infodias uitis genus. optima putri arua solo: id uenti curant gelidaeque pruinae et labefacta mouens robustus iugera fossor. ac siquos haut ulla uiros uigilantia fugit, ante locum similem exquirunt, ubi prima paretur arboribus seges et quo mox digesta feratur, mutatam ignorent subito ne semina matrem. quin etiam caeli regionem in cortice signant, ut quo quaeque modo steterit, qua parte calores austrinos tulerit, quae terga obuerterit axi, restituant: adeo in teneris consuescere multumst. collibus an plano melius sit ponere uitem, quaere prius. si pinguis agros metabere campi, densa sere: in denso non segnior ubere Bacchus. sin tumulis adcliue solum collisque supinos, indulge ordinibus; nec setius omnis in unguem arboribus positis secto uia limite quadret, ut saepe ingenti bello cum longa cohortis explicuit legio, et campo stetit agmen aperto, derectaeque acies, ac late fluctuat omnis aere renidenti tellus, necdum horrida miscent proelia, sed dubius mediis Mars errat in armis.

260

265

270

275

280

256. quisquis (cod. P) Seru. R. cum plurimi codd. cui uel cuique indicent uarie confusa, praetulimus ansam dare potuit scripturae quisquis.

quis cui, quod male intellectum Ita et H. W. C. F.

omnia sint paribus numeris diinensa uiarum ;
non animum modo uti pascat prospectus inanem,
sed quia non aliter uires dabit omnibus aequas
terra, nec in uacuum poterunt se extendere rami.
Forsitan et scrobibus quae sint fastigia quaeras :
ausim uel tenui uitem committere sulco;
altior ac penitus terrae defigitur arbos,
aesculus in primis, quae quantum uertice ad auras
aetherias, tantum radice in Tartara tendit.
ergo non hiemes illam, non flabra neque imbres
conuellunt: immota manet, multosque nepotes,
multa uirum uoluens durando saecula uincit.
tum fortis late ramos et bracchia pandens
huc illuc media ipsa ingentem sustinet umbram.
Neue tibi ad solem uergant uineta cadentem,

neue inter uitis corylum sere, neue flagella

285

290

295

305

summa pete aut summa defringe ex arbore plantas 300 (tantus amor terrae) neu ferro laede retunso semina, neue olea siluestris insere truncos: nam saepe incautis pastoribus excidit ignis, qui furtim pingui primum sub cortice tectus robora comprendit, frondesque elapsus in altas ingentem caelo sonitum dedit; inde secutus per ramos uictor perque alta cacumina regnat, et totum inuoluit flammis nemus et ruit atram ad caelum picea crassus caligine nubem, praesertim si tempestas a uertice siluis. incubuit, glomeratque ferens incendia uentus. hoc ubi, non a stirpe ualent caesaeque reuerti

possunt atque ima similes reuirescere terra.

infelix superat foliis oleaster amaris.

310

Nec tibi tam prudens quisquam persuadeat auctor 315 tellurem Borea rigidamn spirante moueri.

rura gelu tum claudit hiemps, nec semine iacto concretam patitur radicem adfigere terrae.

optima uinetis satio, cum uere rubenti

candida uenit auis longis inuisa colubris,

prima uel autumni sub frigora, cum rapidus Sol

320

318. concretum (cod. M1) R. ut 'concretum terrae' pro con

creta terra dictum sit; quod durum uidetur.

« ForrigeFortsæt »