MORETVM. norat et occultae committere semina terrae hic olus, hic late fundentes bracchia betae crescit quae in acumina radix * et grauis in latum dimissa cucurbita uentrem. Tum quoque tale aliquid meditans intrauerat hortum. ac primum, leuiter digitis tellure refossa, quattuor educit cum spissis alia fibris; inde comas apii graciles rutamque rigentem uellit et exiguo coriandra trementia filo. 90 his salis inspergit micas, sale durus adeso 77. Conicere possis 'plurimaque hic raphani ....' 100 105 spiritus et simo damnat sua prandia uoltu; procedebat opus: non iam salebrosus, ut ante, atque iterum commiscet opus mixtumque retractat. E CATALECTIS EXCERPTA. VI. AD VENEREM. Si mihi susceptum fuerit decurrere munus, o Paphon, o sedes quae colis Idalias, Troïus Aeneas Romana per oppida digno iam tandem ut tecum carmine uectus eat: non ego ture modo aut picta tua templa tabella ornabo et puris serta feram manibus; corniger-haud aries humilis, sed maxima taurus uictima sacratos sparget honore focos, marmoreusque tibi, dea, mille coloribus ales in morem picta stabit Amor pharetra. adsis, o Cytherea tuus te Caesar Olympo et Surrentini litoris ora uocat. 5 IO VII. DE STVDIIS SVIS. Ite hinc, inanes, ite, rhetorum ampullae, inflata rore non Achaico uerba; et uos, Stiloque Tarquitique Varroque, ite hinc, Camenae, uos quoque ite iam, sane VIII. DE SABINO PARODIA CATVLLIANA. Sabinus ille, quem uidetis, hospites, ait fuisse mulio celerrimus, et hoc negat Tryphonis aemuli domum 5 ΙΟ 5 ΙΟ 15 strigare mula siue utrimque coeperat; X. AD VILLAM SIRONIS. Villula, quae Sironis eras, et pauper agelle, uerum illi domino tu quoque diuitiae, me tibi et hos una mecum, quos semper amaui, siquid de patria tristius audiero, commendo, in primisque patrem, tu nunc eris illi Mantua quod fuerat quodque Cremona prius. XII. IN MITHRIDATEM. Aspice quem ualido subnixum gloria regno altius et caeli sedibus extulerat : 20 25 5 terrarum hic bello magnum concusserat orbem. hic reges Asiae fregerat, hic populos; hic graue seruitium tibi iam, tibi, Roma, ferebat (cetera namque uiri cuspide conciderant), 5 cum subito in medio rerum certamine praeceps corruit, e patria pulsus in exsilium. tale deae numen, tali mortalia ritu fallax momento temporis hora ruit. XIII. AD ANTONIUM MVSAM. Quocumque ire ferunt uariae nos tempora uitae, tangere quas terras quosque uidere homines, dispeream, si te fuerit mihi carior alter. alter enim quis te dulcior esse potest, ΙΟ cui iuueni ante alios diui diuomque sorores 5 cuncta neque indigno, Musa, dedere bona, cuncta quibus gaudet Phoebi chorus ipseque Phoebus? doctior o quis te Musa, fuisse potest? o quis te in terris loquitur iucundior uno? Clio tam certe candida non loquitur. quare illud satis est, si te permittis amari, non contra ut sit amor mutuus inde mihi. XIV. IN OCTAVI MORTEM. Quis deus, Octaui, te nobis abstulit? an quae dicunt, a nimio pocula ducta mero? 'uobiscum, si est culpa, bibi: sua quemque secuntur scripta quidem tua nos multum mirabimur et te IO 5 Cetera Catalectorum carmina (1.-V. IX. XI.) aut plane non sunt Vergiliana aut auctoritatis maxime dubiae. In Opusculis Ribbeckii textum fere semper secuti sumus. |